Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/602

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
582
APPENDIX.

juxtii (iic'tarum littcrariini contincntiam faciatis rationc previa firmiter observari, ea que contra ipsius ordinationis tenorem in dicti episcopi prejudicium indebite et do novo facta fuissc invcneritis ad statum debitam taliter reducentes quod super hoc ad nos non reperitur querela. Actum apud Novum Mercatum, die decima septima Augusti, anno Domini MCCCVI.

(Doat, XXXV. fol. 94.)

Philippus Dei gratia Francorum rex, Tholose et Carcassone Seneschallis aut eorum locumtenentibus salutem. Exposuerunt nobis nostri super incursibus heresis senescalli Carcassone et episcopi Albieusis procuratores quod, cum incur- sus heresis civitatis Albie et districtus ejusdem ad nos et ad dictum episcopum equis partibus pertineant, nonnullique dicte civitatis pro heresis crimine fiierint condempnati, et per hujusmodi condempnationem bona ipsorum nobis et dicto episcopo confiscata ; nihilominus tamen nostri et episcopi procuratores predicti debita que per nonnullas personas diversorum locorum dictis condempnatis de- bebantur, quorum obligationes in dicta civitate celebrate fuerunt et ibidem ex- solvi proraisse, voluerunt exigere et nostris et episcopi, ut decet, rationibus ap- plicare, quidam barones, nobiles et prelati quibus dicti debitores sunt subditi, nitentes dicta debita per dictos suos subditos contracta, sibi applicare, dicentes quod ad eos pertinet confiscatio ipsorum debitorum, dictos procuratores in exac- tione debitorum hujusmodi impedire nituntur indebite, cum in dicta civitate contracta et solvi promissa, ut predicitur, fuerint, sicut dicunt : quare mandamus vobis et vestrum cuilibet, ut pertinebit ad eum, quatinus, si vocatis evocandis, summarie et de piano constiterit de premissis, dictos barones nobiles et prelatos ab impedimento predicto opportunis remediis desistere compellentes, predicta talia debita per dictos procuratores pro nobis et dicto episcopo levari et exigi, et debitores ad ea solvendum compelli permittatis et faciatis, ac ipsa exacta nobis et dicti episcopi rationibus applicari ; et cum vos propter debatum hujusmodi de predictis debitis plura per manum nostram ut superiorem, levari et exigi fecisse dicamini, de quibus ipse episcopus partem ipsum contingentem non ha- buit, ut dicit ; si premissa vera sint, de hac parte episcopum ipsum contingente, eidem expeditionem fieri faciatis. Datum Parisius, decima sexta die Martii, anno Domini MCCCXXIX.

XIX.

Gift to Inquisitor from the Confiscations.

(Doat, XXXI. fol. 171.)

Alfonsus filius regis Francise, Pictavensis et Tholosanus comes, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod nos libere et pie concedimus et donamus Egidio clerico, inquisitori de heresi in partibus Tholose de cujus servitio nos laudamus, intuitu pietatis, centum solidos Tholosa-