Gallia Christiana 1715 01/Telonensis

E Wikisource
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Ecclesia Telonensis (col. 739-764)

ECCLESIA TELONENSIS. TELO-MARTIUS antiquus maris mediterranei portus, & urbs nunc celeberrima, septem circiter leucis distat a Massilia, quam Massiliensium opus esse haud temere nonnulli conjiciunt ; ibique constitutum Telonium, ubi publicani a mercatoribus portoria & tributa nomine rei- Kblicæ Massiliensis exigebant. Aut certe huic Massiliensium coloniæ nomen dedit quidam civis assiliensis, dictus 7k/o, deducendæ coloniæ auctor. Sane hoc nomen apud Massilietsses peregrinum non fuisse discimus ex Lucano, qui describens pugnam navalem Massiliensium cum Casarianis, Telonis cujusdam gubernatoris navis meminit. Errant tamen quiiputant Taurenta castellum Mas- siliensium 1.1.de bello civili apudCæsarem commemoratum, esse Telonem-Martium ; qtiæ est San- sionis Abbavillani sententia ; utrumque enim distinguit Æticus in itinerario portuum, ubi legitur.* A Pompeianis Telone..Martio portus M. P. xviij. A Telone-Martio Taurento portus M. P. xij. A Taa- trento Carstcis portus M. P. xij. In notitia imperii legimus : Procurator baphii Telonensts Galliarum. Baphium vox Græca significat vel locum ubi tingitur purpura, vel genus purpuræ. Unde autumamus vel apud Telonem fuisse frequentes officinas infectorum, qui purpuram fucabant & tingebant, vel hanc urbem fuisse famosum emporium pannorum purpureorum. A Telone corrupte Tactum est Tolo, Molonium, Gallice Toulon. Apud Gregorium Magnum scribentem Mennæ episcopo hujus urbis legitur Telona vel Telone in epistoiæ inscriprione, de qua infra disserendum erit. Itaque Telo est urbs celebris & antiquaprovinciæ Gallicæ, episcopalis sub archiepiscopo Arelatensi, intra fines parlamenti Aqui-Sextiensis. Portus Telonis amplillimus & commodus excipiendis & tutandis adversiis ventorum vim triremibus, movit Ludovicum Magnum ut constitueret ea in urbe rerum nauticarum præfecturam, ubi armamentarium, officinæ adtormentorum bellicorum fusuram, ad rudentum, velorumque Fabricam, scholæ ad edocendos in arte nautica nobiles tyrones, spectantibus admirationem extorquent. Ager feracissimus est vini, olearum, malorum aureorum & citreorum, ficuum, &c. Ut de statu ecclesiastico Telonis jam dicamus, in capitulo Telonensi primas tenet præpositus, fecundus locus archidiacono debetur. Præter has duas dignitates, duo sunt personatus, siicristæ, & capischoli, octo canonici, decem clerici dicti benefeciatt, duo vicarii, & totidem capellani. Tres sunt ecclesiæ collegiatæ in diœcesi, apud Olbiam*, Coreas*, Sex-surnos*. Viginti-tres numerantur ecclesiæ parochiales. In urbe sunt prelbyteri Oratorii, qui gymnasium moderantur, Jefuitæ » Dominicani, anno 1303. admisii ; fratres Minores Capucini, anno 1588. Minimi 1609. Carmelitæ dsscalceati & Augustiniani quoque excalceati, fratres Minores Recollecti, religiosi de Mercede redimendorum Captivorum causa instituti, moniales Cistercienses seu S. Bernardi, Ursiilinæ, & aliæ a Visitatione Dci-paræ Virginis nomen sortitæ ; sorores Pœnitentes sub sanctæ Magdalcnæ patrocinio ; pœnitentium laicorum plurima sodalitia ; duo xenodochia. Apud Olbiam, al. castrum Arearum, suntprelbyteri Oratorii, fratres Minores antiquioris Observantiæ, & Recollecti ; moniales S.Claræ. De Almanara abbatia seorfim dicemus. Iu castro de Corcis ( Cuers) sunt Recollecti, moniales Iancti Bernardi, & Ursijlinæ. Apud Cameolam (Camoulles) fratres Minores da Observantia. Bormæ Minimi habitant ab anno 1654. Soleriis ( Soliers) Capucini. In castro de Valle (la Vallete) Minimi. In castro de Oliulis (Olioules) Minores de Observantia, prelbyteri Oratorii, moniales sanctæ Claræ dictæ Urbanistæ, & Ursijlinæ. In loco nuncupato laSeineSwot Capucini. Denique apud Vernam (la Vergnt) bonum odorem spirant Cartusiani. H. Bouche docet qtthedralem Telonensem ecclesiam fuisse constructam & consecratam sub patrocinio sincti Stephani ; alibi lego patronam esse B. Virginem Dei-param, cum S. Cypriano. In hac majori ecclesia est altare parochiale, quod forte titulum gerit Pancti Stephani, reliquo tcm* Tornus I. A a ij 74, ECCLESIA TELONE NSIS. 74 » plo habente patronam beatisiimam Virginem Dei matrem, cum sancto Cypriano episcopo de quo mox agemus. Sammarthani fratres in Gallia Christiana compendiosam Telonensium præsulum ediderunt historiam, adjuti potissimum veteri martyrologio seu necrologio manu exarato, & aliis documentis ; Eodem ulus est manuscripto codice, qui ad calcem officii sancti Cypriani episcopi Telonensis vulgavit * catalogum præsulum ejusdem ecclesiæ in multis mancum. His adjecimus fecundas curaS nostras, & damus longe auctiorem & accuratiorem. EPISCOPI TELONENSES. I. HoNoRATUS. j PRimus qui legatur ecclesiam Telonensem rexisse est Honoratus, cujus nomen occurrit in epistola synodica sancti Leonis papæ ad episcopos Galliæ scripta anno ccccLI. ex an- uquo Savaronis codice. II. S. GRATIANUS. Evaricus Wisigothorum rex, qui in Gallia Narbonensi imperabat, cum esset Arianus, & suam bæresim in Gallia propagare cuperet, sæ- viit in Catholicos, maxime in episcopos. Tunc sanctus Gratianus qui Telonensem cathedram obtinebar, martyr occubuit circa an. ccccLxxn. ( ex doctiflimo Anthelmo de initiis Forojuliensis ecclesiæ, p. 148. III. S. CYPRIANUS. S. Cyprianus Telonensis ecclesiæ alter patronus, sancti Cæsarii Arelatensis episcopi diicipu- lus &• viiæ scriptor, sub tanto magistro artem artium regimen animarum didicit, & ad Telonensem assumtus est sedem. Concilio adfuit Arelatensi IV. anno DXXI v. Carpentoratensi anni Dxx VII. subscripsit, ac epistolæ synodi- cæ ad Agræcium Antipolitanum episcopum. Convenit ad synodum Vasensem 111. anno ; DxxIx. Arausicanæ II. anni ejusdem interfuit, necnon Valentinæ antistitum ultra Isaram, ad quam missus est a sancto Cæsario, uti legitur in jplius vita : Antistites Chrifii ultra Jsuram confi- fientes, caritatis amore collecti, in Valentina civitate conveniunt i ubi etiam B. Cafarius infirmitatis felit a caufa, ficut difpofuerat, properare non potuit. Mifit tamen prajlantijfimos viros de episcopis, cum presbyteris & diaconibus, inter quos etiamsunctus Cyprianus Telonensis magnus & clarus enituit. Omnia qua dicebat de divinis utique feripturis affirmans, & de antiquissimis patrum infiitutionibus probans, nihil perje tn divinis profectibus quemquam arripere posse, nifi fuerit primitus Dei gratia praveniente vocatus. Post devictos Gothos Arianos, sub quorum jugo diu gemuerant ecclesiæ Gallia’rum ultra Ligerim, Cyprianus senex perrexit ad synodum Aurelianensem IV. anno DXLI. Obierat anno DXLIx.quo Palladium Telonensem episcopum fuisse constat. Vitam sancti Cæsarii partim a sancto Pypriano scriptam, edidit Mabillonius sec. I. Benedictino, & quidem emendatiorem. Ncc mirum videbitur si libro 1. numero 35. laudetur ipse Cyprianus episcopus ; etenim liber hic non solum a Cypriano, sed etiam a Firmi- no & Viventio dictatus legitur ; qui duo pro- culdubio absolverunt hunc librum, in cujus ( fine occurrit Cypriani Telonensis episcopi elogium. IV. PALLADIUS. Palladium episcopum Telonensem produnt acta concilii Aurelianensis V. habiti an. 549.. Cum autem non posset Arelatem prosicisci ad synodum quintam ibi celebratam an. 554. mi-, sit Severum prefbyterum, qui suo nomine in— ’ teresset ac subscriberet. V. D E S I D E R I U S I.

Nomen hujuspræsulis exhibent acta concilii IV. Parisiensis an. 573. in iubscriptionibus. Ad synodum Matisconensem II. anni 585-cum non posset convenire, misit qui suas in ea vices ageret, & subscribendo consentiret. VI. M E N N AS. Hunc episcopum vindicarunt ecclesiæ To » sosanæ Catellus, fratres Sammarthani &c. vitiosa inscriptione epistolæ cujusdam S.Gre- gorii papæ deluse Quippe hæc in uno e Colber- tinis codicibus manuseriptis epistola inscribitur Menna Tolosuno, quod etiam in nonnullis legi— ) tur excusis. At alii pastim MSS. pro Tolojano habent Telona ; sicque legi debet, tum quia tempore quo hæc epistola scripta est scilicetan. 601. alius cathedram Tolosanam obtinebat, tum quia nulla erat ratio Gregorio magno, scribendi ad episcopum Tolosatem.eique commendandi quos in Britanniam mittebat monachos. Quippe Tolosam accedere minime debebant. Idcirco vero dederat sanctus papa litteras ad episcopos Telonensem & Massiliensem, quod illas ad urbes essent appulsuri, aut per ea$ transituri ; ad episcopos Caoilonensem, Meten- sem & Parisiensem, quod urbes istæ sedes essent ■ regum Burgundiæ, Austrasiæ & Neustriæ, quorum ope indigebant monachi in Britanniam transmissuri. Consulenda est nota qua inscrip- tionem laudatæ S. Gregorii epistolæ illustravimus in editione noviisima>& luce clarius ostendimus Mennam episcopum Telonensem ftiis. se non Tolosanum. De eodem adhuc loqui videtur Gregorius magnus epistola sexta libri xm. ad Brunichildem reginam. Attamen in notis ad hanc epistolam ostendimus de alio episcopo cognomine intelligenda esse, quæ eo loci dicit Gregorius de episcopo, cui prius purgato & absoluto in Galliam redire permiserat. Post Mennam desunt plurimorum episcoporum non 74 3 ECCLESIA * solum acta, sed etiam nomina ; quod in variis i . barbarorum cladibus documenta perierint, & * alia vetera monumenta exciderint. Forte etiam aliquandiu cessavit episcopatus propter Saracenos oris Provinciæ semper imminentes, quorum furore pleræque civitates maritimæ.aut ad Rhodanum positæ excisæ sunt, uti diximus in episcopis Massiliensibus. Taurinus diaconus S. ecclesiæ Telonensis, legatus venerabilissjnods per Galliarum provin- tias eonstituta, subseripsit concilio Romano sub Agathone papa, anno 680. post Felicem Are. latensem episcopum ; ubi non legimus a quo missus sit episcopo. Imo cum se dicat leganim synodi Galliarum, videtur innuere sedem Te— j lonensem tunc vacasse. VII. L E 0. Leo memoratur sedisse 804. inquiunt fratres Sammarthani, post Claudium Robertum ; nec dicunt unde nomen huius episcopi depromse- rint. CointitiS in annalibus nullum post Men- nam præsulem exhibet
Leonem itaque valde anceps propono. VIII. EuSTORgIus. De hoc antistite minime cunctabundi loquimur, quando ex actis concilii Mantalanensis constat ipsum sedisie inter episcopos Arelatensis, £ Viennensis, Lugdunensis&c. provinciarum, qui cum proceribus nomen regis detulerunt Bosoni idibus Octobris anni 879. ubi Eustor- gius legitur episcopus, cum ipfius antecessores Telonenjes nuncuparentur. IX. A R M O D U S. Hic præsul interest ordinationi Ragansredi Viennensis archiepiscopi anno octingentesimo nonagesimo nono, ut nos docet instrumentum electionis hujus metropolitani, quod descri- ptum ex chartario illultrisiimi epilcopi Gratia* nopolitani edituri fumus in archiepiscopis Vien— _ nensibus ; ubi etiam animadvertimus eum ap- pellari Tolonensem, non Telonensem episcopum. X. JaND AD US seu J AU D A D U S. Vir C. Antonius de Ruffi nos docet in archivis S. Victoris Massiliensis occurrere Jan- dadum Tolonensem episcopum tempore sancti Isarni abbatis, qui præesse cœpit anno 1021. obiit autem anno 1048. Deodato sedem Tolonensem occupante. Quare hic episcopus debuit antecedere Deodatum ; hancdoctiffimi Ruf— g fii observationem confirmant schedæ V. C. Dom. dAche, qui laudat chartarium magnum S. Victoris. XI. D E o D A T U $ Deodatus quem in nonnullis schedis lego fuisse canonicum Massiliensem, cujusque fre- 2uens in tabulario Massiliensi exstat memoria, onavit monasterio puellarum S. Mariæ infra muros Massiliæ sito, ecdesiam in territorio de Solario, cum omnimoda ecdesiastica possel- sione, consilio Willelmi Grofli vice-comitis Massiliæ, uti sidem facit charta donationis consELONENSis. 744 i fectaregnante Henricorege i031. Anno 1040. adfuit consecrationi ecclesiæ S. Victoris a Benedicto papa nono in frequenti præsulum cœtu sactæ, de qua alibi locuti fumus. An. 1044. testis fuit donationis ecclesiæ de Auriol, monachis Græcis, & in alio dono castri de Solario, auctoribus Fulcone Massiliæ vicecomite, & Odila.Anno 1048. indict. 1. Xv. cal. Julii consecravit ecclesiam S. Stephani, in comitatu Tolonensu Denique an. 1056. adfuit synodo apud S. Ægidium, quam tamen nonnulli critici volunt citius fuisse celebratam. De hac con- troversia mentem nostram aperuimus in Ra « jambaldp Arelat. XII. Wl L L E L M US I. UTillelmus Deodatum propius consectatur ; etenim an. 1056. legitur benedixisse ecclesiam S. Mariæ in territorio Briniolæ, rogante Pontio Aquæ-sextiensi archiepiscopo. Reperitur illius notitia in documento donationis sactæ S. Stephano Arelatensi, coram Rajambaldo ar- chipræsule. Confirmavitque donum ecclesiæ S. Torpetis factum S. Victori a Pontio Massiliensi episcopo, e jusque fratribus Guillelmo& Gaus- frido Massiliæ vice-comitibus. Anno 1066. probat donationem Petri Saumatæ, & aliam Petri de Massilia filii Willelmi vice-comitis, qui be- ’ ne ficus fuit S. V ictori Massiliensi, concessa media parte villæ de Belgensiaco. Anno 1068. dedicat cum episcopo Carpentoratensi ecclesiam B. Maria de Valle dotatam a Dei famula Balda, ex instrumento dedicationis edito sipicileg. to. VI. Demum an. 1079. Ricardo abbati Mafli- liensi basilicam S. Mariæ in territorio de Petra- foco largitur, salva in omnibus episcopali & canonicorum subjectione, ex chartario S. Vi-* ctoris Massiliensis. XIII. AIMiNUs. A i minus al. Ariminus Raimundi comitis S. Ægidii, & Godefridi de Bullonio in expeditione sacra socius, subscripsit testamento dicti Raimundi condito in Monte-Peregrino Syriæ an. incarnata 105. ubi interiit hic comes die ultima Februarii subsequentis. An. 1110. Aimi- nus interfuit consecrationi altaris Resurrectio- nis in ecclesia de Hie ; defunctus autem notatur in antiquo martyrologio nonis Novembris. XIV. VlLLELMUS. II. Guillelmus reperitur episcopus Tolonensisin charta fundationis cartusiæ Montis-rivi * an. ] 1117.’n ejusdem loci chartario * ad annum 1123. die 3.Maii. Inter ipsum & Petrum abba—. tem Massiliæ facta est concordia apud Tolo- nem anno 1144. pridie idus Decembris, pro decimis parochiæ de Soleriis sancti Michaelis, cujus exemplar habetur in chartario S. Victoris. An. 1150. cum R. Arelatensi archiepiscopo & R. Carpentoratensi præsule, concordiam facit inter R. Massiliensem antistitem, & ejt « canonicos. An. 1158. cum R. episcopo Carpen— ; toratensi testis fuit sacramenti clientelæ & obe- dientiæ, quod Aicardus de Massilia præpositus præstitit Petro episcopo Massiliensi. Anno 1162. 1 A a a iij 74, ECCLESIA T in festo Ascensionis episcopus TolonensiS erat A apud Montem-pessulanum, ubi in synodo condemnatus est Octavianus antipapa, ex epist. Alexandri 111. ad Omnibonum V eron. Verum nomen hujus episcopi non legitur, uti nec aliorum præsulum. An. i 165. xvI. cal. Novembris luna xxvII. epacta vr. Alexandro papaIII. Rom. ecclesiæ præsidente, Frederico imperante, adfuit una cum Raimundo 11. Arelatensi ar- chiepilcopo, Raimundo Carpentoratensi epi-. scopo, Hcnrico Aquensi præposito &c. judex compositionis inter Petrum Mafliliensem episcopum & vicecomites Massiliæ, in civitate Aquensi in claustro canonicorum, ex epist. Pei— ■ reskii ad D. Polycarpum. X V. P E T R US I. Petrus Isnardi ex canonico Arelatensi ordinatur episcopus TolonensiS circa annum 1168. An. 1170. fuit fundator VernensiS Cartusiæ ( La Verne) in diœcesi Forojuliensi, cum Fre- dolo I. Forojuliensi episcopo, ut docet Jose- phus Anthelmius. An. 1174. Fulco Massiliensis episcopus, Petro nostro præsente sententiam pro Cartusia Montis-rivi, adverfus homines de Melva, tulit septimo idus Junii. Anno 1179. interest concilio Lateranensi ; anno sequenti ( nomen ejus adhuc signatur in Montis-rivi tabulis. Anno eodem nfco. fundationem Vernensis Cartusiæ ratam habuit. Postea traducitur ad archiepiscopatum Arelat. an. circiter 1183. XVI. D ESID E R IUS. 11. Desiderius antea præpositus Tolonensis fit Cartusianus an. 1170. & ex Cartusiano eligitur episcopus anno 1183. ut ex tabulis Cartusiæ Vernensis * intelligitur, ubi memoratur annis 1188. « 1190. & II.97.quo ipso&HugoneRai- mundi præposito Aquensi testibus, facta est transactio inter Mafliliensem episcopum nomine Rainerium, & Bermundum Montis-rivi f » riorem, quæ in archivis episcopalibus Maffi- iæ asservatur. Anno 1198. electus est judex & arbiter cum præposito Piniacensi, in litigio Im- berti archiepiscopi Arelat., & Arberti abbatis S. Gervasii de Fosse, uti docet pancharta nigra PiniacensiS. Anno vero 1204. iterum abdidit sie in Cartusia Vernensi, ubi anno sequenti in pace composituS est. XVII. PoNTIUS I. Pontius Rausinus Tolosanusjordinis S. Aug. jam an. 1201. praeeat ex epist. XIV. D. Poly- carpi ad Peirelkium. An. 1205. transtulit solem- niritu inecclesiam cathedralem reliquias sancti m Qu « hic dicimus de Defidcrio, videntur certistimis fulta testimoniis, qu « ex ipfis^bntibus » hoc est tabulis stint depromta. Attamen in epistola VII. D Polycarpi de laRivierc ad Pcircf- xium, lego Dcfiderio promittendum Guillelmum, qui, inquit, laudatur in tabulario ( toto trtsur) Vcmensi anno 1189. quo tempore tamen fedifle Desiderium demonstravimus. Observarc juvat Peirefxium luis notis multa cmendafse in catalogo episc. Tolo- ncnstum Polycarpi. Dc his fcmcl monuiste fusticiet, ne quis nos arguat, quod ab hoc viro ceteroquin doctiflimo aliquando dif- sentiamus. Et cenc quod spcctat hunc Guillelmum inductum a D. Polycarpo anno 1189. ipsum reprobat Peiresjuus in sua ad eundem reiponstone, notam hanc chronicam errori amanucn- fis adscribens, quod quidem probat, quia nullus tunc Raimun » dus Rdi Arelatensi prserat, uc fcnipfadmta. L O N EN S I S. 74$ Cypriani episcopi Telonensis, quæ in veteri sacello ædium episcopalium inventae fuerant nu— ( per, & inclusæ intra theeam argenteam, sum- tibus tum episcopi & capituli, tum dominorum de Montolieu Massiliensium, qui ex genere S. Cypriani se dicunt. Hæc refert HonoratUs Bouche lib. VII. hisu laudatque annalesMafli-, lienfes Guesnayi. Idem episcopus decrevit festivam hujus transtationis commemorationem 3uotanms in urbe & in tota diœcesi facien- am. XVIII. WILLELMUS III. 1 De hoc episicopo tantum scimus eum non solum antiqua stirpe de Soleriisesse satum, sed etiam caltri, unde gentis nomen, fuisse dominum : qui cum electus fuisset in Tolon. episcopum, sponte abdicavit. Illius certe mentio fit in scheda anni 1215. Stephano episicopo tunc sedente ; ex qua habemus eum adhuc tunc vixisse. Peirefkius in notiS ad epistolam VI1. D. Polycarpi laudat diploma Rainoardi de la Gar- da concessum Stephano episcopo Tolonensi, teliibus G. de Soleriis episcopo, Guidone filio Ameliide Fos &c die 30. Septembris 1214. ubi procul dubio per G. designatur Guillelmus noster, qui retinet episcopi titulum, propter characterem episcopalem, sed nullam sedem indicat, quod abaicasset. Hunc vero D. Po- lycarpus sisspicatur esse, qui monachus in Cartusia Montis-rivi an. 1218. occurrit. XIX. S T E P H A N uS I. Stephanus an. 1212. commemoratur in veteri martyrologio, de quo in exordio locuti sii- mus. Hoc autem anno, quinto idus Septembris » promulgavit quoddam statutum cum Bertran- do de Orto siicrista Massiliensi, qui tunc præ- j positi vice fungebatur, de decimiS, terris, hortis ab episcopo cedendis sitcristæ apud Tolo> num & OliolaS, pro cereiS, epulis &c. Eodem quoque anno emit castrum novum S. Marga- ritæ, ex Raimundo Datil juxta instrumenta emtionis. Ceterum castri Soleriorum etiam toparcha fuit Stephanus, cujus quartam partem acquisivit ex donatione domini Willelmi de Soler iis, quondam episcopi Tolonensis, qui id ratum habuit. Hic episcopus cum capitulo dedit pascuaria de Soleriis Cartusianis Montis- rivi, confirmans donationem Raimundi Wil- lelmi, Fulconis, Guidonis, & aliorum dyna- ■ starum coram se factam, ex charta data xu. cal. Februarii, an. 1215. Anno 1223. congregatam synodum apud Tolonum, docent fratres Sammarthani, hujusque cœtus decreta ordinata esse a Stephano episcopo, quo etiam anno m. idus Martii apud Montem-rivum testamenti tabulas si : ripsit, quarum exemplar in archivo Cartusiæ asservatur. Adhuc in vivis erat xv 11. cal. Septembris ejusdem anni, quo multa sijis largitus est canonicis. Eum exemplo antecessoris sui cessisse episcopalem cathedram ante mortem, fuspicamur ex quadam tabula ecclesiæ Narbonensis, in qua legimus, S. quondam episcopum Tolonensempræsentem exsti> 70 ECCLESIA * tisse, quando Raimundus Gausredi dominus. Tolonensis pro se & pro fratribus fuis Gaufrc- deto & Rostagno, nomine Arnaldi archiepi- scopi Narbonensis & Aymerici vicecomitis &c. spopondit se dictorum archiepiscopi & vicecomitis subditos terra marique defensorum & protecturum, per annos viginti novem. Act. xiI. cal. Martii « mu MCCXXIV. Mortuus notatur in martyrologio seu necrologio Montis » rivi xv. caL Aprilis. In quibusdam memorialibus lectum a nobis Stephanum ex Cartusiano Vcrnensi factum esse episcopum an. 1211. XX. JOHAKNt, I. ! Johannes Baussanus autBaucianus canoni* cus & archidiaconuS Massiliensis, ex chartuL Montis-rivi anno 1224. indictione xi. pridie idus Augusti jam sedebat juxta fratres Sam- marthanos, & testis fuit in cesiione facta domui Templi, per Raimundum Gaufredum & Rostagnum de Agouto fratres dominos de Tolono.proimmunitatibus & privilegiis quam- plurimis. Sed conjicimus pro anno 1224. legendum esse 1223. Huic enim anno convenit indictio undecima, non vero anno 1224. Ve- rumtamen hoc anno in tabulis ejus nomen ( notatur. An. 1230. in ejus manibus Raimundus Berengarius comes Provinciae, & Benedictus Massiliensis episcopus jurarunt, & mutuo promiserunt minime consensuros se ad pacem cum civibus villæ seu urbis inferioris Massiliæ faciendam, nisi postquam episcopo satisfactum foret. Asservatur ejus sigillum in cera expres- sum, episcopum in pontisicalibus vestibus & ornamentis exhibens, appensum chartæ anni 1232. indict. v. XIV. cal. Julii, quo anno assum* tus est ad metropolitanam suæ provinciæ cathedram. Ut nihil eorum quæ nobis aliquid negotii Facessunt, dissimulare & silentio præte- rire solemus, lectorem monitum esse volumus, occurrere in charta ecclesiæ Massiliensis quemdam F. episcopum Tolonensem, an. 1226. Quis autem aut qualis fuerit, prorsos nos latet. Forte in electione Johannis, non omnes consenserunt eanonici, & qui ipsius fuit competitor aliquandiu titulum episcopi usiirpavit. XXI. RAIMUNDUS I. Raimundus dictus de S. Jal, non innotefcit ante annum 1235. quo electus est judex & se-* Juester inter priorem Cartusiæ Montis-rivi, & ’. de Coreis commendatorem domus de Bello- loco, ad dirimendum dominium quartæ partis castri de SoleriiS, ex tab. Montis-rivi. Sub- scripsit testamento Guillelmæ uxoris Gausredi domini de Tolone & de TritiS, quæ sepulturam elegit in monasterio Artæ-cellæ anno 1237. * vn. cal. Sept. Interfuit Insulano concilio Arelat. provinciæ, an. 1251. sub Johanne mctropol. die Martis post Exaltat. S. crucis. Suum obiit diem an. 1255. ex necroL Tolonensu 4 In fchedis nostri domni Edmundi Martenne occurrit Ro- stagnus episcopus Tolonensis, anno 1138.Qui fi Vere fuerit cpi- scopus, qux de Raimundo hic subdimus, de alio quam de priore procul dubio SUQC intclbgenda. E L O N E N S I S. 74S XXII. B. Hoc loco reponendus videtur episcopus sola’ littera B. designatus in instrumento Montis- maj. quo Raimundus hujus cœnobii abbas, castra de Gravssone & de Castellcto, a domino Karolo regis Franciæ filio, monasterii siii nomine tenere confitetur ; eique pro issdem fidelitatem jurat jræsentibus B. [ Bertrando ] Foro* juliensi episeopo, B. Toloni, ac Vicedomino de Vicedominis Aquensi electis, Imberto de Autone & aliis, VI n. idus Julii incarnat. D.an. 8*57- XXIII. GALTERIUS. GalterhiS cognominatus Gaufridi, an 1266. instituitur exsecutor testamenti Beatricis re- ginæ Siciliæ ac comitissæ Provinciæ. lpso sedente, anno 1268. VI. idus Junii, confectum est instrumentum distributionis præbendarum, & erectionis duodecim canonicorum, & decem clericorum. Hanc partitionem consirmavit Ber- trandus archiepiscopus Arelatensis, cum capitulo anno 1277. ssie 5* Aprilis ; asservatur vero in archiviS praposituræ Tolonensis. Mortuum eum legimus in laudato martyrologio, seu ne- crologio, anno 1277. Vixit fere eadem tempestate Guillelmus Gaufridi, qui ex abbate BeUæ- perticæ, factus est episcopus VasatensiS, obiit* que an. 1293. XXIV. JoHANN ES II. Johannes sedit ut episcopus Tolonensu in concilio provinciali apud Avenionem XVI. cal. Junii, an. 1279. Consecravitmajusaltare siiæ ecclesiæ anno 1283. Anno 1288. misit ad synodum Infula nam qui suas in ea vices ageret, sici- I licet Rostagnum sitcristam suæ ecclesiæ. Fundavit capelunias S.Johannis Baptistæ, & sanctæ Mariæ Magdalenæ an. 1289. Sic barbare loqui cogimur, ut modo loquendi illorum temporum geramus morem. Eo sedente, ut Martennio placet, anno 1303. Carolus II. Neapolis & Siciliæ rex & comes Provinciæ fratribus Prædicatori- bus extra urbem, ubi siint fratres Minores Ca- pucini, hospitium dedit. XXV. RAIMUNDUS II. Nepos fuit Petri Rostagni Carpentoratensis episcopi, de cujuS nobili genere dicemus siio loco. Quod (pectat ad ejus acta nihil dicendum
reperimus, præterea quæ nostri Sammarthani hoc loco habent. Raimundus Rostagni senten- tiam tulit in synodo B. Mariæ Tolonensu pro anniversariis celebrandis Isiiardo de Antrave- nis domino de Tritis, Resorciato fratri & heredi dicti Isiiardi, qui assignationem commutavit quarumdam librarum in censibus castri de Guarda, sententia lata inter capitulum & dominos de Garda, heredes Isiiardi de Antra- venisjquod diploma legitur in tabulario præpo- situræ Tolonensis. Excessit e vivi$ RaimunduS an. 1311. ex dicto sæpe martyrologio. XXVI. PONTIUS II. Sedisse anno 1314. legitur intabuliS Tolon, ECCLESIA ncnsibus, nec plura de hoc præsule rescire Ii-, cuit. XXVII. ELEAZARUS. Eleazarus de Glandeves frater Anselmi Glan- datcnsis episcopi, ex preposito Tolonensi creatus pontifex, præerat annis 1317. & 1322. ex actis consistorialibus. Johannes papa XXII. ei scripsit ut Beguinas insequeretur & castigaret, eas vero quas in castro de Areis & loco de Ro- bodoa Sancia regina Siciliæ stabilitas habet, protegat. Dat. Avenion. x. calendas Decembris, anno quinto. Porro per hunc episcopum, quædam statuta de consensu capituli ordinata sunt, pro divisione bonorum & jurium inter Petrum Guillelmi præpositum & capitulum, tuncque curionatus ecclesiæ Tolonensis & perceptio decimarum separantur a præposi- rura, & capitulo uniuntur, litteris datis 4. Septembris an. 1323. XXVIII. Hugo I. Hunc episcopum debemus tabulario sancti Andreæ secus Avenionem, ubi legimus Hugo- nem Tolonensem episcopum, & duos alios judices litem inter fratrem Guillelmum Petri S. Andreæ monachum priorem de Monte-bruno, ( & universitatem Moncis-bruni de decimis ipsi priori debitis definiisse tertio Junii, anno ab in- Carnatione Domini 1324. XXIX. PETRUS II. Petrus gubernaculo ecclesiæ T olonensis jam allidebat anno 1325. ut probat bulla quæ asservatur in archivis S. Victoris apud Massiliam. Illius opera episcopus Dignensis, & abbas sancti Victoris transigunt super lite inter ipsos mota. An. 1326. mense Junio interest San-Rufiensi ad Avenionem concilio, ex actis concilii hujus editis a Petro Gassendi ad calcem notitiæ ecclesiæ Diniensis. j XXX. FU Lc o. Fulco ex ordine religioso suit assumtus ad regendam ecclesiam Venciensem, ei que præerat an. 1326. quo adfuit concilio sancti Ruffi. An. vero I328.tranflatus est ad sedem Tolonensem ; idque constat ex registro Johannis papæ XXII. in quo ad annum XIu.ejus pontificatus visuntur litteræ, quibus ecclesiæ Venciensi præsicit Raimundum, sede illa tunc vacante per transtationcm Fulconis, ad Tolonensem cathedram. Dat. Aven. VI11. idus Novembris, an. XIII. pontificatus num. 94. XXXI. Jacobus. 1 Jacobus e gremio ordinis FF. Prædicatorum & ex conventu S. Maximini, unde nonnun- quam cognominatur de S. Maximino eductus, præsicituran. 1329. An. 1330. litteras dedit de octo libris annuis, quas nobilis & potens vir Dom. Rossolinus de Foflis miles legaverat distribuendas insynodis. Litteras autem sic exorditur
Fraterjacobus Dei gratia episcopus Tolon. Sic. Anno sequenti idem Rossolinus addidit octo libris jam legatis aliquot solidos, super ’ELONENSIS. 75C castrum de Colubreria, ctijusdominus erat, uti & Bormæ, Molæ & burgi Cavalariæ. Recensetur Jacobus inter præiules qui sederunt in concilio provinciali Avenionensi, apud sanctum Rufium, anno 1537. tertia Decembris die E vita migravit an. 1341. Quidam exhocJa- cobo duos conficiunt, & seCundum, quem fuisse quoque religiosum non inficiantur, dicunt adfuisse concilio San-Kuffensi, de quo supra. Favet vulgatus catalogus, sed tot erroribus & defectibus lcatet, ut nullam mereatur sidem. XXXII. Hugo II. Hugo Labaila ordinis eremitarum sancti Augustini asceta, an. 1345. die 15. JuliiaCle- mente VI. creatur episcopus Eugubinus ; & anno eodem, die 9. Decembris transfertur ad sedem Tolonensem. Ejus meminit Philippus Eisiius in encomiastico Augustiniano. XXXIII. PETRUS III. Petrus episcopatum obtinuisse legitur anno 1357.1. Aprilis, idque ex libro provisionum prælatorum Vaticani probari. XXXIV. RaIMUNDUS III. Raimundus Daronis, religiosæ familiæ eremitarum S. Augustini alumnus, anno 1364. seu tertio Urbani papæ V. factus est episcopus Foro juliensis bulla ejusdem papæ. In eadem vero dicitur episcopus Tolonensis. Quare hoc loco debet poni. XXXV. VlLLELMUS IV. Guillelmus abbas S. Vincentii ordinis sancti Benedicti subrogatur in locum Raimundi ab Urbano V. litteris datis Avenione idibus Novembris anno 3. ejus pontificatus. Vide Baluz. in notis ad vitas pap. Aven. qui putat eum fuisse Guillelmum de Vouta, ortum ex illu- striflima gente Andusiorum inCebennis, sorte filium Bermundide Vouta mariti Helionordis, quæ filia erat Ademari de Pictavia comitis Va- lentinensis, & Diensis, & Sibyllæ de Baucio. Erat simul locum tenens camerarii papæ, seu regens officium camerarii papæ, uti legitur in vitis pap. Aven. p. 442. & 447. An. 1365. adfuit concilio Aptenu. Postea suit episcopus Maffi- liensis, tum Valentinus, tandemque Albiensis. Monitos esse volumus lectores, in quibusdam schedis Ludovico cuidam abbati S. Vincentii tribui, quæ diximus de Guillelmo de Volta, qui ibidem dicitur præceflisse Raimundum, ac an. 1360. proclamatus episcopus Tolonensis, deindeque transiisse ad Massiliensem cathedram. Sed quæ diximus, auctoritate bulla* rum Urbani V. nituntur. XXXVI. STEPHANUsII. Memoria hujus Stephani episcopi eruitur ex codice Vatioano libri obligationum, ubi in- scribitur ad 7. Aprilis anni 1368. ex fratribus Sammarthanis. XXXVII. Johannes III. Johannes Silvester de Gixbioto natione His- panus 7Ji ECCLESIA . panus anno 1371. die 22. Augusti, confirma-. 1 vit acta & statuta capituli Tolonensis. Hoc epi- scopo sedente Johanna Neapolis & Siciliæ re- ’gina, comitissa Provinciæ ædes siias Dominica- nis pro exstruendo monasterio contulit. Eximi- u tur e vivis anno I38oexsæpius citato necrolo- gio fol. 23. XXXVIII. PET RUS IV. Petrus de Maravilla priissquam regendas ani- mas sufciperet auctoritate episcopali, obedire didicerat in ordine FF. Præaicatorum. Dicitur inscriptus libro provisionum prælatorum Vati- . cani ad diem 9. Novembris anni 1395. & anno • 1397. registro castri de Garda Morte oppres- • sus est an. 1402. ex lapide sepulcrali marmoreo invento in claustro Dominicanorum Tolonen- fium, ubi legitur : HIC JACET Dominus frater Petrus de Maravilla episcopus istius civitatis Toloncnsts, ordinis fratrum Pradtca- torum provincia Francta, conventus Bituricenjis, . qui obiit anno Domini MccccII. die v. * Septembris. XXXIX. JohANNesIV. ( Johannes in codice Vaticano inscribitur ad . annum 1403. Anno sequenti die 4. Augusti approbat nominationem seu jus nominandi ad aliquod sacerdotium ( capellaniam vocant) fundatum ab nobili Antonio Fresqueti civeTo- lonensi, ex registris de Garda. Defunctus an. . 1409. sepultus est ante majus altare, ex laudato martyrologio. X L VITALI s. Vitalis profeflione Franciscanus eligitur in . episcopum an. 1411. die 13. Februarii ex registro Vaticano. Adfuit concilio Constantienh, 1 a quo delegatus est ad Johannem XXIII. ur ab eo annulum piscatoris repeteret. Exstat ipsius mentio in codice pergameno castri de 1 Garda, ad diem 27. Julii anni 1427. K L I. Gu I L L E L M U S V. Episcopus hic a nostris Sammarthanis admissus ad annum circiter 1430. omittitur in vulgato catalogo. XLII. SaIri s iUs. Sairisius Draconis diem ultimum obiit anno 1434. ex martyrologio foL 124. quod laudat E & sequitur vulgatus catalogus. XLIII. JOHANNES V. An. 1437. præerat hic antistes, ex tabulis ecclesiæ, quibus consentiunt catalogus sat notus, & necrologium siepe decantatum, fol. 48. & 112. XLIV. PE T RUs V- Petrus de Claperiis præpositus, dein episco- pusanno 1448. Magna auctoritate pollebat ; erat enim consistarius ac præses supremæcuriæ, Tornus L PELONENSIS. necnon cancellarius comitatus Provinciæ circa annum 1467. XLV. JOHANNES VI. Hic præsiil ex pacto excambii cum Honorato de Castellana domino de Intercastris, permutavit Castrum-novum seu S. Margaritæ pro castro S. Crucis, diœcesis Rejensis, quod castrum S. Margaritæ constructum esset in littore maris & prædonum incursionibus pateret. Act. Toloni in platea ecclesiæ cathedralis, an. 1487. * die 28. Septembris. Sed contra permutationem hanc eodem anno 1. Octobris con- . testatus est Johannes de Glandeves dominus de Garda. XLVI. JOHANNES VII. Johannes Mixonius prior commendatarius B. Mariæ castri apud Losdunum, sive ut aliis placet, Juliodunum in Pictonibus, episcopus legitur an. 1491. Juravit sidem clientarcm & nominium præstitit Carolo VIII. Francorum regi an. 1494. die 20. Januarii, ex registro cameræ computorum. Omittitur hic episeqpus in indice vulgato ad calcem officii sancti Cypriani. XLV1I. GuilliLMUs VI. Guillelmus Bri^onet cardinalis Macloviensis dictus, Tolonensis episcopus memoratur in quibusdam actis annorum 1497— & 1501. cessit episcopatu Tolonensi ingratiam DionysiiBri- $onet filii fui. XLVIII. D 1 o N ts 1 U S. Dionysius Bri^onet Turonicus parentes habuit Guillelmum regi a sanctioribus consiliis » & a commentariis, & Ræouletam de Beaune quam duxerat Guillelmus antequam sieret ar~ cniepiscopus Remensis & cardinalis. Dionysius ex archidiacono Remensi & Avenion. factus est Tolonensis civitatis episcopus, in qua receptus est die 1. Februarii anno 1512. Huic ecclesiæ multa contulit ; dedit enim sacram supellectilem auro-sericam ad ornandum altare majus : ædisicavit sacellum sub titulo S. Trinitatis in majori ecclesia, ædesque restauravit episcopales. Adfuit pseudo-synodo Pisanæ anni 1511. & anno 1513. seffioni octavæ concilii Lateranensissob Leone papa X.Fuitdein- de episcopus Lodovensis post fratrem suum Guillelmum, & Macloviensis ; prætereaque potitus est abbatiis Cormeriacensi & Sparnacensu X LIX. PhI L AS. Philas Roverella natione Italus, patria Fer— 1 rariensis & Leoni X. summo pont. imprimis familiaris, ejus patrocinio ex dimiflione Juliani cardinalis MeaiCei, Asculano pontificatu honestatus est 1518. 3. Novemb. ut refert Ughel- lus tomo I. Tolonensem episcopatum consecutus fuerat post Bri^onetum, ut produnt libri Obligat. Hic sub Leone, Hadriano, Clemente, Pauloque III. varias geflit legationes ; in Tri- dentina synodo sententiam dixit : necnon post obitum Pauli papæ III. a collegio cardinabunt Romæ administrator renuntiatus est. Decedit Bbb 7B ECCLESIA senex an. 1550. sepultusque est in ecclesia Ascu-. sana. L. NICOLAUS. Nicohus de Flisco cardinalis Genuensis, de quo jam egimus in Forojuliensibus episcopis, Jiræter archiepiscopatum Ravennensem & ’epicoparum Ostiensem, habuit episcopatus Tolonensem & Forojuliensem sub titulo administratoris perpetui. Quod spectat ad Tolonensem cathedram, eam obtinuit an. 1518. 3. Septembris post cesiionem Roverellæ. Migravit e vita an.1524. LI. AUGUSTINUS. ] Augustinus Trivultius cardinalis ex clara stiepe Mediolanensi Trivultiorum, Bajocensis & Petragoricensis episcopus, legatus apostolicuS ecclesiastici exercitus pro Clemente VII. pontifice, præsul & comes Astensis, assumtus est etiam ad sedem Tolonensem per obitum Nicolai de Flisco ut acta consistorialia indicant 1524. die 22. Julii. Exstinctus Romæ 154.8. se- pultus est in æde S. Mariæ de Populo ad portam Flaviniam. De eo consiile Bajocenses episco- pos. Historiam pontificum max. quibus carus erat, sicripsit, eam vero mone præventus typis mandare non potuit ; qua plurimum ustis est’ Onuphrius. LII. Antonius. Antonius Trivultius Hieronymi filius acsu- perioris consanguineus, nuntius apostolicus ad Venetos, & utriusque signaturæ referendarius, ecclesiæ Tolonensis commendatarius & administrator perpetuus an. 1528. die 3. Martii constituitur. Præsecit vicarium generalem in spiritualibus Petrum Signerii canonicum Tolonensem. Exstitit vero prolegatus Avenio- nensis 1544. postmodum cardinalis tit. sancti’ Adriani 1557. In Galliam ad Henricum 11. missus est a pontifice ad pacem cum Philippo 11. Hsspaniæ rege ineundam 1559. unde rediens decesiit VI1. cal. Julii ; ex qua nobili gente alii fuere cardinales, & duo Franciæ marescalli. LIII. H I E R O N Y M US. Hieronymus de la Rovcre Pedemontanus Taurinensis, abbas S. Michaelis de Lucedio, & S. Severi in V asconia, Lælii filius e dominis Vici-novi, & Annæ ex comitibus Plozzas~ chi, in Francia sub optimis præceptoribus humaniores litteras regum Francisci I. & Henri— • ci filii favore addidicit, & in præcipuis Galliæ’ & Italiæ academiis effloruit : cujus Henrici gratia evectus ad episcopatum Tolonensem, in eorumdem principum funere duas orationes habuit in regali ecclesia S. Dionysii in Francia & Parisus. Destinatus autem orator ad Sabaudiæ ducem, dimissione cardinalisd’Ava- los de Arragonia, archiepiscopus Taurinensis, requirente duce Carolo per Pium IV. pont. efficitur anno 1564. & 12. mensis Maii creatur cardinalis tit. S. Petri ad Vinoula, per Sixtum V. promulgatus 1586. xvI. cal. Junii, infuper- que protector Franciscanorum. Adfuit dein ’ELONENS1S. 714 comitiis electionum Urbani VII. Greg.XIV. & Innocentii IX. Pont. Max. in quibus cum aliquot vocum sustragiis ipse efflagitaretur pro < pontifice, ( erat nempe eruditione, facundia & pietate commendandus) apud alteram vitam migravit 1592. tumulatus ad S. Petrum ad Vincula cum eo epitaphio : DEO OPTIMO MAXIMO. Hieronymo de Buvere tit. S. Pætri ad Vincula presbytero cardinali, Taurinensi archiepiscopo., gup a pueritia admirabilis ingenii, linguarum /cientia, eloquentia, prudentiauoc doctrinainfigne dedit documentum, virtutisque & nominis sui celebritate, itasumper apud magnos principes, & nationes claruit, ut ullo unquam honoris gradu non dignissimus haberetur. Lelius & Iulius fratres patruo optimo PP. Vixit annos 61. mensus XI. dies 26. Obiit vn. cal. Februarii, dum comitiis pontificum in conclavi esset 1592. Ejus elogium vide apud Ughellum tomo IV. in archiepiscopiS Taurinensibus, Ciaconium, Philibertum Pingo- niumin Augusta Taurinorum, Franciscum Augustin. ab Ecclesia in hist. Pedemontii ; de quo & Joachimus Bellaius in carminibus. LIV. ThomAS. Thomas Jacomellus Pedemontanus e Pine, rolio, ordinis Fratrum Dominicanorum, & olim inquisitor Taurinensis, episcopus hujus sedis creatur anno 1566. ecclesiam Tosonen- sem 5. annis rexit integerrime : sicripsit de auctor irate papæ, & librum contra Valdenses, necnon propugnaculum contra Fr. Francisci Meddensis ordinis Minorum calumniaS. Jacet in choro Dominicanorum Tolonensium. L V. GUILLELMUS VII. Guillelmus du Blanc, Durandi siliu$, patruus vero Guillelmi Blanci Grassensis& Ven- ciensis episcopi, potitur hujus sedis anno 1571. Fuit & vicarius legationis A venio nensis, sena- tor parlamenti Tolosani, & academiæejusdem urbis cancellarius. Interfuit comitiisBlesensibus. Paulo ante ejus obitus Capucini Tolonum advenere, quibus domus extra urbem excitata est. E Græco latine reddidit historiam Xiphi- lini abbreviatoris Dionis Nicæi s aliave opus- cula de sacramentis, & adversos hæreticos sermone Gallico scripsit. Praeterea musarum amans carmina pangebat. Fatis fungitur Ave- nione, mense Februario 1588. humatus ibidem inædis sacræ Praedicatorum sacello S. Johannis a gente si.ia erecto. Vir autem fuit integer & pro- fclfiohis suæ tenax. Quæ de ejus cæde narrat Thuanus, vide in Georgio d’Armagnac inter archiep. Avenionenses, & notam qua emendatur Thuanus. LVI. ÆgIDIus. Ægidiusde Septres Avenionensis, sit episcopus an. 1599. Majus altare in decentiorem formam redegit, & altare S. Cypriani ad sacellum SS. reliquiarum transferri jussit. Ipso sedente Capucini traducuntur in urbem anno 1606. 7n ecclesia t quorum ecclesiæ primarium lapidem posuit ; t paulo post Minimi admittuntur, an. videlicet 1609. moniales S.Ursiilæ 1625.3. Jan. quo anno presoyteris Oratorii collegium concessum est die 12. Novembris. Restauravit ecclesiamsancti Pauli de Areis ruina fatiscentem, ac deceffit Toloni I616.VI. non.Maias, sepultus ante majus altare. Ejusdem gentis erant Damianus præpo- situs S. Apollinaris Viennensis, & Petrus ca- thedralis Cavallicensis. LVII. A U G U s T U s. Augustus de Forbin ex nobili gente de For-1 bin in Provincia, filius Palamedis domini de Soliers Tolonis præsecti, ex Johanna Garde, filia Gasoardi domini de VinS, præpositus B. Mariæ Finiacensis, diœcesis Forojuliensis, episcopus an. 1628. virgines visitationis B. Mariæ advocavit 28. Oct. 1633. moniales congregationis S. Bemardi ordinis Cisterciensis 8. Junii 1635. Eremitas sancti Augustini discalceatos 1. Septemb. ejusdem anni, Carmelitasdiscalcetos 19. Dccemb. etiam 1635. LVIII. Jacobus II. Jacobus Danes toparcha de Marly, sacri consistorii assessor, hecnon sacelli regii magister ; ex familia nobili Parisiis oriundus, parentem habuit Jacobum dominum Marliaci, senatorem in suprema Franciæ curia, postea præsidem cameræ rationum regiarum, & præpositum mercatorum, matrem vero Annam Hennequin, filiam Claudii dynastæ de Bermainville, hoc illustrem nomine, sed po- tisiimum ex Magdalcna Seguieria matre. Jacobus autem multiplici liberalium scientiarum cognitione instructus, primum majoris consilii fenator, tum præses cameræ rationum institutus, his in muneribus patriæ, maxime vero in sin- ctiori regis consistorio suam operam utiliter col- locavit, nec minus ecclesiæ profuit postquam nominatus episcopus Tolon. Lutetiæ sanctificatio- nis oleo consecratus est apud Cælestinos an. 1640. Maii 6. a NicolaoSanguin Silvancctensi, assillentibus RicardoCalcheaonensi, & Antonio Godeau, tunc Grassensi, postea vero Venciensi præsule. Consiequente an. delegatur ad comitia cleri Gallicani Meduntæ celebrata, tum ad ea quæ an. 1645. Parisiis, & 1656. convocantur ; in quibuS ecclesiæ dilciplinam & auctoritatem quantum valuit, est tutatus, non modo gravitate sermonis, sed quod longe præstat, vitæ modestioris exemplo. Diœceseos quoque commodo consuluit, nam eo sedente ecclesiæ de Sexsurnis & de Coreis * in coilcgiatas erectæ sunt. Instituta domus congregationis Oratorii J. C. in urbe Arearum ; instiper & miffio perpetua per sacerdotes duos ejusdem Oratorii ad omnes episcopatus parochias ; multa denique pasiim exercitia caritatis fundatasunt ; quibus plebs ad fidei cognitionem & officia pietatis non mediocriter promovetur : cathedralis etiam ba- silicæ coeptum opus, auctum est imprimis libe- ralitate capituli, necnon consi.ilum, qui civitatem numero civium & ædisiciorum amplificari procurarunt. Eo sedente Patres B. Mariæ de Tomus 1. £ L O N E N S I S. 7f6 Mercede Redemtionis captivorum in civitatem admisii 1645. die 12. Martii.Ut vero divinisob— < sequi is totum fe daret, sponte præsulatum abdicavit. EvocatuS est ad præmia æterna ParisuS anno ætatis siiæ 62. 5. die Junii 1662. & in ec- clelia S. Genovefæ vulgo des Ardens, sepultus est » ubi non defuerunt (ut audio) miracula quæejus sanctitatis opinionem confirmant. Ante episcopatum uxorem duxerat ; fed non le- Simus ex hoc conjugio sissceptos liberos sijper- ites. At pauperes pro filiis nabuit semper, in auospsusquam centum aureorum millia expetv it, libi parciffimus. Ejus epitaphium ex lapide sepulcrali descripsimuS. Hic jacet conditus in resurrectionem vita illu- ferissimus & reverendissimus in Chrifeopater fACO- BllS DANESFVS episcopus Tolonensis, regi a san- ctioribus conjiliis, ptetate, fide, religionis studio injignis, precibus assiduis diu noctuque, jejuniis fine ullo rerum viventium esu, vigiliis aut ra- ruri somno quem humi feratusplerumque captabat, cilicii usu & ceterorum, quibus corpus ca- feigaret, &inservitutem redigeret. Exiguo & humili cultu, solitudinis amore, morum innocentia,
tam voluptatum quam opum, omnimodique ex illis fastus contemtu, eleemojjnis & divitiarum equas a majoribus acceperat, i » egenos prodigentia, jumma eruditione & doctrina in omni pene genere, ingenii facultate & sublimitate, feupenda imprimis facundia, vix aliquem non antegressus, tantas inter dotes non *… referens, sed deprimens & recondens. Inde quod in vita latuit in morte fulfet. ’Utvixit, sic obiit & obdormivit in DominoV.su- nii anno atatis LXI i.salutis M D c LXII. LIX. PETRUS VI. Petrus Pingrd natus Parisiis Henrico patre ex ) canonico ecclesiæ Parisiensis & priore S-ilvmia- censi ordinis siancti Benedicti factus est episco- pus Tolonensis, a rege nominatus. Ipsi fidem clientelarempromisit, juraVitque menle Octobri anni 1658. consecratur 12. mensis Januarii * 1659. Parisiis ad S. Ludovici societatis Jesu, ab episcopo Sarlatensi coadjutore Cadurcensi, assillentibus episcopis Silvanectensi & Sucsiio » nensu Regem excepit in ecclesia siia’an. 1660. Qua in cathedra omnium virtutum maxime pastoralium laude clero siio & toti gregi, imo ecclesiæ Gallicanæ omni præsulsit ; sed brevi sedit tempore, lpsius diebus e sinu ejus paterno
exiit vir apostolorum ætate dignus, & vas electionis, ut portaret nomen Christi coram regibus & gentibus usque ad extremum terræ. Is est Francisi
us Deydier Tolonensis, Tunqui- norum vicarius apostolicus, qui cum demandatam sibi provinciam siumma sanctitatis & sapientiæ laude administrasset, & per annos plusquam triginta sidem catholicam apudTun- quinos, ac plurimas alias gentes orientalium regionum dissemiuasset, infulis ecclesiæ Asco- litanæ decoratur, & plenus meritis ad pramiia æterna evolavit 1693. Facultatibus facis amplis Petrus xenodochium pauperum ditavit, bibliothecam dono dedit patribus Oratorii collegii rectoribus.Obiit Toloni anno 1662. die 5.D0 Bbb ij 1„ ECCLESIA cembris, sepultus in coemeterio extra urbem ; ut 1 supremo voto petierat. lpso destructo an. 1707. quo Sabaudus regulus cum foederatis copis urbem obsedit, ejus corpus jubente episcopo, clero populoque obsequente, intra basilicam in sepulcrum episcoporum illatum est. LX. LudovIcus, Ludovicus de Forbin d’Oppede pratposituS Rejensis, decanus Tarasi : onensu, & Avenio- nensis ecclesiæ major archidiaconus, designa- tur episcopus Tolonensis anno 1664. quo men- sis Septembris die 28. inauguratus est m oratorio monialium Carmelitarum discalceatarum apud Aquas-sextias ab Em. cardinali Hieronymo Grimaldi archiepiscopo, ad rem siicram cooperantibus Stephano de Puget Massiliensi, & Nicolao de Valavoir episcopo Rejensi. Præsiil fuit moribus compositis a pueritia, & in ipsi) ætatis flore senili maturitate gravis. Corporis sarcinam deposiiit die 29. Aprilis anni 1675. LXI. Johannes VIII. Johannes de Vintimille duLucexvicecomi- tum Massiliæ prosapia genitus, præpositus per annos 36. Rejensis ecclesiæ, inde ad decanatum Tarasconeniem transtatus est, postea ad sedem Diniensem nominatur an. 1669. tandemque renuntiatur Tolonensis antistes anno 1675. asia’ bilitate omnibus carus, obiit 15. Nov. 1682. LXI I. AR m a N D U S Ludovicus. Armandus Ludovicus Bonnin de Cbalucet ex illustri familia Britanniæ minoris ortus, ec. defiam Tolonensem moribus admirandis illustravit, nominatuS a rege christianisseno 1684. quo curam spiritualis regiminis regiæ classis Ludovicus magnus patribus societatis Jesii concedit, illisque magnificas ades construi julsit. Aliquot annis rexit ecclesiam qon consecratus j ob quædam inter imperium & sacerdotium dss- sidia. Inunctus die 25.Martii 1692. solemni pompa recipitur 9. Februarii 1693. Ante episcopatum orthodoxæ fidei assertor cum hæreticis coram congressus est ac scriptis ad posteros perennaturis. A Christianisiimo rege diploma impetravit mense Martio 1685. ad instituendam domum, in qua siliæ beatæ Magdalenæ, ut dicuntur, vitæ minus castæ maculas eluunt, & ubi in secretioribus ædibuspuellæ familiis etiam amplis & honesto loco natæ educantur, tam ; in primis doctrinæ Christianæ, & litterarum elementis, quam in omni opere acu elaborato. Ædes episcepales refecit, pauperum hospitium amplificavit, seminarium clericorum erexit propriis stuntibus. Parochiam creavit impensis largissimis, orphanotrophium instauravit, & e cunabulis in domum perfectam stabilivit ; ecclesiæ cathedralis frontem magnifice decorare sELONENSIS. 7JS studuit. PatribuS Recollectis plurlbus ab hinc annis incena forte utentibus, sub ejus aulpi- ciis datum fuit frui civitate anno 1694. Tan— * dem lustrandis parœciiS, admonendis sacerdotibus, docendis populi sordibus sacr is instaurandis & consecrandis.sublevandis pauperibus, stilandis afflictis, viduis pupillisque tuendis, conciliandis diffidentibus, errantibus reducendis, salvandis omnibus indefesso studio, ac opera sem- per institit. An. 1702. deputatus est ad comitia generalia cleri extra tempus congregata, in quorum fine ut totius cœtus orator regem salutavit & laudavit die 28. Junii. Quædam statuta sy- nodica in synodo an. 1704. die 29. Octobria publicata typis mandari curavit s sed motus maximos in diœcesi excitarunt, religioso mendicantibus plerisque iis subdi detrectantibus & ad curiam parlamenti Aquensis provocantibus. Ceterum ejus pro rege & pro urbe Tolonen- si zelum commendat sequens inscriptio marmo- reæ in ipsij urbis palatio tabulæ incisa. Armando Ludovico Bonnin de Chalucet episcopo Tolonienst, Urbe terra marique A Germanis, Anglis, Batavis, & Sab audis obsejsa, Inter missiles hostium ignes, Et dijecta domus ruinas Intrepidus > Dptimates confilio & exemplo firmavit, Plebemfrumento & pecuniajuvitS Consules Et civitas Tolonensis Poji depulsus hostes Grati animi Monumentum, P P. MDCCVIII. Obiit caruspopulisob plurima caritatis officia ipsis exhibita, in siia diœcesi an. 1712. Ejus funus non fictis lacrymis prosecuti sunt omneS, maxime pauperes, quibus amplissimos reditua ex sacerdotiis, maxime vero ex paterni$ bonis vivens distribuerat, moriensque S0I0S voluit heredes habere. LXIII. N. DE MoNTAUBAN. N. de Montauban, ex vicario generali epi- sicopi Aptensis, designatur episcopus Tolonensis m festo assumtionis B. Mariæ, die 15. Aug. an. 1712.Consecratur Lexovii a Leonoro Gou- jon de Matignon episcopo & comite Lexovien- si, assistentibus ejusuem episeopi fratre quondam episcopo Condomiensi, & Sagiensi antistite. 7S, ECCLESIA TELONENSIS. 7 « o PRÆPOSITI TELONENSES. l.T) Ostagnus I. an. 1121. ante quem nullus JXnobis occurrit præpositus. II. A melius I. testis in confirmatione bonorum ecclesiæ Pigniaci a Raimundo Berengario veteri, an. 1150. Item in charta Raimundi Gau- fredi vicecomitis Massiliensis, & uxoris ejus Pontiæ, Guillelmo abbati Massiliensi restituentium, seu commutantium quidquid habebant in castello de Sex — furnis, pro dimidia parte quam habebat abbas in Oleriis & tertia parte in castro de Porcillis, &c. anno 1156. III. Gausridus I. testis in sententia Fulconis episcopi Massiliensis in gratiam Cartusiæ Mon- tis-rivian. 1174. IV. Amelius II. Palegal præpositus Tolonensis ex libro Viridi Ma ssiliensi, fol. 24.circa an. 1178. si credatur viro clariss. Dom. d’Ache. V. Rostagnus II. 1217. 16. Junii testis est in charta Petri de Planis prioris Cartusiæ Montis- rivi, de donatione in reudum Hugoni de So- leriis militi facta j ex tab. Montis-rivi. VI. Raimundus I. an. 1219. Iv. non. Dec. < in instrumento controversiæ cum G. Piniacensi præposito pro ecclesia de Garda ; & 1227. in promulgatione statutorum ecclesiæ Tolonensu a Johanne episcopo. VII. Martinus 1233. Item 1235. ex tabulario Montis-rivi. VIII. Gausridus II. Barreria 1236. IX. Rostagnus 111.1248. X. Johannes I. de Albigniaco, qui quandoque Hugo nominatur cum ageret in partibus remotis, ipsius vices gerebat epilco- pus in distributione præbendarum, ex autographo præposituræ Tolonensu 1268. VI. idus E Junii. Illi ademta suit administratio bonorum capituli, & collatus prioratus de Garda. XI. Guillelmus I. Bremundi an. 1290. XII. Raimundus II. Albani 1301. & 1306. ex clariss. viro D. d’Ache. XIII. Pontius I. Martin 1309.ex eodem, & ex Dom. de S. Quentin, legitur præpositus in libro Viridi ecclesiæ Massiliensis. XIV. Elzearus deGlandeves 1313. postea episcopus Tolonensis. XV. Petrus I. Guillelmi (deGuillens) anno 1318. camerarius seu capellanus domini papæ, & auditor sacri palatii, fundavit vicariam ec— E clesiæ parochialis sancti Petri deCoreis*. Anno • 1319. nominatur testis in fundatione capellaniæ facta a Raimundo episcopo Vasionensi. Vide in instrumentis. XVI. Gausridus III. de Rocamoreria nominatur in dono Rosselini de Fodis domini castri Bormiæ 1331. 16. Aprilis, extabul. Tolo- nensi, & 1335. XVII. Pontius Loberie* ortus erat e Col- liaco, Uticensis diœcesis, ubi fundavit duas capellanias in castro loci, sub donatione 40. lib. circa 1370. Cum esset condominus castri de Soteriis, an. 1395. 21. Octobris ad fasche- riam sive rentam dedit & concesiit magistro Jo- hanni Blanqui notario de Soleriis omnia bona & jura quæ idem dominus præpositus habebat & percipiebat in castro & territorio de Soleriis. Ipsi præposito datus suit census unius solidi su- per aomos urbis, & jus ponderis & virgæ fer- reæ a comitibus Provinciæ, pro jurisdictione quam habebat in loco de SoleniS 1398. Hic suit B e familia* & contubernio Anglici deGriiaco cardinalis Albanensu, legati & vicarii in temporalibus pro summo pontisice in Italia, ex sche- dis capituli Tolonensis ; canonicus etiam exsti~ tit Aquensis & Rejensis.Idem Pontius ut condominus castri de Soleriis, bona & jurisdictio- nem de Soleriis dat ad oppignerationem pretio Horenorum auri 25. charta anni 1395. 21. Oct. XVIII. Gilbertusde Ferratorio, an. 1400. ex D. d’Ache, & 1411. XIX. Alanus Petri 1416. XX. Ludovicus Fliscusex Lavaniæ comiri- „ bus Genuensis electus episcopus Vercellensis, — diaconus cardinalis, a Bonifacio IX. legatus Campaniæ maritima : & agri Fundani. Secutus partes Benedicti XIII. Avenione ad Romanam sedem Johanne XXI11. jam creato venit. Concilio Constantiensi & Martini V. electioni interfuit. Obiit 1420.3. nonas Aprilis. XXI. Altredus de Aka-villa 1432. XXII. Yvode Alta-villa 14.j4. XXIII. Petrus II. de Claperiis 1437. postea factus episcopus Tolonensis. XXIV. Guillelmus II.Geoffroy 1444. quo anno die 26. Aug. in tabulario Tosonensi legitur sententia lata per arbitros inter eum & com- > priores ecclesiæde Coreis, super reformatione aictæ ecclesiæ & pensionum 1444. & 1451 « Aug. 13. XXV. Guillelmus III. Gumbaudi 1459. XXVI. Antonius I. Rebiol 1462. XXVII. Lucasde Flisco 148 ;. S. R.E. cardinalis, ex sehedis D. d’Ache. XXVIII. Jacobus de Poitiers 1486. XXIX. Johannes-Baptista Sabellus, Romanus, diaconus cardinalis tit. S. Nicolai in car- cere Tulliano, & priusSS. Viti & Modesti in macello martyrum, illustres plures obivit legationes. Romæ & alibi excelluit auctoritate, varios casus expertus, dejectus fortior surrexit, & quasi aurum emicuit in igne. Excesiit e vita 18. Septembris 1498. XXX. Nicolaus I. de Flisco item cardinalia 1500. postea episcopus Tolonensis. XxXl.Galpardusde Glandeves ItIj. Anno 1527. dedit canonicatum Guillelmo ae Oriero nepoti suo. XXXII. Æmarius de Monterserio 1539. XXXIII. Johannes II. Nas 1559. # Cardinalis hic in fuo testamento condito xi.April. 1383. eum appellat suum cubicularium & socium, cui etiam legat mifTalc fecundum usum Romanum, indumenta sacerdotalia coloris viridis, unum calicem & trecentos flo 1 enos auri. Vide collcct. Ba- luzii ad vitas paparum Avenion. c. Bbbiij 7 « ! ECCLESIA T 1 XXXIV. Stephani » de Albis 1559. A XXXV. Petrus 111. Cordelli 1562. XXXVI. Petrus IV. Thomas 1563. quo vivente pars domus præposituræ alienatur. XXXVII. Honoratus Thomas frater Petri 1570. XXXVIII. Johannes III. Adhemar 1578. XXXIX. Antonius II. du Blanc.filius Petri, Guillelmi episcopi Tolonensis germani, ædem præposituræ a fundamentis incœpit > bibliothecam Capucinis dono dedit, & officium S. Cypriani typis edi curavit 1621. XL. Guillelmus IV. du Blanc, superioris ex fratre Carolo nepos 1619. sedis apostolicæ pro— E tonotarius, totius diœcesis vicarius generalis, domum a patruo inchoatam perfecit. Adfuit cœtui cleri Parisiensis 1635. XLI. Henricus le Grand Jacobi Danesii præsulis Tolonensis ex sorore nepos, juris utriissque doctor, interfuit comitiis generalibus cleri Gallicani Lutetiæ, pro Arelatensi meL O N E N S I S. nGl. tropoli 1646. postea præposituræ dignitatem permutationis causii cesiit. XLII. Guillelmus V. Montagne Coreensis, diu Parisiis moratus, Borboniæ gentis gratiam adeo sibi conciliavit*, ut ab illa beneficiis oneratus fuerit. Vicarii generalis munere defunctus, obiit anno 1670. mense Januario. XLIII. Stephanus II. de Sainctot Parisi- nus, in suprema curia Lutetiæ senator, abbas Ferrariarum monasterii diœcesis Senonensis, & post cessionem prarposituræ abbas S. Andreæ Viennensis, receptus fuit & adscriptus in numerum præpositorum anno 1670 & sedit die 19. Aug. XL1V. Petrus V. d’Esparra Brinolii clara natus familia, abbas siincti Andreæ Viennensis, quam abbatiam cesiit pro præpositura » ab an. 1672. ad hos usque dies multis operibus piis insudavit, largus præsertim in eleemosynis & fere semper vicariatu generali decoratus. DE ABBATIIS DIŒCESIS TELONENSIS. V Etenim monasteriorum, si quæ fuerint < olim in diœcesi Tolonensi, oblitterata penitus est memoria ; & in ea nullam aliam abbatiam novimus præter Almanarram. ABB. ALMANARÆ, vulgo LAMANARRE A Lmanarra monialium ordinis Cistercien- llsis abbatia in diœcesi Tolonensi > fundata fuisse Fertur 13.Martii, an. 1220. a Conrado episcopo Portuensi cardinali sanctæ Ruffinæ, ex delegatione Honorii papæ III. ad littus mariS prope castrum de Areis ( Hiem.) Illius autem fundandæ hæc suit occasio. Conradus legatus sanctæ sedis in Provincia, attendens monaste— ] rium siancti Gervasii de Fosiis, Arelatensis diœcesis, & membra ipsius, ob culpam abbatis & monachorum, ira esse collapsa, ut nulla speS superesset quod adjicerent ut resiirgerent, constituit abbatem & monachos ejicere, & ad poenitentiam agendam aliis in locis concludere. Attamen, ut monasticus ordo saltem aliquibuS in membris hujus cœnobii perseveraret, voluit congregare moniales ordinis Cisterciensisin ecclesia sancti Petri de Almanarra, diœcesis Tolonensis, ubi prius erant monachi siincti Gervasii ; ad cujus parthenonis dotationem asiigna- vit quidquid prius habebat monasterium sancti Gervasii, exceptis nonnullis, quæ vel archi- diacono vel capitulo Arelatensi, &c. jam col- lata erant. Accersivit autem legatus moniales e cœnobio sancti Pontii de Gemenos, ut apud Almanarram pro ipsis abbatia ædisicaretur ; cui Innooentius papa IV. dedit insigne privilegium anno 1250. & Raimundus Berengarii comes Provinciæ omnes possesiiones confirmavit anno 1243. Sed postea penitus, æstuanti- bus in Provincia bellis, destructa est. At seculo XV. ineunte, in ipso Castro de Areis instauratur, ut liquet ex bulla Benedicti XIII. al. Petri de Luna, qua ob inopiam univit huic loco sacro ecclesiam parochialcm sanctiStephani de Ponte.Paulo post crevit valde hoc monasterium ex alia unione, scilicet S. Pontii de Gemenos. Hujus autem parthenonis hæ tantum abba- tissæ occurrerunt. SERIES ABBATISSARUM. I. Huga I. Morelle. II. N.Carle. III. Sibilla I. de CarboneriiS. IV. Raimbauda seu Raimunda de Podio’ Richardian. 1297. V. Garcendis Anceline. VI. Rosselina de Follis. VII. Beatrix Carbonelle. VHISibillaII.de Fosiis. IX. Montolina de Pierreseu. X. Diana de Glandevcz filia BaraldidePon- tevez Provinciæ administratoris, sub cujus regimine an. 1382.3. Septembris vi regiarum litterarum in urbem transtata est abbatia propter metum Saracenorum. XI. Huga II. de Montilio. XII. Saura de Glandevez accepit unionem abbatiæ sancti Pontii de Gemenos, cujus & posseffionem adepta est per illustriss. Tho- mamde Puppio archiepiscopum Aquensem, 31. Decemb. 1407. ad hoc opus a Benedicto XIII. deputatum, qui quidem hanc unionem concessit, tum propter preces Byletæ Blainæprio- rissæ & Bartholomeæ Berronæ monialium S. Pontii], quæ solæ in dicto monasterio remanfe- rant, propter bella & mortiferos morbos ; quæ duo flagella diu desævierant : tum quia priores Almanarræ moniales, e parthenone sancti Pontii prodierant. Regebat adhuc anno 1427. ut patet ex regestis Antonii Lombardi Masti- liensis. XIII. Margarita I. Stephane. XIV. Ludovica I. N. XV. Ludovica II. Baussane, an. 1454. ex s registris Johannis Juliani notarii Massil. XVI. Belleta de Glandevcz abbatissa Al- manarræ, de Fenoillet & S. Pontii, an. 1490. 1491. in regestis Alphantis notarii Massil. XVII. Philippa Balbesse. XVIII. Elionna de Castelane. XIX. Felicia a S. Marcello. XX. Ludovica III. deClapiers. XXI. Ludovica IV. de Pontevez. XXII. Claudia de Pontevez. XXIII. Margarita II. de Forbin de Soliez. XXIV. Blanca de Forbin de Soliez, prima nominatur a rege, cum antea siias ab abbate Ci— 1 sterciensi provisiones abbatissæ sissciperent. XXV. Carlotta de Vintimilledu Luc. XXVI. Margarita — Ludovica de Banne d’Avejan, ad hunc usque diem. Aliter de Almanara loquitur Dom. Claudius Estiennot. De Aimanarræ fundatione, hujus- que monasterii præfectis seu abbatissis conjicit vir doctus auctorem parthenonis fuisse Ilderon- sum regem Arragonum & marchionem Provinciæ, qui anno 1173. dedit Deo & B. Mariæ de Toronetoseu de Floregia, quidquid habebat in quodam mansi> juxta villam de Areis C (Hieres.) Eo in loco conjicit ædisicatum fuisse ab abbate & monachisToroneti coenobium virginum tribus a villa de Areis milliaribus ; cujua ex chartis eruit abbatissaS hoc ordine. I. Beatrix regebat an. 1224. II. Carlaan. 1228. III. Nicola 1245. t IV. Maria-Francssca 1254. V. Sibilla I. de Carbonellis 1259. VI. Raimbauda de Podio-Richardi 1297. VII. Garlanda Rostagna 1304. VIII. Dulcissa de Petrafoco obiit 1307. die 9. Octob. IX. 1 (larda de Lambssco obiit die 13. Nov. X. Ribauda de Arcubus sedebat an. 1313. XI. Guillelma Raulina annis 1321. 1327. XII. Sibilla 11. de FossiS an. 1334. XIII. Gaufrida I. de Mala-morte obiit 24. Novemb. anni 1535. XIV. Gaufrida II. Isnarda 1335. i XV. Girauda Antelma obiit 18. Februarii anni 1339. XVI. Bertranda I. de Dracone 138^. XVII. Bertranda II. Brunssenda 1448. XVIII. CæciliaGumberta an. 1500. XIX. Belleta de Glandevez 1501. XX. Margarita I. de Valbello 1520. XXI. Aloisia de Pontevez 1548. XXII. N. de Carcere, de Canes…. XXIII.Claudia de Glandeves 1580. XXIV. Margarita II. de Forbin de Soliers, ad annum fere 1669. præsuit per annos 50. in sollicitudine, ac multum profuit. XXV. Blanca de Forbin de Soliers silia Bermundi comitis de Soliers, amicæ Margaritæ sumcitur. Exstant adhuc ad littus maris rudera veteria monasterii, quod, ut diximus, in urbem de AreiS tranflatum est, quia prior locus non erat tutus*