Page:Illustrations of the history of medieval thought and learning.djvu/337

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
TO HIS COMMENTARY ON BOETHIUS.
319


noscuntur) cum catholicis detestantur, ut cum blasphemiarum caussis sint iuste dampnabiles, blasphemorum detestatione putentur indempnes : sed quia non tarn res nominibus quam nornina rebus accommodat impositio, quibuscunque res con- veniunt, nomina non convenire non possunt. Quoniam vere sunt, recte vocantur, Sabelliani, Donatiste, Pelagiani, et huius- modi. Et bene quod novi heretic! nil afferunt novi, ut ad im- probandum adinventiones novas novis sit laborandum inventis. Antiqua sunt dogmata, olim per preclari et exercitati ingenii viros evidentissimis atque necessariis rationibus improbata, quibus eadem novissimis his rediviva temporibus possunt re- fellere, quicunque recte intelligentes virorum illorum scriptis lectitandis invigilant. Sed qui neque legunt neque lecturiunt, ideoque scientiarum elementa, si qua prioribus annis attendere consueverant, post longa desuetudine desciverunt aut etiam corruptis artibus a via veritatis exorbitaverunt, has omnino rationes ignoraverunt. Quorum si forte aliqui humano errore aut potestate aliqua presunt aut prominent dignitate, pre- cipiunt ut verum falsum et falsum verum, iterumque bonum malum et malum bonum esse credatur : et quod impudentissi- inuni est, ad sui magnificenciam quoslibet infames magnificant et magnificos infamant. Sed quia non tarn cognitores quam cogniti resident, sepe contingit ut rerum consequentibus can- cellatis cuiuspiam boni fame aliquid illorum favor detrahat et vituperatio addat. Quod nimirum attendentes, illorum male- dicta de nostris moribus et precepta de rebus contempnimus. Nam neque mores nostros convictu neque rerum proprietates disciplina noverunt.

Then follows the concluding sentence of the printed edition, whose text I retain, appending the two variants that occur in Dr. Usener s copy :

Quae 8 autem a nobis scripta sunt bene exercitatis lectoribus non modo rationibus firma, verum etiam scripturis autenticis adeo consona esse videntur ut nostra non tarn inventa quam h furta esse credantur.

4. The personal reference of the added passage is exactly in the same spirit as that answer which John of Salisbury v. supra, reports Gilbert to have given when Bernard suggested an