Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/412

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA I

claudere sic versum didicit ' Berecyntius Attis,' et ' qui caeruleum dirimebat Nerea delphin ' ; sic 'costam longo subduximus Appennino.' ' 95 "■ arma virum ! nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum ? quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum ?" " ' torva Mimalloneis implerunt cornua bombis/ et ' raptum vitulo caput ablatura superbo 100 Bassaris/ et ' lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminate reparabilis adsonat echo ! ' " haec fierent, si testiculi vena ulla paterni viveret in nobis ? summa delumbe saliva hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, 1 05 nee pluteum caedit nee demorsos sapit unguis." "Sed quid opus teneras mordaci radere vero auriculas ? vide sis ne maiorum tibi forte limina frigescant : sonat hie de nare canina littera." "per me equidem sint omnia protinus alba; 110

nil moror : euge ! omnes, omnes bene, mirae eritis res !

3260