Page:Address on the opening of the Free Public Library of Ballarat East, on Friday, 1st. January, 1869.djvu/33

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

27


Felix cui Nihil est (fuerant hæc vota Tibullo),
Non timet insidias: fures, incendia temnit:
Solicitas sequitur nullo sub judice lites.
Ille ipse invictis qui subjicit omnia fatis
Zenonis sapiens, Nihil admiratur et optat.
Socraticique gregis fuit ista scientia quondam,
Scire Nihil, studio cui nunc incumbitur uni.
Ned quicquam in ludo mavult didicisse juventus,
Ad magnas quia ducet opes, et culmen honorum.
Nosce Nihil, nosces fertur quod Pythagoreæ
Grano hærere fabæ, cui vox adjuncta negantis.
Multi Mercurio freti duce viscera terræ.
Pura liquefaciunt simul, et patrimonia miscent,
Arcano instantes operi, et carbonibus atris,
Qui tandem exhausti damnis, fractique labore,
Inveniunt atque inventum Nihil usque requirunt.
Hoc dimetiri non ulla decempeda possit:
Nec numeret Libycæ numerum qui callet arenæ:
Et Phœbo ignotum Nihil est, Nihil altius astris.
Tuque, tibi licet eximium sit mentis acumen,
Omnem in naturam penetrans, et in abdita rerum,
Pace tua, Memmi, Nihil ignorare vidêris.
Sole tamen Nihil est, a puro clarius igne.
Tange Nihil, dicesque Nihil sine corpore tangi.
Cerne Nihil, cerni dices Nihil absque colore.
Surdum audit loquitirque Nihil sine voce, volatque
Absque ope pennarum, et graditur sine cruribus ullis.
Absque loco motuque Nihil per inane vagatur.
Humano generi utilius Nihil arte medendi
Ne rhombos igitur, neu Thessala murmura tentat
Idalia vacuum trajectus arundine pectus,
Neu legat Idæo Dictæum in vertice gramen.
Vulneribus sævi Nihil auxiliatur amoris.
Vexerit et quemvis trans mœstas portitor undas,
Ad superos imo Nihil hunc revocabit ab Orco.
Inferni Nihil inflectit præcordia regis,
Parcarúmque colos, et inexorabile pensum.
Obruta Phlegræis campis Titania pubes
Fulmineo sensit Nihil esse potentius ictu:
Porrigitur magni Nihil extra mænia mundi:
Diique Nihil metuunt.