Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/589

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
569
APPENDIX.

adversus nomiullos vestnim sc in suo Inquisitionis ofRcio injustc perturbantes, atque etiam pro viribus impedientes, petens sibi per nos viam et modum ostendi quibus taliter in posterum exercere possit ofRcium, ut cum honore Dei et sui officii integritati valeret lites, jurgia, et contentiones ordinariorum eflfugere et declinare. Cum itaque sit nostras intentionis prout ex officio pastoralis curae nobis incumbere non ignoratis, et vos et ipsum Inquisitorem in vestris et suis juribus confovere, et lites ac controversias qua? fortassis inter vos vigerent cum justitia tollere acterminare, hortamur in Domino vestram fraternitatem ut attente considerantes quod hujusmodi Inquisi tores ab ecclesia fuerint instituti ad rele- vandum ordinarios parte sollicitudinis incumbente illis in favorem et augmentum fidei catholicae, enervationemque ct extirpationem haereticas pravitatis, contenti esse velitis in hac materia dispositionibus et institutis sacrorum canonum, et ad negotium hoc haeresum quo nullum in ecclesia habetur majus, praedictis Inquisi- toribus assistere favoribus opportunis. Nam sic gratum erit nobis et summe ac- ceptum quicquid favoris, commodi et adjumeuti praedictis a fraternitatibus vestris juxta spem nostram praestabitur, ita molestias et illata eorum laudabili exercitio disturbia cum displicentia audiremus ; pro bono autem concordiae vo- lumus ut gravaminibus propter quae ab ipso Inquisitore per vos extitit appella- tum ab eodem revocatis, lites quae hodie inter vos pendent indecisae sopiantur penitus et extinguantur, prout nos illas auctoritate apostolica in eventum revo- cationis antedictae ad nos advocantes, tenore praesentium extinguimus, cassamus, et pro extinctis et cassatis baberi volumus et mandamus. Datum Florentiae anno Incarnationis Dominicae MCCCC quadragesimo primo Kalendas Julii pon- tificatus nostri anno undecimo.

V.

Disabilities of Descendants of Heretics.

(Registrum curiaj Franciae Carcassonae. — Doat, XXXII. fol. 241.)

Noverint universi praesentes litteras inspecturi quod nos frater Guillelmus de Sancto Sequano ordinis fratrum praedicatorum, inquisitor haereticae pravitatis in regno Franciae authoritate apostolica deputatus attendentes quod secundum merita personarum debent distribui officia dignitatum, et quia expedit crimina nocentium esse nota, praesertim ilia per quae extenditur ultio non solum in auto- res scelerum sed in progeniem dampnatorum, ideo nos ad instantiam procuratoris domini regis in seneschallia Carcassonae de infrascriptis sibi copiam fieri postu- lantis, ad honorem Dei et fidei munimentum per nos ipsos exquisivimus et per discretum- virum dominum Raimundum rectorem ecclesiae dc Monteclaro publi- cum notarium Inquisitionis nostras pcrquiri et inspici fecimus diligenter in libris et actis publicis Inquisitionis praedictae, et invenimus quod anno Domini MCC quinquagesimo sexto Guiraldus dc Altarippa quondam de Graoleto qui dicitur fuisse pater Guiraldi dc Altarippa servicntis armorum domini regis, confcssus fuit in judicio coram Domino Bernardo de Monte-Atono tunc inquisitore hae- reticae pravitatis, quod viderat hacrctioos et verba eorum audiverat. Item inve-