Page:Illustrations of the history of medieval thought and learning.djvu/307

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
THE SEQUENCE FOR MICHAELMAS.
280


eius magnitudine, sod sono ct iutellectu tantum, demonstrari. Quando vero scribitur sic, mneuina, per m et n, vel sic per n tantum, neuma, tune significat spiritual, secundum quod hie accipitur. Mneumatum, id est spirituuin. Per te, id est deum. Facta : improprie utitur hie nomine facia, quia aliud est fieri et aliud est creari. Fieri enim est facere aliquid ex traduce,[1] id est ex preiacenti materia ; creari est aliquid facere sine preiacenti materia, quia deus creavit angelos sine preiacenti materia et cotidie potest crearc sic cotidie novas animas. DISTINCTA, id est divisa. NOVIES, id est per novem, id quia novem sunt ordines angelorum. NAM CUM vis, id est quaiido vis. FACIS HEC FLAMMEA, id est accipere igneam formam quando nunciant hominibus : vel aliter, flammed, propter ardorem caritatis quern predicant hominibus. INTER PRIMEVA SUNT HEC : hie ostendit quod quodammodo antiquiores sunt angeli quam homines ; ut dicitur, In prindpio creavit deus celum et terrain. Per celum intellege celestia, per terrain, ter- restria ; et sic quemdam primatum habent angeli ante homines. CUM NOS SIMUS CREATA, id est procreata : et notandum quod aliud est creari et aliud procreari et aliud fieri : creari, ut superius dictum est, facere aliquid sine traduce; ut cum material! fit et forma, et cum forma fit et materia : procreari, id est procul creari, ut ex nuce lignum : et fieri pertinet ad ipsum hominem et proprie.[2] Unde dicitur homo facitor. ULTIMA CREATA, id est procreata. SED YMAGO TUA : aliud est imago et aliud similitude. Ymago, quia nos imitamur deum in iusticia et sapientia et prudentia, quia ipse iustus est et ius- ticia ; sic et nos iusti per iusticiam, etc. : similitudo est in lineamentis corporis. CATHEGORIZENT, id est predicent. THEO- LOGA : quid sint theologa, superius dictum est. SIMBOLA : symbolum est communis proporcio vel comproporcio, ut in con- vivio ; et dicitur a sin, quod est con, et bolos, quid est proporcio. Et dicitur simbolum dominica oratio, scilicet Credo et Qui- cunque vult, ubi est colleccio plurium articulorum Christiane fidei; vel simbolum dicitur ministeria[3] angelorum, quia sepe ea quo ministrant et alia significant. TER TRIPARTITA, id

  1. Apparently the original read- ig was ratione, which has been corrected into traduce. M. Olleris has divisione, but this the manu script will not allow.
  2. This word is miswritten in the MS.
  3. Cod. mist ia.