Alexander and Dindimus/Latin Text

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Historia Alexandri magni regis macedonie de preliis; ed. 1490; leaf g iii. back.

Quomodo alexander inuenit Exidraces qui dicuntur Gimnosophiste[edit]

[E]T inde amoto exercitu venit exidraces. Exidraces siquidem homines sunt in quorum mentibus nulla superbia dominatur; vocantur itaque gimnosophiste. Non pugnant nec altricantur, et nudi ambulant; ciuitates non habent, sed in tuguriis et in speluncis montium commorantur. Cumque audisset rex huius gentis aduentum alexandri misit sibi epistolan ita continentem.

"[C]Orruptibiles gimnosophiste homini Alexandro scribimus. Audiuimus quod super nos venis pugnaturus, de quo miramur non modicum, quia nihil a nobis poteris extorquere. Nam cum nihil habemus vnde corpora nostra sustentantur, quid a nobis eripies? Quod si nobiscum pugnare volueris, simplicitatem nostram nullatenus dimittemus."

Qualiter alexander scripsit gimnosophiste.[edit]

[P}Erlecta igitur, alexander epistolam misit illis dicendo quod ad eos cum pace alacriter venit et ingressus est ad eos. Alexander autem intuens illos nudos ambulare et habitare in abditis tuguriis et speluncis, filios vero et vxores separatos cum animalibus ambulantes, interrogauit eos dicens; "Non sunt sepulcra vobis?" At illi ostenderunt tuguria et speluncas in quibus habitabant, et dixerunt:—"Hic per dies singulos requiescimus." Deinde dixit Alexander, "Quid vultis petere, dabo vobis." Illi autem dixerunt, "Da nobis immortalitem, quia nihil aliud peroptamus." Quibus alexander Respondit, " Mortalis cum sim, immortalitem nequeo exhibere." At [ed. Ait] illi dixerunt, "Miser, si mortalis es, quare huc et illuc discurris tot et tanta facinora committendo? Hec omnia nisi a summa prudentia gubernantur"—Alexander itaque respondit eis et dixit, "Nescitis quod mare nullatenus conturbatur, nisu cum a ventis validissimis commouetur. Uellem siquidem in pace consistere, sed habeo in me spiritum, qui meo sensui tam fortiter dominatur, quod nullo modo hoc facere me permittit." Et hec dicens dimisit eos illesos.

[A portion of the story is here omitted in the English poeml it relates to the finding of the pillars of Hercules and a nation of Amazons; to elephants in the woods of India; to a nation of bearded women; and a nation of men and women walkiny about unclothed. Then comes a description of intolerable cold and severe snowstorms, so terrible that five hundred soldiers died; there was also a great fall of rain, after which it seemed as if burning torches fell from heaven. Alexander offers sacrifices, and the storms cease. The story then goes on with the arrival of Alexander at the river Ganges; see l. 137 of our English version. The substance of ll. 111-136 occurs further on in the Latin, being evidently taken from the chapter I here transcribe, which begins on leaf h 6, back.]

Quomodo alexander inuenit arbores que nascebantur cum sole.[edit]

[I]Nde amoto exercitu deuenit ad alium campum in quo arbores consistebant mire magnitudinis, que cum sole oriebantur et cum sole occidebant. A prima siquidem hora diei egrediebantur de sub terra et vsque ad horam sextam cressebant (sic) altissime. A sexta vero hora vsque ad occasum solis intantum descendebat, vt nullatenus super terram viderentur. Et quottiedie fructus amenissimos conducebant. Has cum vidisset, Alexander precepit cuidam militi vt sini de ipsis frondibus portaret. Ille vero, dum domini sui mandatum vellet implere, mox percussit eum spiritus malignus, et, presentibus omnibus, expirauit. Et audierunt vocem in aere dicentem, "Quicunque istis arboribus propinquus accesserit, morte velocissima morietur." Erant autem in ipso campo aues mitissime super volantes, et cum aliquis tangere vellet eas, coninue exibat ex eis ignis et eum crudeliter incendebat. vocatum gagaie (sic); et castra metata sunt ibi. Et respicientes vltra flumen viderunt tres homines, quos iussit alexander indica lingua inquiri qui essent. At illi dixerunt, "Bragmani sumus." Desiderabat autem alexander cum eis loqui, sed ipsam latitudinem fluminis nemo poterat preterire; eo quod erant ibi yppotami multi et scorpiones agrestes et cocodrilli, qui per ipsum fluuium omni tempore discurrebant, excepto mense iulii et augusti. Cumque vidisset alexander quod nullo modo poterat ipsum fluuium transire, tristabatur valde. Statimque iussit vt nauiculam de viminibus fabricarent, et vestirent eam de coriis animalium vt per ipsum fluuium transirent. Factum est, et intrauit in eam vnus miles, cui dedit alexander literas, vt portaret eas didimo regi Bragmanorum, continentes ita:--

[R]Ex regum et dominus dominantium Alexander filius dei Amonis et regine Olimpie Didimo regi Bragmanorum gaudium. Postquam ad tantam etatem peruenimus quod inter bonum et malum potuimus discernere qualitatercunque, desiderauimus repellere ignorantiam et replere sapientia mentem nostram; quia, vt nostrorum philozophorum doctrina declarat, 'Eloquentia sine spaientia nocere valet potius quam prodesse.' Hic est quod ad aures nostras relatione plurium peruenit quod mores vestri a ceterorum nostrorum moribus sunt diuisi ita, quod nec in terra nec in mari aliquod auxilium requiratis; Aliam doctrinam quam a nostris doctoribus didicimus obseruantes. Quapropter attentius deprecamur quodque uniuersam doctrinam vestram et sapientiam nobis in vestris literis intimetis. Poterimus quoque ex vestris manibus comprehendere bonitatem. Nec vestra sapientia in aliquo minuetur. Talis enim est solicitudo sapiente, qualis natura accense facule comprobatur; a qua cum plures facule ignem recipiant, nihilominus ipsa candet que facit alios coruscare.

Responsiua regis Bragmanorum missa Alexandro.[edit]

[D]Idimus Bragmanorum didascolus alexandro--Salutatem; per tuarum tenorem cognomovimus literarum, quod animus tuus cupit vera scientia et sapientia perfecta informari, que omni regno meliores existunt, et nequeunt precio computari; de quo discretionem tuam non modicum commendamus. Imperator enim qui sapientiam ignorat non imperat subiectis, Sed subiecti suo dominatur imperio. Scripsisti siquidem vt vitam moresque nostros indicaremus tibi per literas seriatim; quod impossibile reputamus. Et si tibi de vita nostra aliquid scriberemus, nullatenus tamen mens tua enucleare posset saporem, eo quod mentem tuam cause bellice obtenebrarunt. Sed ne credas quod inuidia moueamur, quantum poterimus tibi de moribus nostris duximus indicandum. nos siquidem bragmani simplicem et puram vitam deducimus; peccata non committimus, nec vltra volumus habere quam ratio nature requirit. Omnia patimur et omnia sustinemus. Id apud nos dicimus optimum, quod superfluum non probatur. Terras nostras non aramus, et ipsis semina non immittimus. Boues currui non iungimus. Retia in mari ad comprehendendum pisces non ponimus. Uenationes aliquas quadrupedum aut auium non facimus. Nihil etiam ad manducandum querimus nisi quod terra sine labore hominum producit. His etiam cibis non implemur, quia illicita est nobis. Nihil apid nos ventres producit. Ideo absque morbo sumus. Et dum viuimus semper fruimur corporum sanitate. Nullam facimus nobis medicinam. Nullum etiam adiutorium querimus pro nostrorum corporum sanitate. Et vno termino mortis vita nostra concluditur, quia plus altero vnus non viuit, sed secundum ordinem natiuitas cuiuslibet mortis terminus seperuenit. Ad ignem pro afflictione frigoris non sedemus. Nullum estum corpora nostra sentiunt; semper nudis corporibus ambulamus; corporis desideria non facimus. Omnia per patientam supportamus. Omnes inimicos nostros interiores occidimus, vt exteriores nullatenus timeamus. Levius enim capitur ciuitas quando ab interioribus et exterioribus impugnatur. Tu autem, imperator, cum exterioribus pugnas, vt quidem nunc porcos demones nutrias et conserues. Securi semper viuimus; in mari in terra, nullum adiutorium postulamus. Corpora nostra frondibus arborum, quarum fructibus vescimur, sunt operata. Aquam tebaliani fluminis semper bibimus et gustamus. Unum dolum deum altissimum colimus, sibique assidque laudes predicamus. Uitam venturi seculi concupiscimus. Rem aliquam que vtilitati non pertinet, nullatenus audire affectamus. Non multum loquimur, et com ad loquelam prouocamur dicimus veritatem et ipsam continue predicamus. Diuitias non amamus. Inter nos nullus liuor nullaque inuidia dominatur. Nullus etiam inter nos altior vel fortior reperitur. Ex paupertate quam habemus diuites sumus, quam coomuniter omnes supportamus. Litem non facimus, nec arma corporalia occupamus. Pacem semper ex consuetudine retinemus. Iudicia non habemus, quia mala non facimus, vnde ad iudicium vocemur.

Una vestra lex est contraria nostre, quia misericoridam nullam facimus, eo quod nulla committimus quibus misericordiam consequi mereamur. Nullum laborem qui auarice pertineat sustinemus, membra nostra libidini non tradimus. Aldulterium non committimus, nec aliquod vicium facimus vnde ad penitentiam retrahamur. De defectibus non querimus, quia quod rectum est omnes facimus et tractamus. Sunitaneam mortem non facimus, quia per sordita facta aerem non sordidamus. Aer noster nullatenus est corruptus. Nullum colorem nostris vestimentis tradimus. Femine nostre non onrnantur vt placeant, cum ipsis non causa libidinis sed causa procreande sobolis commiscemus. Ipse autem nullum ornamentum querunt nisi quod eis diuina prouidentia concessit. Et quis auderet diuinum opus mutare? Si quis autem naturam mutare voluerit, criminale reputamus. Balnea non facimus vt corpora nostra sanemus. Solis ardore calemus et aeris rore perfundimur. Nullam cogitationem habemus nec hominibus nec animalibus dominabimur. Crudele dicimus hominem ad seruitium premere, quia diuina dispositio sic nos liberos liberauit et creauit. Lapides in calcem non resoluium vt nobis domos et palacia fabricemus. Uascula de terra non facimus. In fossis sine solitudine aliqua repausamus. Nos enim tales domos habemus in quibus dum viuimus habitamus, et dum morimur in ipsis sepelimur. Ad negociandum maria non nauigamus. Artem huius loquendi non discimus, sed simplicitate qua fruimur que nos mentiri non sinit omnia enarramus. Philosophum scolas non frequentamus, quorum doctrina discors est, nihilque certum aut stabile, sed super mendacia discurrunt. Ludos non amamus. Dum uero ludrica volumus exercere, nos nostra et nostrorum predecessorum facta perlegimus; et cum deberemus ridere, plangimus et turbamur. Alia vero videmus quibus corda nostra letantur. Uidemus siquidem celum stellis innumerabilibus choruscantem, solem rubicundum, cuius claritate totus mundus splendet et calet. Mare purpureum semper videmus; Et quando tempestate mouetur non dissipat vicinam terram, sicut accidit in partibus vestris. Illud vt sororem amplectimur et congirat (sic), et ibi varia genera piscium contemplamur. Delectamur etiam videre florigeros campos ex quibus in nostros nares suauissimus odor intrat. Delectamur etiam in optimis locis siluarum et fontium in quibus iocundissimas auium audimus cantilenas. Istas siquidem naturas et consuetudines obtinemus, quas si tenere volueris, tibi vident asperum et amarum. Si autem eas obtinere nolueris et imitari, nobis aliam imponere non valebis, quia secundum tenorem tue epistole actus nostros et doctrinam tibi per presentem mittimus. Uolomus autem tibi de tua natura paululum enarrare, quia vita tua nobus dura esse videtur. Tu asyam Affricam et Europam paruo tempore te dicis concludere. Tu lumen solis facis deficere dum cursus sui terminos armatorum rabie postulas. tu pactoli et herimi fluuios splendentes auro arentes et absque colore et pauperes reddidisti. Tu bibendo nilum fluuium minuisti; to monstrati vt horribile mare nauigaretur; tu tartareum custodem, id est canem cerberum supra posse precio confirmasti; to in sacrificio tuo filios occidis tuos; tu inter homines humiles semper discordiam seminas. Suades hominibus vt nequaquam spacia terrarum sufficiant, sed celorum querere habitacula preparata. Per dies tuos multa committis vt illi faciunt, et fecerunt. Nam testimonium potest accipi a ioue deo tuo et proserpina dea tua quos colis. Iupiter enim multas adulteratus est feminas; Prosperina vero multos fecit sui adulterii perticipes (sic). Miserrime ergo colis deos tuos et aduersos et adulteros. Nec permittis homines in sua viuere libtertate, sed illos in seruitutem redigis et retorques. Recta iudicia minime iudicas. Leges indicis commutari. Bona dicis, et ipsa nullatenus imitaris nec operaris. Neminem reputas sapientem nisis loquendi hababat facundiam. Omnem sensum in lingua tua habes, et tota sapientia in ore tuo consistit. Aurum diligis, domos maximas construis, et habere peroptas copiam seruitorum. Intantum manducas et bibis, quod stomachus nimia perturbatione concussus in varias egritudines commutatur, et sic ante tempus mortis periculum sustentas. Omnia vis tenere, deinde omnia tenent te vt seruum. Sola Bragmanorum scientia vniuerse sapiente tue dominatur. Quia si bene consideramus, illa mater te genuit que lapides et arbores procreauit. Tu ornas sepulcra tua et in vasa gemmea puluerem tui corporis collocas et recondis. Quid peius esse potest quam ossa que terra recipere debet, non sinis ipsam terram de corpore recipere alimentum? Nos autem in honore deorum pecudes non occidimus, templa non construimus vbi statuas aureas vel argenteas erigamus. Tu solem legem habeas vt de omnibus bonis tuis immolationem facias vt exaudiant preces tuas. Nonne intelligis quod deus non precio nec sanguine vitulorum nec arietis aut hirci, sed propter bona opera et orationis eloquium moueatur? Ex eo audit deus hominem propter verbum, quia ex verbo deo similes efficimur; deus verbum est, et ex hoc verbo omnia viuunt permanent et consistunt; nos hoc verbum semper amamus et hoc etiam veneramur. Qua propter reputamus te nimium infelicem, quia credis naturam deorum vel cum diis communicationem habere, cum ad deum fornicatione et idolorum seruitute quottidie sordides; cum hec facis, hec amas, et post mortem inde tormenta innumerabilia sustinebis. Nos vero contraria facimus et amamus, vt post mortem diuina gloria potiamur. Tu non seruis vni deo, qui regnat in celo, sed plurimis diis. Tot deos colis quot in tuo corpore membra portas. Nam hominem dicis paruum mundum; et sicut corpus hominis habet multa membra, ita et in celo dicis multos deos existere. Iunonem [lege Iuoem] credis esse deum cordis, eo quod iracundia nimia mouebatur. Martem vero deum pectoris esse dicis, eo quod princips extitit preliorum. Mercurium deum lingue vocas, ex eo quod plurimum loquebatur; herculem deum credis brachiorum eo quod duodecim virtutes exercuit preliando. Bachum deum gutturis esse putas, eo quod ebrietatem primus inuenit; cupidinem esse deam (sic) dicis, eo quod fornicatrix extitit; tenere dicis facem ardentem cum qua libidinem exitat (sic) et ascendit [lege accendit], et ipsam deam iecoris existimas. Cererem deam ventris esse dicis; et venerem, eo quod fuit mater luxurie, deam genitaliam membrorum esse profers. Totum siquidem corpus hominis in deos diuidis, nullam in te particulam reseruando. Nec credis quod vnus deus qui est in celo corpus tuum creauerit. Deos colis alienos qui te in seruitatem redigunt, Et ipsis offers tributa. Marti enim offers aprum, Bacho hircum, Iunoni pauonem, Ioui thaurum, Appollini agnum, Ueneri columbam, Minerue noctuam, Cereri farra, Mercurio mella, Altaria herculi ex frondibus arborum plurimum coronata. Templum cupidinis rosis et floribus siue frondibus ornas. Totam potestatem tuam ponis in illis, et non est in corpore tuo membrum quod illis non attribuas. Reuera non deos quos vocas adiutores, sed carnifices sunt vocandi; quoniam membra tua diuersis tormentis affligunt. Oportet enim vt tot tormenta subeas quot deos seu deorum culturas agis. Unus deus instruit te fornicari, alter bibere, alter litigare. Omnes tibi imperant, et omnibus obedis; quia mala facis et non vis a malo ullatenus respicere. Igitur talis diis seruis qui mala facere hortantur. Si exaudierint te dii tui, mala tibi euenient, quia de malo rogas eos. Si vero non exaudierint te, tuis desideriis obuiabunt. Ergo si te exaudierint vel non, semper tibi inferunt detrimentum. Tales sunt dee tue que furie nuncupantur, que et peccata hominum per furorem post mortem vindicant. Hec sunt tormenta tua que tibi doctores tuo dixerunt, que te velut mortuum cruciant et tormentant. Quot si vis recte considerare, nil peius quis sustinere valet quam tu sustines; quecunque enim signa doctores tui apud inferos esse dixerunt, certissimie cognoscuntur pene tue in inferno. Tu enim vigilans penas paris, vtpote [ed. vtpute] furta, fornicationes, et adulteria que committis. Dicunt enim quod in inferno semper sitiunt habitantes et minime possunt satiari, Et tu tantam habens cupidinem acquirendi vt numquam possis diuitiis recreari, Deinde omnia que in inferno esse dixerunt in te sine dubio commorantur. Heu ibi misero, qui debes post mortem tuam innumerabilia tormenta sustinere!--Relata epistola Alexandro, iratus ext valde propter deorum inuriam, et continuo scripsit ei hoc modo.

Responsio Alexandri ad regem Bragmanorum[edit]

[R]Ex regum et dominus dominantium Alexander filius dei Hamonis et regine olimpie dindimo salutem. Si omnia in vobis reperiuntur que nobis vestris literis intimasti, soli potestis homines nuncupari, qui, vt dicitis, nulla facinora perpetratis. Sed pro certo sciatis quod huiusmodi vitam non ex virtute sed ex consuetudine obtinentis, quia secundum consuetudinum aut dicitis vos deos esse aut inuidia mouemini contra nos. Dixistis siquidem; Non aratis, non funditis semina, et non scinditis vites aut arbores plantatis. Edificia fabricare non vultis. Manifesta ratio est, quia ferramenta quibus laborare possetis penitus indigetis. Unde laborare, nauigare, construere, et seminare uobis, [ed. nobis] omni modo [ed. mode] denegatur. Ideo pascentes herbas oportet vot vt pecora vitam ducere aridam et agrestem, quia frumenta, nec carnes, nec pisces, habere potestis. Nonne lupi hoc faciunt, qui cum nequeunt carnibus saturari de terre penuria saturabuntur? Quot si liceret vobis ingredi terram nostram, non reciperemus sapientam de vestra penuria quam habetis, sed ipsa fames in suis finibus remaneret. Si vero in fines [ed. finines] vestros nostra tabernacula figeremus, paupertate sicut vos potiremur. Non enim est laudandus vir qui semper in angustia viuit, sed qui tempereate diuitiis perfruitur. Quot si laudandi [ed. laudendi] essent viri in angustia positi, Ceci claudi et leprosi deberent super ceteros homines commendari. Dixistis etiam quod femine vestre non ornantur, et cuiusmodi ornamenta portabunt, quia non habent et nullatenus possunt habere. Item quod adulteria non committis, sed semper in castitate manetis; quomodo fornicabuntur qui non comedunt? Libido enim non procedit nisi ex calore epatis et ciborum; vos autem non comeditis nisi herbas sicut porci, et fa- mem. [ed. famen] non expellitis et ideo nullum potestis habere stumulum luxurie et coeundi. Studium non habetis discendi nec misericordiam queritis, et hec omnia cum bestiis communiter retinetis; quia sicut a natura non habent vt aliquod bonum faciant, ita nec in bono aliquo delectantur. Nobis autem rationabilibus qui liberum habemus arbitrium in ipsa natura multe blandicie sunt concesse. Impossibile enim est vt maxima mundi machina possit absque mobilitate consistere, vt post tristiciam non succedat leticia. Humana siquidem voluntas variabilis est que cum celi mutatione mutatur, quoniam scincerus dies scinceram mentem reddit hominis et gaudentem. Tenebrosa autem dies tristem reddit sensum hominis et obscurum, Et per diuersas etates similitur variatur. Infantia siquidem in simplicitate letatur, iuuentus presumptione, senectus stabilitate commode gratulatur. Multa delectabilia visui nostro occurrunt que uobis per auditum, alia attrahimus per odorem, alia sentimus per tactum, et per gustum alia saporamus. De terra etiam omnes fructus attrahimus, de mari pisces, de aere volucres, et auium deliciis gratulamur. Si autem ab his uolueritis [ed. nolueritis] abstinere, aut superbia vos tenebit aut inuidia contra nos torquebimini, eo quod nobis et non vobis ista sunt donata. Ego autem secundum oppinionem meam iudicio quod mores vestri ad stulticiam magis quam ad sapientiam retrahuntur--Recepta epistola dindimus legit, et statim alexandro secundo more scripsit hoc modo.

[D]Idimus bragmanorum didascolus Alexandro salutem. Non habitamus in hoc seculo perpetuo moraturi, sed sicut perigrinantes, quia morte super-veniente pergimus ad alias regiones vel mansiones, nec manemus in perpetuis tabernaculis in hoc mundo. Nullum furtum facimus et pro nostra conscientia in punlicum eximus. Non reputamus nos esse deos nec contra deum inuidia concitamur. Deus qui omnia creauit in mundo multas rerum varietates constituit, qui dedit homini liberum arbitrium vt de omnibus que sunt in mundo discernat prouideat. Qui ergo omnia dimiserit et secutus fuerit meliora non deus sed dei amicus appellatur. De nominibus igitur et continentur (sic) viuimus cur dicis aut dii sumus aut contra ipsos concitamur inuidia? Hec siquidem suspitie quam de nobis habetis vos tangit. Nam ex multis perosperitatibus quas habetis multa superbia turgitati estis. Corpora vestra gloriosus (sic) vestibus ornatis et immittitis in digitis vestris aurea instrumenta. Sed quid vobis hoc prodest? Ex auro enim anime vestre nullatenus salue fiunt nec humana corpora satiuntur. Nos vero qui vtilitatem nouimus et ipsius auri naturam discernimus; quando sitimus, pergimus ad fluium vt babamus. Ipsum etiam aurum si reperimus pedibus conculcamus. Aurum enim famem [ed. famen] non tollit nec sitim reprimit; nec potest egritudines ab humanis corporibus variare. Si sitiret homo et aurum bi- beret, sitis non reprimetur. Si esuriit et cibo refecto ex auro refectus fuerit, fames non repelletur. Si autem aurum esset bone [ed. hmōi (sic)] nature et acciperet illud homo, cupiditatis puniretur vicium. Quid ergo proficit aurum? non purgat, non reprimit, non satiat, non sustentat; nullam cordi humano confert sanitatem nec vtilitatem. Quid inde vasa aurea componitis? Nonne vasa lutea tantundem proficiunt, nisi quod mentes vestre magis propter splendorem auri in superbiam eleuantur? Malum siquidem aurum est, quia quanto maiori quantitate habetur, tanto magis illud habendi cupiditate augmentatur.

Responsiua alexandri didimo regi bragmanorum.[edit]

[R]Ex regum ed dominus dominantium Alexander filius dei Hamonis et regine Olimpie Didimo dicendo mandamus. Quoniam in talia talis mundi pericula vestra sedes est ab initio constituta, quod extranei intrare non possunt nec vos ad eos vllatenus potestis pervenire, Idcirco vestram obseruationem laudatis, et dicitis vos esse beatos quia taliter estis inclusi vt si exire velletis et aliorum consuetudinibus vti minime liceret; et ita volentes aut nolentes vestram consuetudinem approbatis. Itaque secundum doctrinam vestam vita illorum qui in carceribus includuntur debet non modicum laudari, qui quandoque vitam penalem vsque ad exitum patiuntur. Et bona que habere dicitis cruciatibus illorum qui recluduntur in carceribus assimilantur. et quicquid de malis hominibus lex nostra iudicat, vos ipsi naturaliter sustinetis. Unde fit vt qui a vobis sapiens dicitur apud nos iudicio resu appelatur. Uere itaque non beatitudine sed miseria potest vita vestra decorari. Sed per deos immortales iuro quod si ad vos ingredi possemus, vestra miseria derelicta faceremus vos armis et equis miltaribus decorari.

Qualiter alexander fecit ergi columnam marmoream in signum victorie.[edit]

[I]Nterea precepit alexander vt in eodem loco columna marmoreamire magnitudinis figeretur, et iussit in eam hunc titulum literis grecis latinis et indicis conscribi: 'Ego alexander philippi Macedonis post obitum darii vsque ad hunc locum expugnando veriliter militaui.'

[The following are all the rubrics from this point of the story to the end.]

Quomodo alexander inuenit homines magnos et gigantes.

Quomodo alexander inuenit hominem agrestem philosum et vocem habentem vt porcus.

Quomodo alexander inuenit arbores que nascebantur com sole.[1]

Qualiter alexander peruenit ad vallem obscuram et ibi inuenit basiliscum.

Quomodo alexander non potuit ultra ire.

Quomodo alexander ascendit in montem.

Qualiter alexander peruenit ad arbores solis et lune.

Epistola missa ab Alexandro filius [sic] dei Hamonis regine Candacis.[2]

Quomodo regina Candacis introduxit Alexandrum in triclinium et eius figuram sibi ostendit depictam in membrana.

Qualiter alexander venit ad speluncam in qua erant dii qui sibi locuti fuerunt.

Quomodo Alexander deuicit duodecum reges.

Qualiter alexander fecit se per griffones in aere leuari.

Quomodo Alexander pugnauit com Rhinocephalis.

Quomodo equus alexandri bucifallus fuit mortuus.

Quomodo Alexander venit ad fluuium tyrum.

Quomodo Antipater emit venenum et misit illud filio suo.[3]

Testamentum alexandri.

De vita alexandri et eius statura.

Nomina ciuitatum quas contruxit Alexander.

De sepultura Alexandri.

The colophon is--Historia Alexandri magni finit felicitur Anno salutis. M.cccc.lxxxx. Finita vero die .xvi. mensis Nouembris. Laus deo.

  1. This and the paragraph to which it is a title have been already cited above. See p. 5.
  2. A name evidently borrowed from Acts.
  3. The story says that Alexander was poisoned by Cassander and Roboas, sons of Antipater.