De Institutione Oratoria/VIII/3

E Wikisource

Liber VIII


(210) 3

[1] Venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. Nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. Inventio cum imperitis saepe communis, [2] dispositio modicae doctrinae credi potest; si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur, ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. Cultu vero atque ornatu se quoque (212) commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur. [3] An* in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur? Sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem. [4] Nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio. Atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.

[5] Sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus. Nam, qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. Nam et ferrum ipsum* adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur. [6] Recteque Cicero his ipsis ad Brutum* (214) verbis quadam in epistola scribit, Nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. Eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. Sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat. [7] Hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. Non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo. [8] An ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? Sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? Habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent? [9] Nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? Quis negat? Nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. Quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. Surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo; [10] (216) in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. Decentior equus, cuius adstricta ilia, sed idem velocior. Pulcher aspectu est* athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior. [11] Nunquam vera species ab utilitate dividitur.

Sed hoc quidem discernere modici iudicii est. Illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit* variatus. Atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. Namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat. [12] Quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. Nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur. [13] At ubi res agitur et vera dimicatio est, ultimus sit famae locus. Praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta versantur, de verbis esse sollicitum. (218) Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus. [14] Nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. At privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. An non pudeat certam creditam periodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare?

[15] Sed ad propositum. Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus. Quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium. [16] Sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora. Nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. (220) Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. Diversus tamen usus. [17] Nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. At universum quidem optima simplicium creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus. [18] Clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. Quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. Vt autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet. [19] Quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud, Caesa iungebant foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. At quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito nuper poetam, qui dixerat Praetextam in cista mures rosere camilli. (222) At Vergilii miramur illud, [20] Saepe exiguus mus. Nam epitheton* proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. Imitatus est itaque utrumque Horatius, Nascetur ridiculus mus. [21] Nec augenda semper oratio sed summittenda nonnunquam est. Vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. An, cum dicet in Pisonem Cicero, Cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem destructum volebat, auxisse? Et alibi, Caput opponis, cum eo coruscans. * Vnde interim gratus fit iocis decor,* qualis est ille apud M. Tullium Pusio, qui cum maiore sorore cubitabat, et, Flavius, qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. Id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, Da patri panem; et in eodem, Etiam canem pascis. [23] Res quidem praecipue in scholis anceps et (224) frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

[24] Cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus. [25] Olli enim et quianam et moerus* et pone et pellacia* aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda. Satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso* dicere? oppido quidem* usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur. [26] Aerumnosum* quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur quid horridum. Reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est,* prosapiam insulsum. Quid multa? totus prope mutatus est sermo. [27] Quaedam tamen adhuc vetera vetustate (226) ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius: Corinthiorum amator iste verborum, [28] Thucydides Britannus, Atticae febris, Tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit;* Ita omnia ista verba miscuit fratri. Cimber hic fuit, [29] a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, Germanum Cimber occidit. Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur: Et verba antiqui multum furate Catonis, Crispe, Iugurthinae conditor historiae. Odiosa cura; [30] nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius* studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant.

Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt. [31] Nostri autem in iungendo aut in derivando paulum (228) aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. Nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an gradus eliminat in tragoedia dici oportuisset. At veteres ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem notae est exanimat. [32] At tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri. Nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone Sullaturit ab Asinio Fimbriatum et Figulatum. [33] Multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio* Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens* et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus. Quaedam tamen perdurant. [34] Nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. Piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant* mei praeceptores. Favorem et urbanum Cicero nova credit. Nam et in epistola ad Brutum Eum, inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo. (230) [35] Et ad Appium Pulchrum, Te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. Idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. Cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. Audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. Nam, [36] cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est, [37] quando desiit licere? Sed, si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: Vt ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti. Quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.

[38] Translata probari nisi in contextu sermonis non (232) possunt. Itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. Sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur. [39] Quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat. Ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.

[40] Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. Cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane. Tum, [41] quo translationum* genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus. Ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est vitio carere. [42] Igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit. (234) Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum. * Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est. [43] Itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

[44] Sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium* sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, [45] tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam* vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda (236) videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur. [46] Aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis. Sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur. [47] Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium Quaeque* latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. Siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: Incipiunt agitata tumescere. Quod si recipias, nihil loqui tutum est.

[48] Deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut Saxea est verruca in summo montis vertice. Cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare (238) excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. Itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium; quia alterum parum, alterum nimium est. Proinde quaedam hebes, [49] sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. Nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.

[50] Vitari debet* et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. Sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. Haec enim, [51] quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, Non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. Interim mutato nomine ἐπανάληνψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.

[52] Peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe (240) non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. Vitanda etiam* μακρολογία, [53] id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, Legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. Sed huic vicina periphrasis virtus habetur. Est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: Ego oculis meis vidi; sat est enim vidi. [54] Emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim* cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, Quid? aliae, inquit, in perula* solent ferre? Nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: Vocemnque his auribus hausi. [55] At vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur. Est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat. Atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.

[56] κακόζηλον id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat. Nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem (242) nomen cadunt. Denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum. Nam cetera parum vitantur, hoc petitur. [57] Est autem totum in elocutione. Nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit. [58] Est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod* dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. Totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. Sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. Loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.

[59] Sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον quod male collocatum, id κακοσύνθετον vocant. Sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas. (244) Cui simile vitium est apud nos, [60] si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat. Id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: Humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.

[61] Ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et* exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus. [62] Magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. [63] Sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo,* quarum (246) ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur: Constitit in digitos extemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus. [64] Plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero. An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat? [65] Ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam. [66] Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: Videbar videre alios intrantes, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam (248) hesterna ex potatione oscitantes. Humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium. [67] Quid plus videret qui intrasset? Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius. [68] At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes; [69] tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores. Licet enim haec omnia, [70] ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia. Consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint versimilia; et licebit etiam falso adfingere quidquid (250) fieri solet. Continget eadem claritas etiam ex accidentibus:

Mihi frigidus horror

Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. Et Et trepidae mares pressere ad pectora natos. Atque huius summae, iudicio quidem meo, [71] virtutis facillima est via. Naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.

[72] Praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

Inde lupi ceu

Raptores atra in nebula. Et

Avi similis, quae circum litora, circum

Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Quo in genere id est praecipue custodiendum, [73] ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum. Debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse (252) clarius eo quod illuminat. Quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla: Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

Deserit aut Delum maternam invisit Apollo. Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret. [74] Sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat orationem facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est. [75] Illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: Vt terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos. Iam sublimius illud pro Archia; Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera. [76] Quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est. Nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant. Quorum utrumque in his (254) est, quae me iuvene ubique cantari solebant, Magnorum fluminum navigabiles fontes sunt, et Generosioris arboris statim planta cum fructu est. [77] At omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις dicitur. [78] Praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:
Inde lupi ceu

Raptores atra in nebula. Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem: Vt, cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia; et frustra retinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas. Sed hae sunt sine antapodosi. [79] Redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit. Cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit Cicero pro Murena, Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potiuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non (256) potuerint, eos ad iuris studium devenire. [80] Illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: Nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur. Sunt et illae breves, [81] Vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, Quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit. Quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere.

Huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter. [82] Ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. Hoc male imitantes sequitur obscuritas.

[83] Vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις, (258) altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. Eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit. [84] Prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, Demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. Idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est. [85] Sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. Supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: Quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar. Tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant. Absciditur per ἀποσιώπησιν quae, quoniam est figura, reddetur suo loco. [86] Est in vulgaribus quoque verbis emphasis: Virum esse oportet, et Homo est ille, et Vivendum est. Adeo similis est arti plerumque natura.

Non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus (260) dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi. [87] Nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia locuples, alia floribus laeta. [88] Virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. Praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, [89] ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa. Est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: Quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? Et acre, ut illud Crassi, Ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? Sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. (262) Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi in rebus et verbis. [90] Sed, quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.