Page:Latin for beginners (1911).djvu/224

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

200 SLAYING THE LERNEAN HYDRA


"et pārēbō imperiō[1] tuō." Tum in silvās in quibus leō habitabat statim iter fēcit. Mox feram vidit et plūris impetūs fēcit; frūstrā tamen, quod neque sagittīs neque ūllō aliō tēlō mōnstrum vulnerāre potuit. Dēnique Herculēs saevum leōnem suis ingentibus bracchiīs rapuit et faucīs eius omnibus vīribus compressit. Hōc modō brevī tempore eum interfēcit. Tum corpus leōnis ad oppidum in umerīs reportāvit et pellem posteā prō[2] veste gerebat. Omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant, ubi fāmam dē morte leōnis ingentis accēpērunt, erant laetissimī et Herculem laudābant verbīs amplissimīs.

LVI. SLAYING THE LERNE'AN HYDRA

Deinde Herculēs ab Eurystheō iussus est Hydram occīdere. Itaque cum amicō lōlāō[3] contendit ad palūdem Lernaeam ubi Hydra incolēbat. Hoc autem mōnstrum erat serpēns ingēns quae novem capita habēbat. Mox is mōnstrum repperit et summō[4] cum perīculō collum eius sinistrā manū rapuit et tenuit. Tum dextrā manū capita novem abscidere incēpit, sed frustra labōrābat, quod quotiēns hoc fēcerat totiēns alia nova capita vidēbat. Quod ubi[5] vidit, statuit capita ignī cremāre. Hōc modō octō capita delēvit, sed extrēmum caput vulnerārī nōn potuit, quod erat immortāle. Itaque illud sub ingentī saxō Herculēs posuit et ita victōriam reportāvit.

LVII. THE ARCADIAN STAG AND THE ERYMANTHIAN BOAR

Postquam Eurystheō mors Hydrae nūntiata est, summus terror animum eius occupāvit. Itaque iussit Herculem capere et ad sē reportāre cervum quendam; nam minimē cupīvit tantum virum in rēgnō suō tenere. Hic autem cervus dīcēbātur aurea cornua et pedēs multō[6] celeriōrēs ventō[7] habēre. Prīmum Herculēs vestigia animālis petīvit, deinde, ubi cervum, ipsum vidit, omnibus vīribus currere incēpit. Per plūrimōs diēs contendit nec noctū cessāvit. Dēnique postquam per

  1. imperio, § 501. 14.
  2. prō, for, instead of.
  3. Iōlaō, abl. of I-o-la'us, the hero's best friend.
  4. Note the emphatic position of this adjective.
  5. Quod ubi, when he saw this, another instance of the connecting relative. Cf. p. 199, l. 3.
  6. multō, § 501. 27.
  7. ventō, § 501. 34.