Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/586

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
566
APPENDIX.

vituluni, (licit Deus ille Moysi : Dimitte me^ ut irascatur furor mens contra eos, et infra: Placatusque est Deus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus j>opulum suum. Ecce quod mutatus est Deus veteris testamenti; Deus autem novi testamenti (non) immutatur, juxta illud Jacobi primo: Omne datum est etc.; et infra; Apud quern ?ion est immutatio etc.

Item ad idem, Exodi vicesimo, Deus veteris testamenti dicit : Non moschaheris, et idem Deus dicit Numerorum duodecimo : Ecce ego suscitdbo super te malum de domo tuo^et tollam uxorem tuam et dabo proximo tuo, id est,Jilio tuo. Ecce non solum moechationis quam ibi prohibuit, sed etiam incestus est procurator ; ille Deus ergo malus et mutabilis.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo : non fades tibi sculptile nee aliquxim similitudinem, et infra, vicesimo quinto : Fades duo cherubim aurea. Ecce quanta mutabilitas, facies et non fades.

Qualis est Deus ille qui tot millia hominum submersit in diluvio etc. ; habe- tur Geneseos sexto ; et in mare rubro, Exodi decimo quinto ; et in deserto, et in multis aliis locis. Si dicis quod non est crudelitas punire malos etc. quasro, si erat omnipotens et omnisciens, sciebat omnes peccaturos et futuros malos, et propter hoc damnandos, quare ergo fecierat eos ? Nonne crudelis est qui homines ad hoc facit ut perdat ?

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Hoc dicit Dominus; et infra: Ponat vir gladium super femur suum; et infra: Et occiderunt in ilia die mginti tria millia. Ecce qualis Deus quos habet clericos et ministros siquidem totius cru- delitatis. Deus autem novi testamenti ministros pietatis ; unde Joannes in ca- nonica : Qui diligit Deum diligit et fratrem suum. Iste praecipit fratrem diligi, ille occidi.

Item ad idem, Numeror. tricesimo quarto ; Deus veteris testamenti dixit filiis Israel de gentibus illis qui erant in terra Cham : Si nolueritis occidere eos, erunt clavi in oculis nostris et lancem in lateribus. Ecce crudelis Deus qui non vult injurias dimitti. Deus autem novi testamenti dicit Matthsei sexto. Si non dimiseritis Twminibus, nee pater tester ccdestis dimittet voMs peccata nestra.

Item ad idem, Geneseos decimo nono, ubi Deus veteris testamenti justum si- mul et impium occidit, sicut patet in submersione Sodomse et Gomorrhse, ubi parvulos et adultos simul extinxit.

Item ad idem, Judicum vicesimo legitur quod cum filii Israel vellent pugnare contra filios Benjamin proper scelus quod commiserant in uxorem cujusdam fratris sui, consuluerunt Doniinum si pugnandum esset contra eos, et quis esset dux belli, et expressit illis Judas, et quod pugnandum esset; unde sub hac fiducia inierunt bellum et occiderunt ex eis in primo conflictu viginti duo millia, in secundo octodecim millia, in tertio pauciores. Ecce quam crudelis et deceptor Deus, qui sic eos decepit ut perirent.

Item, Exodi quinto dicit Deus veteris testamenti : Indurdbo cor Pharaonis et non dimittet populum ; ecce crudelis Deus qui indurat ut occidat. Item, mendax Deus qui dicit non dimittet^ et postea dimisit.

Item ad idem, Numerorum decimo quinto : Deus ille lapidare praecepit quemdam colligendum ligna in Sabbato, consultus super hoc a Moysi et Aaron. Deus