Page:Latin for beginners (1911).djvu/244

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

2l8 THE STORMING OF A CITY

Itaque[1] rē frūmentāriā comparātā castra mōvit. Ab utrōque[2] rēs bene gesta est; nam Caesar tarn celeriter in hostium fīnīs pervēnit ut spatium copias[3] cōgendī nōn darētur;[4] et Labiēnus dē Germānīs tam grave supplicium sūmpsit ut nēmō ex eā gente in reliquum tempus Gallīs auxilium dare audēret.[5]

Hoc iter in Germāniam Pūblius quoque fēcit et, cum[6] ibi morārētur, multa mīrābilia vīdit. Praesertim vērō ingentem silvam mīrābātur, quae tantae magnitūdinis esse dicēbātur ut[7] nēmō eam trānsīre posset, nec quisquam scīret aut initium aut fīnem. Quā dē rē plūra cognōverat ā mīlite quōdam quī ōlim captus ā Germānīs multōs annōs ibi incoluit. Ille[8] dē silvā dīcēns, “Īnfinītae magnitūdinis est haec silva,” inquit; "nec quisquam est huius[9] Germāniae quī[10] initium eius sciat aut ad fīnem adierit. Nascuntur illīc multa tālia animālium genera quālia reliquīs in locīs nōn inveniuntur. Sunt bovēs quī ūnum[11] cornū habent; sunt etiam animālia quae appellantur alcēs. Hae nullōs crurum[12] articulōs habent. Itaque, sī forte concidērunt, sēsē ērigere nūllō modō possunt. Arborēs habent pro[13] cubīlibus; ad eās sē applicant atque ita reclīnātae quiētem capiunt. Tertium est genus eōrum qui ūrī appellantur. Hī sunt paulō minōrēs elephantīs.[14] Magna vīs eōrum est et magna vēlōcitās. Neque hominī neque ferae parcunt.”[15]

LXXIII. THE STORMING OF A CITY

Pūblius plūrīs diēs in Germāniā morātus[16] in Galliam rediit, et ad Caesaris castra sē contulit. Ille quia molestē ferēbat Gallōs[17] eius regiōnis obsidēs dare recūsāvisse et exercituī frūmentum praebēre

  1. Before beginning a campaign, food had to be provided. Every fifteen days grain was distributed. Each soldier received about two pecks. This he carried in his pack, and this constituted his food, varied occasionally by what he could find by foraging.
  2. Abl. of personal agent, § 501. 33.
  3. cōpiās cōgendī, § 501. 37. I.
  4. 4
  5. darētur, audēret, § 501. 43. audēret is not from audiō.
  6. cum … morārētur, § 501. 46.
  7. ut … posset, … scīret, § 501. 43.
  8. Ille, subj. of inquit.
  9. huius Germāniae, of this part of Germany.
  10. quī … sciat … adierit, § 501. 45.
  11. ūnum, only one.
  12. crūrum, from crūs.
  13. prō, for, in place of.
  14. elephantīs, § 501. 34.
  15. parcunt. What case is used with this verb?
  16. morātus. Is this part, active or passive in meaning.?
  17. Gallōs, subj. acc. of the infins. recūsāvisse and nōluisse. The indirect statement depends upon molestē ferēbat.