The Travels of Marco Polo/Appendix/3

From Wikisource
Jump to: navigation, search
The Travels of Marco Polo by Marco Polo, translated by Henry Yule
Calendar Of Documents Relating To Marco Polo And His Family
1280
Will of Marco Polo of S. Severo, uncle of the Traveller, executed at Venice, 5th August, 1280. The originals of this and the two other Wills (Nos. 2 and 8) are in St. Mark's Library. They were published first by Cicogna, Iscrizioni Veneziane, and again more exactly by Lazari.
1300
Will of Maffeo Polo, brother of the Traveller, executed at Venice, 31st August, 1300.
1302
Archivio Generale--Maggior Consiglio--Liber Magnus, p. 81.[1]
1392. 13 Aprilis. (Capta est): Quod fit gratia provido viro MARCO PAULO quod ipse absolvatur a penâ incursâ pro eo quod non fecit circari unam suam conductam cum ignoraverit ordinem circa hoc.
Ego MARCUS MICHAEL consiliarius m.p.s.
Ego PAULUS DELPHINUS consiliarius m.p.s.
Ego MARCUS SIBOTO de mandato ipsorum cancellavi.
1305
Resolution of the Maggior Consiglio, under date 10th April, 1305, inwhich Marco Polo is styled Marcus Paulo Milioni. In the Archivio Generate, Maggior Cons. Reg. M.S., Carta 82.[2]
"Item quod fiat gratia Bonocio de Mestre de illis Libris centum quinquaginta duobus, in quibus extitit condempnatus per Capitaneos Postarum, occasione vini per eum portati contra bampnum, isto modo videlicet quod solvere debeat dictum debitum hinc ad annos quatuor, solvendo annuatim quartum dicti debiti per hunc modum, scilicet quod dictus Bonocius ire debeat cum nostris Ambaxiatoribus, et soldum quod ei competet pro ipsis viis debeat scontari, et it quod ad solvendum dictum quartum deficiat per eum vel suos plegios integre persolvatur. Et sunt plegii Nobiles Viri PETRUS MAUROCENO et MARCHUS PAULO MILION et plures alii qui sunt scripti ad Cameram Capitaneorum Postarum."
1311
Decision in Marco Polo's suit against Paulo Girardo, 9th March 1311, for recovery of the price of musk sold on commission, etc. (From the Archives of the Casa di Ricovero at Venice, Filza No. 202).
"In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu Christi millesimo trecentesimo undecimo, Mensis Marci die nono, intrante Indicione Nona, Rivoalti ...
"Cum coram nobilibus viris Dominis CATHARINO DALMARIO et MARCO LANDO, Judicibus Peticionum, Domino LEONARDO DE MOLINO, tercio Judice curie, tunc absente, inter Nobilem Virum MARCUM POLO de confinio Sancti Johannis Grisostomi ex unâ parte, et PAULUM GIRARDO de confinio Sancti Apollinaris ex altera parte, quo ex suo officio verteretur occasione librarum trium denariorum grossorum Venetorum in parte unâ, quas sibi PAULO GIRARDO petebat idem MARCUS POLO pro dimidia libra muscli quam ab ipso MARCO POLO ipse PAULUS GIRARDO habuerat, et vendiderat precio suprascriptarum Librarum trium den. Ven. gros. et occasione den. Venet. gross. viginti, quos eciam ipse MARCUS POLO eidem POLO Girardo pectebat pro manchamento unius sazii de musclo, quem dicebat sibi defficere de librâ unâ muscli, quam simul cum suprascriptâ dimidiâ ipse Paulus Girardo ab ipso MARCO POLO habuerat et receperat, in parte alterâ de dicta, Barbaro advocatori (sic) curie pro suprascripto MARCO POLO sive JOHANNIS (sic) POLO[3] de Confinio Sancti Johannis Grisostomi constitutus in Curiâ pro ipso MARCO POLO sicut coram suprascriptis Dominis Judicibus legitimum testificatum extiterat ... legi fecit quamdam cedulam bambazinam scriptam manu propriâ ipsius PAULI GIRARDI, cujus tenor talis, videlicet: ... "de avril recevi io Polo Girardo da Missier Marco Polo libre 1/2 de musclo metemelo libre tre de grossi. Ancora recevi io Polo libre una de musclo che me lo mete libre sei de grossi, et va a so risico et da sua vintura et damelo in choleganza a la mitade de lo precio." * * * * "Quare cum ipse Paulus noluerit satisfacere de predictis, nec velit ad presens * * * * * Condempnatum ipsum PAULUM GIRARDO in expensis pro parte dicti MARCI PAULO factis in questione, dando et assignando sibi terminum competentem pro predictis omnibus et singulis persolvendis, in quem terminum si non solveret judicant ipsi domini judices quod capi debetur ipse PAULUS GERARDO et carceribus Comunis Venetiarum precludi, de quibus exire non posset donec sibi MARCO PAULO omnia singula suprascripta exolvenda dixisset, non obstante absenciâ ipsius PAULI GERARDO cum sibi ex parte Domini Ducis proministeriale Curie Palacii preceptum fuisset ut hodie esset ad Curiam Peticionum.
   *   *   *   *   *
"Ego KATHARINUS DALMARIO Judex Peticionum manu meâ subscripsi
"Ego MARCUS LANDO Judex Peticionum manu meâ subscripsi
"Ego NICOLAUS, Presbiter Sancti Canciani notarius complevi et roboravi."
1319
In a list of documents preserved in the Archives of the Casa di Ricovero, occurs the entry which follows. But several recent searches have been made for the document itself in vain.
  • "No 94 MARCO GALETTI investe della proprietâ dei beni che si trovano in S. Giovanni Grisostomo MARCO POLO di Nicolo. 1319, 10 Settembre, rogato dal notaio Nicolo Prete di S. Canciano."
The notary here is the same who made the official record of the document last cited.
This document was kept in the Archives of the Istituto degli Esposti, now transferred to the Archivio di Stato, and was found by the Ab. Cav. V. Zanetti, and published by him in the Archivio Veneto, XVI., 1878, pp. 98-100; parchment, 1157, filza I.; Marco Polo the traveller, according to a letter of the 16th March, 1306, had made in 1304, a loan of 20 lire di grossi to his cousin Nicolo, son of Marco the elder; the sum remaining unpaid at the death of Nicolo, his son and heir Marcolino became the debtor, and by order of the Doge Giovanni Soranzo, Marco Galetti, according to a sentence of the Giudici del Mobile, of the 2nd July, transferred to the traveller Marco on the 10th September, 1319, duas proprietates que sunt hospicia et camere posite in ... confinio sancti Ihoanis grisostomi que fuerunt Nicolai Paulo. This Document is important, as it shows the exact position of Marcolino in the family.
1323
Document concerning House Property in S. Giovanni Grisostomo, adjoining the Property of the Polo Family, and sold by the Lady Donata to her husband Marco Polo. Dated May, 1323.
See the entry for year 1333 below.
1324
Will of MARCO POLO. (In St. Mark's Library.)[4]
In Nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarnatione Dni. Nri. Jhu. Xri. millesimo trecentesimo vige- simo tertio, mensis Januarii die nono,[5] intrante Indictione septima, Rivoalti. Divine inspiracionis donum est et provide mentis arbitrium ut antequam superve- niat mortis iudicium quilibet sua bona sit ordinare sollicitus ne ipsa sua bona inordinata remaneant. Quapropter ego quidem MARCUS PAULO de confinio Sancti Johannis Chrysostomi, dum cotidie debilitarer propter infirmitatem cor- poris, sanus tamen per Dei gratiam mente, integroque consilio et sensu, timens ne ab in- testato decederem, et mea bona inordinata remanerent, vocari ad me feci JOHANEM JUSTINIANUM presbiterum Sancti Proculi et Notarium, ipsumque rogavi quatenus hoc meum scriberet testamentum per integrum et compleret. In quo meas fidecommissarias etiam con- stituo DONATAM dilectam uxorem meam, et FANTINAM et BELLELAM atque MORETAM peramabiles filias meas, ut secundum quod hic ordinavero darique jussero, ita ipse post obitum meum adimpleant. Primiter enim omnium volo et ordi- no dari rectam decimam et volo et ordino distribui libras denariorum venetorum duo millia ultra decimam, de quibus dimitto soldos viginti denariorum Venet. grossorum Monasterio Sancti Laurentii ubi meam eligo sepulturam. Item di- mitto libras trecentas den. Venet. YSABETE QUIRINO cognate mee quas mihi dare tenetur. Item soldos quadraginta cuilibet monasteriorum et hospi- taliorum a Gradu usque ad Capud Aggeris. Item dimitto conventui sanctorum Johanis et Pauli Predicatorum illud quod mihi dare tenetur, et libras decem Fratri RENERIO et libras quinque Fratri BENVENUTO Veneto Ordinis Predicatorum, ultra illud quod mihi dare tenetur. Item dimitto libras quinque cuilibet Congregationi Rivoalti et libras quattuor cuilibet Scolarum sive fraternitatum in quibus sum. Item dimitto soldos viginti denariorum Venetorum grossorum Presbitero JOHANNI JUSTINIANO notario pro labore istius mei testamenti et ut Dominum pro me teneatur deprecare. Item absolvo PETRUM famulum meum de genere Tartarorum ab omni vinculo servitutis ut Deus absolvat animam meam ab omni culpâ et peccato. Item sibi remitto omnia que adquisivit in domo suâ labore, et insuper dimitto libras denariorum Venetorum centum. Residuum vero dictarum duarum millia librarum absque decima distribuatur pro animâ meâ secundum bonam discreptionem commissariarum mearum. De aliis meis bonis dimitto suprascripte DONATE uxori et commissarie mee libras octo denariorum Venetorum grossorum, omni anno dum ipsa vixerit, pro suo usu, ultra suam repromissam et stracium et omne capud massariciorum cum tribus lectis corredatis. Omnia uero alia bona mobilia et immobilia inordinata, et si de predictis ordinatis aliqua inordinata remanerent, quocumque modo jure et formâ mihi spectantia, seu que expectare vel pertinere potuerunt vel possent, tam ju- re seccessorio et testamentario ac hereditario aut paterno fraterno materno et ex quâcumque aliâ propinquitate sive ex lineâ ascendenti et descendenti vel ex colaterali vel aliâ quâcumque de causâ mihi pertinencia seu expectancia et de quibus secundum for- mam statuti Veneciarum mihi expectaret, plenam et specialem facere mentionem seu dis- posicionem et ordinacionem quamquam in hoc et in omni casu ex formâ statuti specificater facio specialiter et expresse dimitto suprascriptis filiabus meis FANTINE, BELLELE, et MORETE, libere et absolute inter eas equaliter dividenda, ipsasque mihi heredes instituo in omnibus et singulis meis bonis mobilibus et immobilibus juribus et actionibus, tacitis et expressis qualitercumque ut predicitur michi pertinentibus et expec- tantibus. Salvo quod MORETA predicta filia mea habere debeat ante partem de mo- re tantum quantum habuit quelibet aliarum filiarum mearum pro dote et corredis suis. Tamen volo quod si que in hoc meo testamento essent contra statuta et consilia Communis Veneciarum corrigantur et reducantur ad ipsa statuta et consilia. Preterea do et confero suprascriptis commissariabus meis post obitum meum plenam virtutem et po- testatem dictam meam commissariam intromittendi administrandi et furniendi, inquirendi inter- pellandi placitandi respondendi ad vocationem interdicta et placita tollendi, legem petendi et consequendi si opus fuerit, in anima mea jurandi, sententiam audiendi et prosequendi, vendendi et alienandi, intromittendi et interdicendi petendi et exigendi sive excuciendi omnia mea bona, et habere a cunctis personis ubicumque et apud quemcumque ea vel ex eis poterint invenire, cum cartâ et sine cartâ, in curiâ et extra curiâ, et omnes securitatis cartas et omnes alias cartas necessarias faciendi, sicut egomet presens vivens facere possem et deberem. Et ita hoc meum Testamentum firmum et sta- bille esse iudico in perpetuum. Si quis ipsum frangere vel violare presumpserit male- dicionem Omnipotentis Dei incurrat, et sub anathemate trecentorum decem et octo Patrum constrictus permaneat, et insuper componat ad suprascriptas meas fidecommissarias aureas libras quinque, et hec mei Testamenti Carta in suâ permaneat firmitate. Signum suprascripti Domini Marci Paulo qui hec rogavit fieri.
"Ego PETRUS GRIFO testis presbiter.
"Ego NUFRIUS BARBERIUS testis.
"Ego JOHANES JUSTINIANUS presbiter Sancti Proculi et notarius complevi et roboravi."
1325
Release, dated 7th June, 1325, by the Lady Donata and her three daughters, Fantina, Bellella, and Marota, as Executors of the deceased Marco Polo, to Marco Bragadino. (From the Archivio Notarile at Venice.)
"In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Inc. Dni. Ntri. Jhu. Xri. Millesimo trecentesimo vigesimo quinto, mensis Junii die septimo, exeunte Indictione octavâ, Rivoalti.
"Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos DONATA relicta, FANTINA, BELLELLA et MAROTA quondam filie, et nunc omnes commissarie MARCI POLO de confinio Sancti Joannis Grisostomi cum nostris successoribus, tibi MARCO BRAGADINO quondam de confinio Sancti Geminiani nunc de confinio Sancti Joannis Grisostomi, quondam genero antedicti MARCI POLO et tuis heredibus, de omnibus bonis mobillibus quondam suprascripti MARCI POLO seu ipsius commissarie per te dictum MARCHUM BRAGADINO quoque modo et formâ intromissis habitis et receptis, ante obitum, ad obitum, et post obitum ipsius MARCI POLO, et insuper de tota colleganciâ quam a dicti quondam MARCO POLO habuisti, et de ejus lucro usque ad presentem diem * * * * * * si igitur contra hanc securitatis cartam ire temptaverimus tunc emendare debeamus cum nostris successoribus tibi et tuis heredibus auri libras quinque, et hec securitatis carta in sua permaneat firmitate. Signum suprascriptarum DONATE relicte, FANTINE, BELLELLE et MAROTE, omnium filiarum et nunc commissarie, que hec rogaverunt fieri.
"Ego PETRUS MASSARIO clericus Ecclesie Scti. Geminiani testis subscripsi.
"Ego SIMEON GORGII de Jadra testis subscripsi.
"Ego DOMINICUS MOZZO presbiter plebanus Scti. Geminiani et notarius complevi et roboravi.
"MARCUS BARISANO presbiter Canonicus et notarius ut vidi in matre testis sum in filliâ.
"Ego JOANNES TEUPULLO Judex Esaminatorum ut vidi in matre testis sum in filliâ.
"(L.S.N.) Ego magister ALBERTINUS DE MAYIS Notarius Veneciarum hoc exemplum exemplari anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi Millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto mensis Julii die septimo, intrante indictione octava, Rivoalti, nil addens nec minuens quod sentenciam mutet vel sensum tollat, complevi et roboravi."[6]
1326
Resolution of Counsel of XL. condemning Zanino Grioni for insulting Donna Moreta Polo in Campo San Vitale.
(Avvogaria di Comun. Reg. I. Raspe, 1324-1341, Carta 23 del 1325.)[1]
"MCCCXXV. Die xxvi. Februarii.
"Cum ZANINUS GRIONI quondam Ser LIONARDI GRIONI contrate Sancte Heustachii diceretur intulisse iniuriam Domine MORETE qm. Dni. MARCI POLO, de presente mense in Campo Sancti Vitalis et de verbis iniuriosis et factis.... Capta fuit pars hodie in dicto consilio de XL. quod dictus ZANINUS condemnatus sit ad standum duobus mensibus in carceribus comunis, scilicet in quarantia.
"Die eodem ante prandium dictus ZANINUS GRIONI fuit consignatus capitaneo et custodibus quarantie," etc.
1328
:(_Maj. Cons. Delib. Brutus, c. 77.)[1]
"MCCXXVII. Die 27 Januarii.
"Capta. Quod quoddam instrumentum vigoris et roboris processi et facti a quondam Ser MARCO PAULO contra Ser HENRICUM QUIRINO et Pauli dictum dictum Sclavo [sic] JOHANNI et PHYLIPPO et ANFOSIO QUIRINO, scriptum per presbyterum Johannem Taiapetra, quod est adheo corosum quod legi non potest, relevetur et fiat," etc.
1328
Judgment on a Plaint lodged by Marco Polo, called Marcolino, regarding a legacy from Maffeo Polo the Elder.
(Avvogaria di Comun. Raspe Reg. i. 1324-1341, c. 14 tergo, del 1329.)[1]
"1328. Die xv. Mensis Marcii.
"Cum coram dominis Advocatoribus Comunis per D. MARCUM, dictum MARCOLINUM PAULO sancti Johannis Grisostomi fuisset querela depositata de translatione et alienatione imprestitorum olim Domini MAPHEI PAULO majoris Scti. Joh. Gris., facta domino MARCO PAULO de dicto confinio in MCCCXVIII mense Maii, die xi, et postea facta heredibus ejusdem dni. MARCI PAULO post ejus mortem,.. cum videretur eisdem dominis Advocatoribus quod dicte translationes et alienationes imprestitorum fuerint injuste ac indebite facte, videlicet in tantum quantum sunt libre mille dimisse MARCO dicto MARCOLINO PAULO predicto in testamento dicti olim dni. MATHEI PAULO maioris, facti in anno domini MCCCVIII mense Februarii die vi intrante indictione viii'a.... Capta fuit pars in ipso consilio de XL'ta quod dicta translactio et alienatio imprestitorum.... revocentur, cassentur, et annulentur, in tantum videlicet quantum sunt dicte mille libre," etc.
1328
Grant of citizenship to Marco Polo's old slave Peter the Tartar.
(Maj. Conc. Delib. Brutus, Cart. 78 t.)[1]
"MCCCXXVIII, die vii Aprilis.
"(Capta) Quod fiat gratia PETRO S. Marie Formose, olim sclavorum Ser MARCI PAULI Sancti Joh. Gris., qui longo tempore fuit Venetiis, pro suo bono portamento, de cetero sit Venetus, et pro Venetus [sic] haberi et tractari debeat."
1328
Process against the Lady Donata Polo for a breach of trust (as No. 12, c. 8, del 1328).[1]
"MCCCXXVIII. Die ultimo Maii.
"Cum olim de mandato ... curie Petitionum, ad petitionem Ser BERTUTII QUIRINO factum fuerit apud Dominam DONATAM PAULO Sancti Job. Gris., quoddam sequestrum de certis rebus, inter quas erant duo sachi cum Venetis grossis intus, legati et bullati, et postea in una capsellâ sigillatâ repositi, prout in scripturis dicti sequestri plenius continetur. Et cum diceretur fuisse subtractam aliquam pecunie quantitatem, non bono modo, de dictis sachis, post dictum sequestrum, et dictâ de causâ per dictos dominos Advocatores ... fuerit hodie in conscilio de XL. placitata dicta Dna. DONATA PAULO, penes quam dicta capsella cum sachis remansit hucusque.
"... cum per certas testimonias ... habeatur quod tempore sequestri facti extimata fuit pecunia de dictis sacchis esse libras lxxx grossorum vel circha,[7] et quando postea numerata fuit inventam esse solummodo libras xlv grossorum et grossos xxii, quod dicta Dna. Donata teneatur et debeat restituere et consignare in saculo seu saculis, loco pecunie que ut predicitur deficit et extrata, et ablata est libras xxv [sic] grossorum. Et ultra hoc pro penâ ut ceteris transeat in exemplum condempnetur in libris ducentis et solvat eas."
1330
Remission of fine incurred by an old servant of Marco Polo's. (Reg. Grazie 3°, c. 40.)[1]
"MCCCXXX, iiii Septembris.
"Quod fiat gratia MANULLI familiari Ser MARCI POLO sancti Joh. Gris. quod absolvatur a penâ librarum L pro centenariis, quam dicunt officiales Levantis incurrisse pro eo quod ignorans ordines et pure non putans facere contra aliqua nostra ordinamenta cum galeis que de Ermeniâ venerunt portavit Venecias tantum piperis et lanae quod constitit supra soldos xxv grossorum tanquam forenses (?). Et officiates Levantis dicunt quod non possunt aliud dicere nisi quod solvat. Sed consideratis bonitate et legalitate dicti Manulli, qui mercatores cum quibus stetit fideliter servivit, sibi videtur pecatum quod debeat amittere aliud parum quod tam longo tempore cum magnis laboribus aquisivit, sunt contenti quod dicta gratia sibi fiat."


1333
Attestation by the Gastald and Officer of the Palace Court of his having put the Lady Donata and her daughters in possession of two tenements in S. Giovanni Grisostomo. Dated 12th July, 1333.
From the Archivio of the Istituto degli Esposti, No. 6.)[8]
The document begins with a statement, dated 22nd August, 1390, by MORANDUS DE CAROVELLIS, parson of St. Apollinaris and Chancellor of the Doge's Aula, that the original document having been lost, he, under authority of the Doge and Councils, had formally renewed it from the copy recorded in his office.
In nomine Dei Eterni Amen. Anno ab Incarn. D.N.J.C. millesimo trecentesimo tregesimo tertio mensis Julii die duodecimo, intrantis indicione primâ Rivoalti. Testificor Ego DONATUS Gastaldio Dni. nostri Dni. Francisci Dandulo Dei gratiâ inclyti Venetiarum Ducis, et Ministerialis Curie Palacii, quod die tercio intrante suprascripti mensis Julii, propter preceptum ejusdem Dni. Ducis, secundum formam statuti Veneciarum, posui in tenutam et corporalem possessionem DONATAM quondam uxorem, FANTINAM et MORETAM quondam filias, omnes commissarias Nobilis Viri MARCI PAULO de confinio Scti. Johannis Grisostomi, nomine ipsius Commissarie, cum BELELLA olim filiâ et similiter nominatâ commissariâ dicti MARCI PAULO * * * de duabus proprietatibus terrarum et casis copertis et discopertis positis in dicto confinio Scti. Johannis Grisostomi, que firmant prout inferius in infrascripte notitie cartâ continetur * * * * ut in eâ legitur:
"Hec est carta fata anno ab Inc. D.N.J.C. millesimo trecentesimo vigesimo tercio, mensis Maij die nono, exeunte Indictione sextâ, Rivoalti, quam fieri facit Dnus. Johannes Superantio D.G. Veneciarum Dalmacie atque Croacie olim Dux, cum suis judicibus examinatorum, suprascripto Marco Paulo postquam venit ante suam suorumque judicum examinatorum presenciam ipse MARCUS PAULO de confinio Scti. Johannis Grisostomi, et ostendit eis duas cartas completas et roboratas, prima quarum est venditionis et securitatis carta, facta anno ab Inc. D.N.J. C. (1321) mensis Junii die decimo, intrante indictione quintâ, Rivoalti; quâ manifestum fecit ipsa DONATA uxor MARCI PAULO de confinio Scti. Johannis Grisostomi cum suis successoribus quia in Dei et Christi nomine dedit, vendidit, atque transactavit sibi MARCO PAULO viro suo de eodem confinio et suis heredibus duas suas proprietates terre, et casas copertas et discopertas, que sunt hospicia, videlicet camere et camini, simul conjuncta versus Rivum ... secundum quod dicta proprietas sive hospicium firmat ab uno suo capite, tam superius quam inferius, in muro comuni huic proprietati et proprietati MARCI PAULO et STEPHANI PAULO. Et ab alio suo capite firmat in uno alio muro comuni huic proprietati et predictorum MARCI et STEPHANI PAULO. Ab imo suo latere firmat in supradicto Rivo. Et alio suo latere firmat tam superius quam inferius in salis sive porticis que sunt comunes huic proprietati et proprietati suprascriptorum MARCI et STEPHANI PAULO fratrum. Unde hec proprietas sive hospicia habent introitum et exitum per omnes scalas positas a capite dictarum salarum sive porticuum usque ad curiam et ad viam comunem discurrentem ad Ecclesiam Scti. Johannis Grisostomi et alio. Et est sciendum quod curia, puthei, gradate, et latrine sunt comunes huic proprietati et proprietati suprascriptorum MARCI et STEPHANI PAULO fratrum. * * * *
[The definition of the second tenement--una cusina--follows, and then a long detail as to a doubt regarding common rights to certain sale sive porticus magne que respiciunt et sunt versus Ecclesiam Scti. Johannis Grisostomi, and the discussion by a commission appointed to report; and, again, similar detail as to stairs, wells, etc.]
--"declaraverunt et determinaverunt omnes suprascripti cancellarii in concordiâ quod tam putheus qui est in dictâ curiâ, quam etiam putheus qui est extra curiam ad quem itur per quamdam januam que est super calle extra januam principalem tocius proprietatis de CHA POLO, sunt communes supradictis duabus proprietatibus MARCI PAULO et toti reliquo dicte proprietatis quod est indivisum." * * * * Et ego suprascriptus DONATUS Gastaldio supradicti Dni. Ducis secundum predictas declarationes et determinationes posui suprascriptas commissarias dicti MARCI PAULO die suprascripto tercio intrante mensis Julii in tenutam et possessionem de suprascriptis duabus proprietatibus confiniatis in cartâ noticie supradicte. Et hoc per verum dico testimonium. Signum supradicti DONATI Gastaldionis Dni. Ducis, et Ministerialis Curie Palacii, qui hec rogavit fieri.[9]
1336
Release granted by Agnes Lauredano, sister, and by Fantina Bragadino and Moreta Dolphyno, daughters, and all three Trustees of the late Domina Donata, relict of Dominus Marcus Polo of S. Giov. Grisostomo, to Dominus Raynuzo Dolphyno of the same, on account of 24 lire of grossi[10] which the Lady Donata Polo had advanced to him on pledge of many articles. Dated 4th March, 1336. The witnesses and notary are the same as in the next.
(In the Archivio Generale; Pacta, Serie T, No. 144.)
1336
Release by the Ladies Fantina and Moreta to their aunt Agnes Lauredano and themselves, as Trustees of the late Lady Donata, on account of a legacy left them by the latter.[11] Dated 4th March, 1336.
(In the Archivio Generale; Pacta, Serie T, No. 143.)
"Plenam et irrevocabilem securitatem facimus nos FANTINA uxor MARCI BRAGADINO de confinio Scti. Johannis Grisostomi et Moreta uxor RENUZI DELFINO de dicto confinio Scti. Johannis Grisostomi, ambe sorores, et filie comdam DONATE relicte Domini MARCI POLLO de dicto confinio Scti. J.G. cum nostris successoribus, vobis AGNETI LAUREDANO, comdam sorori, ac nobis preditis FANTINE et MORETE olim filiabus (predicte DONATE) omnibus commissariabus predicte DONATE relicte dicti Domini MARCI POLO de predicto confinio S.J.G. et vestris ac nostris successoribus de libris denariorum Veneciarum Grossorum quadraginta quinque, que libre den. Ven. gros. quadraginta quinque sunt pro parte librarum den. Ven. gros. quadraginta octo quas suprascripta Domina Donata olim mater nostra secundum formam sui testamenti cartam nobis dimisit, in quibus libris ... sententiam obtinuimus ... anno ab Inc. D.N.J.C. Millesimo trecentesimo trigesimo quinto mensis febbruarij die ultimo (29th February, 1336) indictione, quartâ Rivoalti.
   *   *   *   *   *
"Signum suprascriptarum Fantine et Morete que hec rogaverunt fieri.
"Ego MARCUS LOVARI Canonicus Sancti Marci testis subscripsi.
"Ego NICOLETUS DE BONOMO Canonicus Sancti Marci testis subscripsi.
"(L.S.N.) Ego Presbiter GUIDO TREVISANO Canonicus Sancti Marcij et Notarius complevi et roboravi."
1388
[Document dated 15th May, 1388, found at the Archives degli Esposti, now at the Archivio di Stato, by the Ab. Cav. V. Zanetti, containing a sentence of the Giudici della Curia del Procuratore in favour of Pietro Bragadin against Agnesina, sister, and Catarinuzza, widow of Matteo Polo di S. Giovanni Grisostomo, for work done. This document is interesting, as it shows that this Matteo was a son of Marcolino. Published partly in the Archivio Veneto, XVI., 1878, pp. 102-103.--H.C.]


1388
[Document dated 15th May, 1388, found in the Archives degli Esposti, now at the Archivio di Stato, by the Ab. Cav. V. Zanetti, and mentioned by him in the Archivio Veneto, XVI., 1878, pp. 104-105, containing a sentence of the Giudici della Curia del Procuratore in favour of Pietro Bragadin against the Commissaries of the late Matteo Polo.--H.C.]

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11]

   




Footnotes[edit]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 For these I am under obligation to Comm. Berchet. There is some doubt if this refers to our Marco Polo. (See vol. i. p. 66.)
  2. 2.0 2.1 For the indication of this I was indebted to Professor Minotto.
  3. 3.0 3.1 This perhaps indicates that Marco's half-brother Giovannino was in partnership with him.
  4. 4.0 4.1 This is printed line for line with the original; it was printed in the first edition, ii. pp. 440-441, but was omitted in the second. The translation is given in the Introductory Essay, vol. i. pp. 70-73, seqq.; with a facsimile.
  5. 5.0 5.1 I.e., 9th January, 1324.
  6. 6.0 6.1 This was printed in the First Edition (ii. p 442), but was omitted in the Second.
  7. 7.0 7.1 About 300l. sterling.
  8. 8.0 8.1 For this I was indebted to Comm. Barozzi.
  9. 9.0 9.1 See i. p. 31.--Reprinted from the First Edition.
  10. 10.0 10.1 About 90l.
  11. 11.0 11.1 Of 48 lire of grossi, or about 180l.