Page:Familiar letters of Henry David Thoreau.djvu/56

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.
32
YEARS OF DISCIPLINE.
[1840,

nobilissimum hominis. Hinc ratio non modo cur legeres, sed cur tu quoque scriberes; nec lectores carent; ego sum. Si non librum meditaris, libellum certe. Nihil posteris proderit te spirasse, et vitam nunc leniter nunc aspere egisse; sed cogitasse praecipue et scripsisse. Vereor ne tibi pertaesum hujus epistolae sit; necnon alma lux caret,

Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

Quamobrem vale,—imo valete, et requiescatis placide, Sorores.

H. D. Thoreaus.

Memento scribere!


Cara Sophia,—Samuel Niger crebris aegrotationibus, quae agilitatem et aequum animum abstulere, obnoxius est; iis temporibus ad cellam descendit, et multas horas (ibi) manet.

Flores, ah crudelis pruina! parvo leti discrimine sunt. Cactus frigore ustus est, gerania vero adhuc vigent.

Conventus sociabiles hac hieme reinstituti fuere. Conveniunt (?) ad meum donium niense quarto vel quiiito, ut tu hie esse possis. Matertera Sophia cum nobis remanet; quando urbem revertet non scio. Gravedine etiamnum, sed non tarn aegre, laboramus.

Adolescentula E. White apud pagum paulis-