Pro Caelio/Section 42

From Wikisource
Jump to: navigation, search
Pro Caelio by Marcus Tullius Cicero, translated by Wikisource
42

Catullus 42

Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes. Iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. Persequamur eam et reflagitemus. Quae sit, quaeritis? Illa, quam videtis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. Circumsistite eam, et reflagitate, "moecha putida, redde codicillos, redde putida moecha, codicillos!" Non assis facis? O lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. Sed non est tamen hoc satis putandum. Quod si non aliud potest ruborem ferreo canis exprimamus ore. Conclamate iterum altiore uoce. "Moecha putide, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos!" Sed nil proficimus, nihil mouetur. Mutanda est ratio modusque vobis, siquid proficere amplius potestis: "pudica et proba, redde codicillos."