Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/597

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
577
APPENDIX

lelmo de Casulis, a quibus idem Bernardus primo asserebat se audivisse narrari factum predictum, in dicta cedula expressum, et quod a principio, ut dixit, cre- debat esse verum, et coram nobis, Inquisitore predicto, uno post alium singular- iter in judicio constitutis ac medio juramento interrogatis, si sciebant factum, prout in ipsa cedula continebatur fuisse verum, et primo respondentibus se nihil scire de ipso facto, nisi per auditum dici alienum, excepto dicto Joanne Mau- rendi, qui asseruit ipsum factum fore verum et deposuit de scieutia et de visu, tandem prefatis Joanne Maurendi et Imberto de Ruppefixa in dicti Bernard! pre- sentia aflfrontatis, et in judicio constitutis, et de veritate dicenda juratis, negave- runt unus post alium se dixisse predicto Bernardo factum predictum, et aliquid scire de ipso facto, excepto dicto Imberto qui, cum dicto Joanne Maurendi, finaliter asseruit se scire et vidisse, prout in culpa sua inferius postea recitanda plenius est expressum. Quibus omnibus pre missis sic actis, liabita suspicione per nos, Inquisitorem predictum, ex verisimilibus conjecturis et circumstantiis in eisdem tunc notatis, de consilio discretorum ibi presentium, eosdem Bernar- dum, Joannem, Guillelmum et Imbertum in carcere fecimus detineri ; qui omnes sic detenti et in carcere reclusi, per paucos dies, apud Biterrim fuerunt auditi, interrogati et super premissa cedula plenius examinati, tandemque post multas exhortaciones, interrogationes et requisitiones eis factas, falsitatem et machina- tionem per eos factam inimicabiliter et dolose contra dictum Raimundum aper- uerunt, unus post alium, non tamen ex toto nee clare donee fuerunt in dicto car- cere per dies multos detenti et apud Carcassonam adducti. Dictus tamen Im- bertus fuit primus qui predictam falsitatem et machinationem apperuit et de- texit, non tamen ex integro donee omnes predicti quatuor, scilicet Bernardus Pastoris, Joannes Maurendi, Imbertus et Guillelmus fuerunt apud Carcassonam adducti et in ipso muro detenti. Demum vero dictus Bernardus post multas exhortaciones, inductiones et deductiones, efifusis lacrymis, modum et seriem totius tractatus et machinationis predicte, falsitatis et cedule fabricationis et consentie in eis, corde gemebundo, detexit ac confeesus fuit, quod, licet a prin- cipio dixisset se credere contenta in ipsa cedula fore vera, prout ab ipsis Joanne Maurendi, Guillelmo Masconis, et Imberto predictis se audivisse asseruerat, final- iter tamen bene perpendit ex dictis predictorum et ex circumstanciis in dicto tractatu habitis, et firmiter credidit quod predicta omnia in ipsa cedula contenta prout contra dictum Raimundum Berseti proposita erant non essent vera sed falsa et eidem Raimundo imposita falso et mendaciter, per malevolentiam et in- imicitiam quam ipse et alii predicti et quidam alii de Pedenacio quos nominat, querebant vel habebant contra vel apud istum Raimundum Berseti ex causas quas in sua confessione expressit, et hoc etiam credebat et perpendebat ante- quam redderet cedulam predictam, sicut dixit, quodque in itinere dum ipse qui loquitur et dictus Joannes Maurendi ibant apud Biterrim ad redendam cedulam predictam dixit ipse loquens dicto Joanni: "Pectus multum me sollicitat non reddere istam cedulam," et dictus Joannes Maurendi respondit quod bene red- deret eam nisi esset ibi pro teste scriptus ; et hoc audito ipse Bernardus respon- dit : " Melius est quod estis testes et ego ipsam presentabo, quia quando sunt plures testes melius probabitur factum predictum." Item, quando fuerunt Bi-