Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/72

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page needs to be proofread.

namque Vinia Manlio,
qualis Idalium colens
venit ad Phrygium Venus
iudicem, bona cum bona
nubet alite virgo,10
floridis velut enitens
myrtus Asia ramulis,
quos Hamadryades deae
ludicrum sibi rosido
nutriunt umore.25
quare age hue aditum ferens
perge linquere Thespiae
rupis Aonios specus,
nympha quos super irrigat
frigerans Aganippe,30
ac domum dominam voca
coniugis cupidam novi,
mentem amore revinciens,
ut tenax edera hue et hue
arborem implicat errans.35
vosque item simul, integrae
virgines, quibus advenit
par dies, agite in modum
dicite 'o Hymenaee Hymen,
o Hymen Hymenaee.'40
ut lubentius, audiens
se citarier ad suum
munus, hue aditum ferat
dux bonae Veneris, boni
coniugator amoris.45