Page:The Works of the Rev. Jonathan Swift, Volume 1.djvu/551

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
OF DOCTOR SWIFT.
515


MEMORIÆ Jonath. Swift, S.


QUEM vivum ex animo coluit, amico liceat mortuum deflere, atque hoc qualicunque fungi munere.

A. C. 1745 Octobris die 19no obiit Jonathan Swift Decanus Ecclesiæ Cathedralis Sancti Patricii Dubliniensis; vixit annos septuaginta septem, decem menses, 19 dies.

Vir ultra quam homini concessum videtur, maximis ornatus virtutibus. Vires ingenii mirandæ potius, quam a quoquam exoptandæ; quas exercuit præcipuè in politicis & poetica.

Incorruptus inter pessimos mores; magni atque constantis animi; libertatis semper studiosissimus, atque nostri reipublicæ status, a Gothis quondam sapienter instituti, laudator perpetuus, propugnator acerrimus. Cujus tamen formam, ambitu & largitione adeo fædatam ut vix nunc dignosci possit, sæpius indignabundus plorabat.

Patriæ amore flagrans sortem Hiberniæ, quoties deflevit! quoties laboranti subvenit! Testis epistolæ illæ nunquam interituræ, quibus, insulam miserè labantem, jamque juga ahenea subeuntem, erexit, confirmavit; impiis inimicorum conatibus fortiter infractis, prostratis.

Privatam si inspicias vitam, cum illo gratias, lepores, sales interiisse dicas; quibus suavissime sermones conditi, summo tamen cum decore, utpote cui unicè propositum, quod verum, quod decens, amicis & civibus suis assidue commendare.

Nec levior flagitiorum vindex, fraudes, ambitionem, avaritiam, dictis acerrimè laceravit, exemplo feliciter oppressit.

M M 3
Erga