Page:Early Christianity in Arabia.djvu/204

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
192
APPENDIX.

Arabum nobilissimi tantam ignominiæ feremus notam? Agite, agite igitur, arma capiamus, ac pro tot tamque horrendis sceleribus sumamus tandem vindictam, et sanguine ipso peractam abluamus maculam: luat salacissimus demum promeritam suorum criminum pœnam. His dictis auditisque, somnum, qui tam alto profundoque illorum corda et aminos occupaverat, excutiunt duces, et hortanti respondent: Tuis jussibus obsequi, et sequi exemplum, præsto sumus omnes: at numero, potentia, et armorum supellectile Tasmitis longissime sumus impares, ut nee te fugit. Quibus ille: Ingenio numerus, potentia, et armorum supellex supplendæ sunt; sequimini mea consilia, victoria certa erit. Cui, age, inquiunt. Cum itaque omnium vota sibi obstrinxisset, et firmasset præstito juramento, sequente die tanquam sororis nuptias celebraturus, maximum regi ac Tasmitis instruxit convivium in amplissima quadam planitie, in qua Hodaisitæ ex ejus jussu sub arma sua absconderunt arma, ad quod rex libenter ac lætissimus properat, Hofairæ adhuc captus incensusque amore. Frater autem ejus Alasuad, ubi hostes vino madidos et obrutos videt, suis dat signum, qui statim captis armis improviso in hostem inermem, et nihil tale suspicantem, irruunt, et omnes ad ultimum pene trucidarunt. Unus ex tanta clade illius familiæ evasit Raba filius Maræ, qui ad Hasanum Arabiæ felicis regem confugiens auxilia ab illo obtinuit, demumque post multa commissa prælia cecidit ipse Raba, et Hodaisitæ extincti sunt ad ultimum, quibuscum utriusque gentis deletum est genus, unde Baieditæ aliis Arabibus dicti sunt, nempe deleti et extincti."


(B) referred to at page 39.

Arabian accounts of the origin of Dzu Nowass' enmity to the Christians, from d'Herbelot, Bibliothèque Orientale.

"Abu-Nauàs. Il regnoit dans l'Iemen ou Arabie heureuse, avant le temps de Mahomet, et etoit grand ennemi des Crêtiens, dont le nombre s'étoit fort multiplié dans ses états. Houssain-