Page:Historical Works of Venerable Bede vol. 2.djvu/44

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
xxxvi
THE LIFE OF BEDE.

Dominum ejusque Apostolos deprecamur, ut per cujus prædicationem ad lumen veritatis accessimus, tribuat pro parvis magna, et cœlestis regni perpetua beneficia condonari concedat." [et pro ejus … concedat om. M. et G.]

"Opportunis ergo ac dignis amplectendæ tuæ sollicitudinis petitionibus arctissima devotione faventes, hortamur Deo dilectam bonitatis tuæ religiositatem, ut quia, exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis sunt ad conferendum arte literaturæ [ium—ra St. qui-e-æ in nota subjicit. -is -ra G.] imbuti, sicut decet Deo [Deo om. G.] devotum auxiliatorem sanctæ matris universalis ecclesiæ obedientem devotionem [devotioni M.] huic nostræ hortationi [exhort. G.] non desistas accommodare, sed absque aliqua remoratione [immorat. G.] religiosum Dei nostri famulum [relig. fam. Dei Bedam G., rel. fam. Bedam M.] venerabilis tui monasterii [monasterii presbyterum M. monasterii (presbyterum) G. qui notat hanc vocem in Cod. MS. Cotton, abesse] ad veneranda limina Apostolorum principum dominorum meorum Petri et Pauli, amatorum tuorum ac protectorum, ad nostræ mediocritatis conspectum non moraris [Ita St. moreris G.] dirigere. Quem favente Domino, tuisque Sanctis precibus, non diffidas prospere ad te redire, peracta præmissorum capitulorum cum aux-