Ex comisso nobis

E Wikisource

EX COMISSO NOBIS (A.D. 1136)

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Jacobo Gneznensi archiepiscopo eiusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.

Ex commisso nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus debitores existimus, et quanto Poloniorum regio in remotioribus mundi partibus sita esse cognoscitur, tanto ei propensiori studio nos convenit inminere, et apostolice tuitionis atque auctoritatis necessaria munimenta conferre. Dignum est equidem, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, pro earum libertate sollicite vigilemus, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, aut per eos suis bonis et possessionibus quocunque tempore destitui valeant, salubriter providere curemus. Quam ob rem venerabili fratre Iacobe, tuis postulationibus clementer annuimus, et Gneznensem ecclesiam, cui Deo auctore presides, apostolice Sedis privilegio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona iuste et canonice eadem ecclesia possidet aut in futurum rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur; in quibus hec propriis nominibus exprimendo subiunximus. De Gnezden, de Ostrov, de Lecna, de Nakel usque ad fluvium Plitviza, de Landa, de Calis, de Chezram, de Ruda plenarias decimationes annone, mellis et ferri, tabernarum, placitorum, pellicularum mardurinarum et vulpinarium, porcorum, thelonei tam in ipsa civitate, quam per omnes transitus civitati vel castellis nominatis adiacentes. Item provincia de Znein cum decimis, cum foro, cum lacubus et cum omni iuriditione seculari his contenta villis: Grochovisca cum his possessoribus: Dureviz, Radenta, Mislac, Sirac; Stari Biscupici cum his: Navos, Ruz, Sul, Balovanz, Vitossa, Pantis, Zmarsc, Miloch, Craic, Negloz, Conus, Dal, Marsec, Ciz, Posbech, Redanta, Zmogor, Domc, Digoma, Gobilca, Parech, Clobuchec, Pampic, Candera, Comor, Sdomit, Pandetech; eorum quidam in Zagorin manent. Scaple cum his: Ocroz, Smars, Cyrnela, Zdevy, Sarnota, Sulec, Milochat, Chrap, Dlotla, Tais, Goli, Sedlon, Costol, Milich, Lederg, Sulirat, Puca. Item Syrdnici cum his possessoribus: Carna, Dobec, Miley, Snovid, Targossa, Tyrpis, Mesec, Mantina, Lovanta. Item Potulino cum his: Svircs, Boranta, Curassec, Selistriy, Redec. Item Opole cum his: Chotan, Sulizlav, Miley, Dobros, Vssebant, Vissima, Radotech, Cosussec, Suc, Nadey, Miloz, Volis, Dvisen, Crostavez, Goli, Crost, Cussa, Domasca, Rados, Sostroch, Nessul, Teples, Miley, Milachec et Mogilec, Sobanta, Nemiris. Item in Villa Sagitariorum: Golec cum sociis suis. Item Dochunov cum his: Zach, Osar, Dalost, Siman. Item Gorice cum histis: Carnes, Povoz, Belina, Reck, Milic, Nesnavy, Buza, Miley. Item Dochunov cum his: Trup, Gores, Dobrina, Crston, Negloz, Drogomizl, Pantis, Guze, Lucha, Miley, Deventliz. Bezcorist cum possessoribus: Brodec, Chuz, Chropec, Blis, Nadas, Radost, Broda. Item Villa Piscatorum cum his: Vsemir, Miranta, Plastc, Vsemir, Grucha, Nemir, Cik, Pella, Crisan, Bogdan, Carz, Prussota, Potr, Sdanto, Piscor; Gomola, Blizuta, Sulidat, Sulis, Cecer, Rados, Vrotis, Godes, Ninomizl, Dal, Domazul, Dobrozodl, Ziroch, Glovca, Sirozlav. Item Vruti cum his: Cessimizl, Brodic, Zmars, God, Cessimizl, Blizina, Tangomir, Zedlanta, Milovit, Precard, Trebna, Goles et Dalchic. Item Vilchecov cum his possessoribus: Ziroch, Vnenisl, Stres, Chropec, Unca, Gostina, Parchina, Sinoch, Vnevit. Item Balovesici cum his: Radost, Dobromisl, Cisan Chelzt, Jes, Nevstrop, Razc, Chaianta, Rezc, Sdevy, Zarbinoviz, Milovan, Sodlc, Neznavy, Sulic, Quasca. Item Lestniz cum his: Milovy, Pibissa, Vilchanta, Malisca, Crusc, Bachora, Cyg, Balossa, Vssezodl, Jes, Trebemisl, Vilcan, Domay, Gan, Nemoy, Crston. Item Chomantovo cum his: Sulichna, Mislim, Suchora, Malozimiz, Sidlo, Jezor, Bichek, Redonc. Item Silche cum his: Silca, Milovan, Nezul, Radeta, Techuta, Zippen, Crepc, Zmil, Redos, Lestniza, Vnemizl, Gamba, Bogumil. Item Sodovo cum his: Stanoch, Pisla, Boruch, Voian, Dargorad, Radost cuius primogenitus Rpis, Nesda, Vilcos, Serucha, Blizohc, Rados, Rados, Ruzoviz. Item Dobrilevo cum his possessoribus: Sulistry, Crostavz, Bzek. Item Zvepavici cum his: Cuz, Crotossa, Oslab, Sulivy, Radost, Cochan, Domavy. Item Lissinino cum his: Ponat, Quatec, Targossa, Stralec. Item Sbarbinichi cum his: Budizlav, Mlodos, Vcad, Zwar, Zlavic, Chestoch, Grochot, Sdan, Darsc; hi omnes cum aliis advenis et omni posteritate, archiepiscopales sunt. Item ville archiepiscopales circa Gnezdn: Keblovo, cuius possessores hii sunt: Dobron, Nenach, Vston, Radost, Crambos, Ciz, Sostros; item Dambnicia Radovit cum his eius possesores (sic): Smarcek, Doman, Sedlevit, Locana, Vestina, cum filiis eorum. Item Pischyno cum his: Blizc, Bogumil, Bogdan. Item villa super flumen Vna quam tenuit olim Stan arator episcopi. Item ville archiepiscopi circa Calis: Raysco et alia servidola (sic) quam super Zvandri aquam appellaverunt Hllme, et cum omnibus incolis suis. Item Sovici et Lochovici, Vzorovici, Vzorovici (sic), Malonovici, Bralici, Domanevici; et super aquam Oloboc: Mislentino, et super campum Dambsco omnes servi cum villa eorum. Item Gostonovici cum villa eorum. Item ville archiepiscopi circa Zeraz: Zandeievici, Parno, Cluchici, Coberichezco, Gambiza, Iarotici, Manina; hee omnes cum possessoribus suis. Item ville circa Spitimir: Janovici, Tandov, Smolzco, Pricuna, Turcovici, Turcoviste, Uneievo, Karchovo, Milostovici, Gazovo et Clonova cum possessoribus suis. Item Milodat cum villa et Zambatino, que fait Davgeri episcopi. Item Sulostovo super fluvium Tena. Item de Miliche castello quod est de Vratizlavensi episcopatu, plenarie decimationes per totum ex hac parte Bariche. Item de castello Ziraz, Spitimir, Malogost, Rospra, Lunciz, Voibor, Sarnov, Skrin plenarias decimationes annone, mellis, ferri, pellium vulpinarium et mardurinarum, de placito, de tabernis, de foris, de theloneo, tam in ipsis castellis, quam in locis eis adiacentibus; per omnes transitus de theloneo et decimali ebdomada, per omnes quotquot sunt de Chrustov usque in Vislam iuxta fluvium Pelza. Item plenarias decimationes super eos qui Treblevici et Radlici dicuntur. Item Loviche cum decimis, cum villis et earum incolis, cum venatione, cum castoribus et cum omni penitus iuriditione seculari, nulli preter episcopum respondere habet. Item Nir per totum inter Thur et Cholm, cum castoribus et eorum custodibus, cum piscatoribus et villis eorum, tantum archiepiscopo pertinet. Item abbatia sancte Marie in castello Lancicie cum centum servis et villis eorum, cum quatuor scilicet lacubus: Pretche, Chotle, Bezdeze, Brdovo. Item Bralin cum sociis suis et vineis duabus et tutoribus earum cum villis suis, quarum una Plocensis altera Vladizlavensis castelli est; pistores etiam et coci, agazones et sutores cum omnibus que ministratione abbatie eidem sunt ordinata. Item Manina ante castellum Zandomir cum rusticis et villis eorum et omnibus ad hec pertinentibus. Item castellum Solche cum omnibus pertinentiis nonnisi archiepiscopo pertinet. Item villa ante Bitom que Zversov dicitur cum rusticis, argenti fossoribus, cum duabus tabernis, nonnisi ad archiepiscopi pertinet iuriditionem. Item aput civitatem Cracovie sal archiepiscopi qui Babiza nuncupatur, tantum sue respondet ditioni. Item ville archiepiscopi circa Cracoviam hee sunt: Iurevici cum villa eorum, Dancovo, Conecheno, Tyrno, Chrostlino, Crolevici, Zrenava, et super Pregini Rudnici; tam ville quam possessores earum omni iure archiepiscopo pertinent. Item villa in Zrem que Dolzco nuncupatur. Item ville archiepiscopales per Cuiaviam: Cholm, Conare, Bachora, Poddambia, Hermanovo, Drvalevo, et hee omnes cum suis possessoribus de possessione archiepiscopali sunt. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam Gneznensem ecclesiam temere perturbare, aut aliquid de his eius possessionibus auferre, vel aufferendo retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare. Si qua igitur in posterum eccclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere ire tentaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestate honorisque sui dignitate careat, reamque se divino existere de perpetrata iniquitate iudicio cognoscat, et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domni Redemtoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine distincte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco que sua sunt servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone operationis percipiant, et aput districtum iudicem pacem inveniant. Adicimus itaque, ut nemini fas sit ecclesiam beati Adalberti super possessione rusticorum de cetero infestare aut eis exinde aliquam contradictionem inferre; quorum vero nomina hec sunt videlicet et officia. Ad officium agazonum hii sunt: Gostivvy, Voiuta, Nezamizl cum tribus fratribus, Goston, Datk, Radost, Mancossa, Nadey, Mozuta. Lagenarii vero sunt hii: Crisan et Subic cum fratribus, Bolech cum fratribus. Rustici vero sunt hii: Modlenta, Smogor, Gnevos cum fratribus, Tmina cum fratre, Piscla, Maruzc, Zandey, Domavy, Tycareviz, Smogor, Vitos, Russota cum filiis et fratribus. Item iuxta Ilme: Doluploz cum filiis et cum villa, Prozina, Dobrenta, Golec. Hii vero sunt carpentarii: Vrest, Tys, Dulgota, Doman, Golian. Hospites vero sunt hii: Polc, Pocay. Tessanta, Lazina, Smars, Slimisl, Vstech, Mantis, Godina, Panten, Cirnech, Modic, Goston, Dobes cum filiis, Milos, Cuassec. Milites quoque hii sunt: Zoba, Stoygnev, Segost, Mantis. Ville vero circa fluvium Ganzava: Rilevo, Podgorino, Zvepravici, Lizinino, Staribiscubici, Zagorici, Chomesa, Pnevo, Glovotino. Si quis autem contra hanc nostram institucionem temere ire temtaverit, excommunicationi subiaceat; conservantes vero, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius gratiam consequantur. Amen. Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli sancte Crucis. ss. †Ego Anselmus presbyter cardinalis. ss. †Ego Lucas presbyter cardinalis tituli sanctorum Iohannis et Pauli. ss. †Ego Martinus presbyter cardinalis. ss. †Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli sancte Prisce. ss. †Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergi et Bachi. ss. †Ego Hubaldus diaconus cardinalis sancte Marie in Via lata. ss. †Ego Vassallus diaconus cardinalis sancti Eustachii. ss. †Ego Crisogonus sancte Marie in Porticu diaconus cardinalis ss. †Ego Willelmus Prenestinus episcopus. ss. †Ego Guido Tyburtinus episcopus. ss. Datum Pisis per manus Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii Nonis Iulii, Indictione XIIII, Incarnationis dominice anno M.C.XXX.VI, pontificatus vero domini Innocentii Pape II. anno VII.

Haec imago aut publicata est per dominium publicum ab auctore, aut ius auctorum seu copyright exspiratum est.