Leges Howelda

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Leges Howeli Boni
Saeculo X
editio: incognita
fons: incognitus

   [1]Dei gratia atque providentia, rex Howel, qui cognominatur da [bonus], totius Wallie principatu presidebat pacifice; qui, cum Wallenses suis legibus abuti et contra easdem errare prospiceret, quippe quisque sibi fere statuebat jus quod volebat, elegit de quolibet pago sex viros, auctoritate et scientia pollentes, ad locuia qui dicitur Ty Guyn [Domus Alba], quorum consilio diligenti examinatione leges antiquas partim approbavit, partita emendavit, partim penitus delevit, alias vero de novo condidit.
   Promulgatis itaque legibus quas observari decreverat, auctoritatem suam eis impartivit, firmiterque eas et illibate jussitteneri; in tantum quod ipse et omnes secum qui aderant maledictionem Dei et suam et totius Wallie ei imprecati sunt quicumque eas de cetero in Wallia non observaret.

Virtutis vere custos rigidusque satelles.

   Hee leges medie temperateque consistunt; in quibus nil ultra modum nec citra esse permisit, memorans illud [H]oratii:

Est modus in rebus; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.


[LIBER PRIMUS.][recensere]

I. [LEGES] CURIÆ.[recensere]

  1. A curia sua itaque sumpsit exordium, disponens in ea XXIIII. ministros officiales; quorum primus est
            1. Princeps militie.
            2. Sacerdos familie.
            3. Assecla.
            4. Accipitrarius.
            5. Judex curie.
            6. Armiger regis.
            7. Venator.
            8. Camerarius.
            9. Assecla regine.
            10. Sacerdos regine.
            11. Poeta familie.
            12. Silentiarius.
            13. Hostiarius aule.
            14. Hostiarius camere.
            15. Cameraria regine.
            16. Minister habene.
            17. Candelarius.
            18. Propitiator.
            19. Mixtor poculorum.
            20. Dapifer aule.
            21. Cocus.
            22. Pedifer.
            23. Medicus familie.
            24. Armiger regine.
  2. Hii XXIIII. ter quolibet anno indumenta sua a rege et regina debent habere, scilicet, lanea a rege et linea a regina; id est, in Natali, Pasca, Pentecoste.
  3. Rex debet regine terciam lucri partem de regno proprio; similiter ministri regis ministris regine.

II. DE INJURIA REGIS.[recensere]

  1. Precium regis est injuriam suam triplicare, et huic triplicationi addere medietatem ejus elevando, et huic toti secundo medietatem, et tercio similiter.
  2. Injuria vero ejus triplex est: scilicet, refugium suum violare; vel, cum duo reges ad fines suos conjurandi causa convenerint, coram eis et eorum exercitibus hominem interficere; vel uxore ejus abuti. Redditur vero sic regis injuria: centum vacce de qualibet provintia, id est, cantref, juxta numerum provintiarum suarum, cum argentea virga ejusdem altitudinis cum rege sedente in cathedra sua et ejusdem grossitudinis cum digito ejus medio, et cum scipho aureo qui ad potum regis sufficiat, et aureum habente coopertorium adeo latum ut faciem regis, adeo spissum ut unguem pollicis aratoris qui per septennium aratrum tenuerit; virga debet habere in uno capite tria capita in latitudine extensa in quibus virga possit stare, et in alio similiter tria capita in quibus ciphus possit sedere: capita illa VI. debent esse ejusdem grossitudinis cum virga.
  3. Non redditur aurum nisi regi Dinewr tantum et regi Aberfrau.

III. DE INJURIA REGINE.[recensere]

  1. Regine injuria triplex est simili modo: id est, refugium suum frangere; vel eam fuste cedere; vel aliquid a manibus rapere: et tunc tercia pars injurie regis ei restituetur, sed sine auro et argento.
  2. Licitum est regi [habere] XXXVI. homines equitantes in comitatu suo: viginti quatuor ministros officiales et XII. hospites, preter familiam, et optimates, et pueros, et joculatores, et pauperes.

IV. DE MAONATIBUS CURIE.[recensere]

  1. Heres qui post regem regno successurus est cunctis debet esse honorabilior in curia post regem et reginam.
  2. Debet enim esse filius regis, vel frater ejus.
  3. Sedes heredis est in aula contra regem, ex alia parte ignis.
  4. Inter heredem et columpnam primo loco debet sedere judex, secundo sacerdos familie; ex altera vero parte heredis penkerd [musicus primarius] patrie: in illa parte nemo sibi jure debitum locum optineat.
  5. Precium heredis est equale precio regis, sine auro et argento: similiter de injuria ejus.
  6. Omnem sumptum et omnia necessaria a rege debet habere.
  7. Hospitium ejus debet esse in aula regia.
  8. Cum eo debent hospitari pueri, id est, makwuieit, et lignicifer, qui ignem custodial ac preparet, et hostia dauclat.
  9. Heres cenam, id est, ankwyn, debet habere sine mensura sed quod sufficiat.
  10. Cum rex sederit in sede sua in tribus principalibus festis, tunc debet habere quendam venerabilem virum de patria ad sinistram partem, cujus hereditatis dignitas illum locum ei adquirat; post illum kynghellaur [cancellarius], postea accipitrarius; ad dexteram vero partem regis ponat rex quemcumque venerari [velit]: pedifer debet sedere sub pedibus regis; candelarius ante regem debet stare.

V. [DE REFUGIIS.][recensere]

  1. Refugium regine est, hominem conducere ultra fines sine herlit [persecutione] et ragot [impedimento].
  2. Refugium principis militie est, conducere hominem usque ad finem pagi.
  3. Refugium sacerdotis familie est, conducere hominem ad proximam ecclesiam in qua ipse missam celebravit.
  4. Refugium accipitrarii est, conducere hominem usque ad ultimum locum in quo cum avibus suis aucupationem fecit de curia.
  5. Refugium distein [assecle] est, conducere hominem ex quo ceperit stare in officio suo in curia, usque dum novissimus homo ierit dormitum, tanto tempore conducere hominem.
  6. Refugium penkynyt [venatoris] est, conducere hominem quo vox [vix] cornu ejus auditur.
  7. Refugium penguastraut [armigeri regis] est, conducere hominem super velociorem equum de custodia sua donec deficiat.
  8. Refugium judicis curie est, conducere hominem, ex quo prima causa tractetur ante eum mane in curia usque ad ultimam, tanto tempore sine erlit [persecutione] et ragot [impedimento].
  9. Refugium camerarii est, conducere hominem tanto tempore quo aliquis possit pergere propter dispersionem cirporum, et ex eo quo lectum regis sternere et eum pannis operire.
  10. Refugium distein [assecle] regine est, ex quo ceperit stare in officio suo in camera, donec ultimus homo ab eo serviatur, conducere hominem tanto tempore.
  11. Refugium sacerdotis regine est, conducere hominem ad proximam ecclesiam.
  12. Refugium camerarie regine est quantum camerarii regis.
  13. Refugium poete familie est, conducere hominem ad principem militie.
  14. Refugium silentiarii est, ex quo ponat primum silentium in aula usque dum ponat ultimum, conducere hominem tanto tempore.
  15. Refugium pediferi, ex quo sederit sub pedibus regis donec rex surgat et ad cameram pergat, conducere hominem tanto tempore.
  16. Refugium cocci est, ex quo ponat primum ferculum, et assare ceperit, donec ultimum ponat regi et regine, conducere hominem tanto tempore.
  17. Refugium medid [mixtoris poculorum] est, ex quo ceperit preparare dolium medonis donec finiat, et pannis cooperiat, conducere hominem tanto tempore.
  18. Refugium dapiferi est, ex quo ceperit dividere cibaria donec ultimus in curia cibum suum habeat, conducere hominem tanto tempore.
  19. Refugium tmllyat [propinatoris] est, ex quo ceperit exhaurire primum dolium donec exhauriat ultimum, conducere hominem tanto tempore.
  20. Refugium medici familie est, ex quo de curia ierit visitare infirmum jussu regis, et eum illa vice curaverit, et donec ad curiam redeat, conducere hominem tanto tempore.
  21. Refugium hostiarii aule est, conducere hominem ad longitudinem brachii sui et jure [uirge] versus portam.
  22. Refugium portarii est, custodire hominem cui refugium dederit donec princeps militie per portam veniat ad hospitium pergens, et cum eo illum dimittere.
  23. Refugium hostiarii camere est, conducere hominem ad portarium.
  24. Refugium guastrat awin [ministri habene] est, conducere hominem [tempore] quo faber curie faciet quatuor ferra cum clavis et ponat sub pedibus equi regis.
  25. Refugium guastrat [armigeri] regine tantumdem.
  26. Refugium captivi est, quantum potest falcem suam projicere.
  27. Refugium lignicisoris est, conducere hominem ad ultimum locum quo ierit pro 1 ignis, et quantum potest cum lignicismo jactare. Et qualibet nocte de curia habebit un seic [unum ferculum].

VI. DE MINISTRIS.[recensere]

  1. Dictum est de refugiis XXIIII. officialium ministrorum; et quicumque eomm refugium violaverit eis injuriam facit; sedmodo videndum est quid pro uniuscujusque injuria reddendum sit.
  2. Injuria principis militie est, tantum quantum tercia pus injurie regis, sine auro et argento.
  3. Injuria distein [assecle] est novem vacce et novem untie argenti: precium ejus est IX. vacce et IX. XX. vacce cum tribus elevationibus.
  4. Injuria penkenyd [venatoris] est IX. vacce et IX. uncie argenti: precium ejus est IX. vacce et novies XX. vacce cum tribus elevationibus.
  5. Injuria penguastraut [armigeri regis] est IX. vacce et a uncie argenti: precium ejus est IX. vacce et novies XX. vacce cum tribus elevationibus.
  6. Injuria judicis curie est IX. vacce et IX. uncie argenti: precium ejus est IX. vacce et novies XX. vacce cum tribus elevationibus.
  7. Injuria accipitrarii est IX. vacce et IX. uncie argenti: ejus est IX. vace et novies XX. vacce cum tribus [elevationibus]
  8. Injuria camerarii est IX. vacce et IX. uncie argenti: precium ejus est IX. vace et novies XX. vacce cum tribus elevationibus.
  9. Si quis fecerit injuriam sacerdoti familie subjacere debet judicio sinodi; et de precio similiter.
  10. Injuria ceterorum officialium, preter istoa, VI. vacce et VI. uncie argenti: [precium eorum est] sexies XX. vacce cum tribus elevationibus.
  11. Siquis hominem occiderit et postea reddat ejus precium, primo reddat injuriam ejus, deinde precium ejus, quia nemo occiditur sine sarhaet; sed talis injuria sine elevatione redditur.

VII. [DE HOSPITIIS.][recensere]

  1. Hospitium principis militie est maxima domus que sit in villa media, quia familia debet esse circa eum parata ad quodlibet negotium; et cum eo erit poeta familie et medicus familie.
  2. Hospitium distein [assecle], proxima domus curie, quoniam ipse debet servire curie et coquine; et cum eo debent esse swydwyr [servitores].
  3. Hospitium sacerdotis est domus cappellani sub eo servientis; et cum eo omnes clerici regis.
  4. Hospitium penkenyd [venatoris] est trituratorium; et cum eo omnes venatores.
  5. Hospitium penguastraut [armigeri regis] est proxima domus horreo regis, quia dividit ipse prebendas equorum et hospitia; et cum eo debent esse guastrodion [equisones].
  6. Hospitium accipitrarii est horreum regis, quoniam fumo caret, propter accipitres.
  7. Hospitium judicis curie est aula; ipse habere debet pulvinar sub capite suo cui insedit rex in die.
  8. Camerarius debet habere lectum in camera; similiter et cameraria.
  9. Hospitium hostiarii aule et hostiarii camere est domus portarii.

VIII. [DE PRINCIPE MILITIE.][recensere]

  1. Princeps militie debet habere ankwyn [refectionem], in hospitio: scilicet, tres discos plenos et tria cornua plena.
  2. Munus debet habere a rege quolibet anno quantum tres de familia, id est, tres libras.
  3. Si familia regis predam fecerit, et princeps militie cum eis fuerit, ipse habebit partem trium virorum de preda; et de tercia parte que regis est unum animal quod elegerit.

IX. [DE ASSECLA.][recensere]

  1. Ex quo distein [assecla] steterit in aula, ponens pacem Dei, et regis, et regine, et optimatum in curia, nusquam erit refugium transgredienti pacem illam; tunc enini omnium illorum refugium est: quicumque, ergo, refugium illorum omnium et regis fecerit frangi nusquam habebit refugium.
  2. Distein [assecla] est particeps XXIIII. dignitatum que sum in curia.
  3. De nummis qui redduntur in cena regis habebit partem duorum virorum, et de coriis boum qui occiduntur in coquina.
  4. Cum rex dederit dignitatem, id est, svyd, alicui de suidogion [ministris], exceptis principalibus qui sunt in curia, distein [assecla, debet habere mercedem.
  5. Distein [assecla] debet habere corium cervi a penkenit [venatore] in Octobri, ad faciendum uasa causa portandi ciphos et cornua regis; sed corium illud debet dari antequam dividantur coria inter regem et venatores.
  6. Penkenid [venator] debet habere corium bovis in hyeme et corium vacce in estate a distein [assecla], ad faciendum kynllivaneu [lora] canibus regis.
  7. Distein [assecla] debet habere partem viri de nummis guastrodion [equisonum].
  8. Penguastraut [armiger regis] debet habere corium bore in yeme et corium vacce in estate a distein [assecla], ad faciendum capistra [pro] equis regis; sed corium illud redditur antequam dividantur coria inter distein [asseclam] et swydwyr [ministros].
  9. Distein [assecla] debet habere potestatem in coquina et medkell [cella].
  10. Accipitrarius debet habere corium cervi a penkenid [venatore], ad faciendas cirotecas ad ferendos accipitres regis.
  11. Penkenit [venator] debet habere nisum doctum ab accipitrario quolibet festo Sancti Michaelis.
  12. Distein [assecla] debet apponere cibum regi, et seic [ferculum] superius et seic [ferculum] inferius, in tribus principalibus festis; et debet ministrare potum regi et aliis supradictis.
  13. Janitor et kenutei [lignicisor] non sunt de numero XXIIII. officialium.
  14. Penguastraut [armiger regis] debet habere coisseu [crure] boum occisorum in coquina.
  15. Ipse adhuc debet habere partem duorum virorum de nummis guastrodion [equisonum].
  16. Penguastraut [armiger regis] debet habere veterem sellam dextrarii regis et ejus frenum.
  17. Penguastraut [armiger regis] et guastrautogion [equisones] cum eo debent habere omnes pullos lacivos de tercia parte que regis est de preda.
  18. Distein [assecla] debet habere longitudinem digiti sui de cervisia supra fecem; de bragaut [mulso] usque ad medium nodum predicti digiti; et de med [medone] usque ad extremum nodum.
  19. Penguastraut [armiger regis] debet habere ankvyn [refectionem] in hospitio suo, scilicet, un seic [unum ferculum].
  20. Guastraut auwin [minister habene] debet habere sellam regis cotidianam et quicquid subsit, et frenum, et ocreas, et calcaria, et cappam pluvie, cum rex ea reliquerit.
  21. Penguastraut [armiger regis] debet porrigere omnes equos a rege datos, et de quolibet habere quatuor denarios, exceptis tribus: scilicet, qui datur sacerdoti familie; et qui datur judici; et qui datur joculatori.
  22. Judex curie debet habere partem viri de nummis dayret [cene].
  23. Judex debet judicare omnia judicia curie, et demonstrare jura et debita et dignitates curie.
  24. Judex debet habere XXIIII. denarios ab illo cujus dignitatem, id est, suid, vel jus demonstrat.
  25. Cum judices habeant mercedem legalem, id est, gobyr keureith, judex curie debet habere partem duorum virorum.
  26. Ipse debet habere partem viri de preda quam familia regis facit, licet sit domi.
  27. Si contingat quod aliquis contradicat judici curie de judicio, ambo debent vadimonia sua in manu regis dare, et postea querat rex qui litem illam dissolvat; et si vincatur, judicium ejus cassum erit, et precium lingue sue regi reddat; et amplius non debet unquam judicare: si autem alter convincatur, reddat judici injuriam, id est, sarhaet; regi vero precium lingue sue.
  28. Siquis ierit ad audiendum judices sine licentia, reddat tres vaccas transgressionis, id est, camlury; et si presens est rex duppliciter reddat.
  29. Nemo debet judicare nisi sciat illa tria que dicuntur tres columpne legis, id est, teir colouyn keureith, et precium omnium animalium que necessaria sunt ad opus hominum.
  30. Equs judicis debet habere partem duorum equorum de prebenda, id est, ebran: stat in eodem presepi cum equo regis cotidiano.
  31. Judices debent habere XIIII. denarios de quolibet judicio quod judicaverint, si res de qua judicent valeat XIIII. denarios.
  32. Tria aunt quibua rex carere non potest, que dicunturtri anhepcor regis: sacerdos familie, ad missam celebrandam, et ad benedicendum cibaria et potus regis; et judex curie, ad causas judicandas, et ad dandum consilium; et familia, que prompta debet ease ad opus regis.
  33. Tria sunt propria regis sine alterius participatione: id est, thesaurus; accipiter; latro.
  34. Siquis loquitur superbe vel turpiter contra regem, reddat tres vaccas camlvry duppliciter; vulnus enim lingue non redditur nisi domino.
  35. Cum accipitrarius ierit cum accipitribus ad aucupandumi et ceperit avem que dicitur chuibonegyl venyd [arquata], vel ardeam, id est, crehyr, vel bvn [ardeam stellarem], in illa die debet rex ei ter servire: debet enim tenere scansile suum dun descendit; et equum suum tenere dum separet accipitres ab avibus captis; et tenere scansile suum dum ascendent: in illa nocte rex debet mittere ei ter de cibo suo.
  36. Equs accipitrarii debet habere partem duorum equonun de ebran [prebenda].
  37. Ipse non debet potare in aula nisi ter, ne inebrietnr, et negligat aves.
  38. Vas debet habere in quo potus suus ponatur et ad hospitium deferatur.
  39. Si ipse occiderit equum suum in aucupatione, rel si morte moriatur, alium statim a rege debet habere.
  40. Ipse debet habere omnes masculos accipitres, id est, hwyedyc.
  41. Ipse debet habere nisum qui inhabitat terram curie.
  42. Ipse debet habere ankvin [refectionem], id est, unsac [unum ferculum], in hospicio suo, et tria cornua plena.
  43. Et ex quo miserit aves suas in mut [muta], non tenetur respondere alicui donec illas extrahat; retentus enim est area aves.
  44. Ipse debet habere kylch [progressum] super villanos regs semel in anno; et de qualibet villa rusticana debet habere oven fetam vel quatuor denarios in cibos accipitrum.

X. DE FRECIIS RERUM.[recensere]

  1. Precium letuegin [animalis mansueti] regine est libra, quodcunque animal sit.
  2. Precium lebetis regis est, id est, peir, libra; et fusciniue XXIIII. denarii.
  3. Precium caldarii regis est dimidium libre; et fuscinule ejus XII. denarii.
  4. Precium caldarii optimatis est tres uncie argenti; et fuscinule ejus quatuor denarii.
  5. Precium caldarii villani XXX. denarii; et fuscinule ejusdem II. denarii legales.

XI. [DE VARIIS REBUS.][recensere]

  1. Tria cornua regis ejusdem precii sunt: id est, cornu quo bibit; et cornu quod semper habet in comitatu suo; et cornu penkynyd [venatoris]: quodlibet horum libram valet, sed debent esse ejusdem generis, id est, bual [bubalina].
  2. Ubicumque sacerdos familie, et distein [assecla], et judex curie insimul fuerunt, ibi erit dignitas curie, id est, breint y llys, licet rex absens sit
  3. Si quis forefecerit in anteriori parte aule, distein [assecla] debet habere terciam partem de dirwy ejus si eum tenuerit: similiter, in posteriori parte princeps militie terciam partem habebit si eum tenuerit.
  4. Si distein [assecla] occupat eum in posteriori parte aule, id est, ischorweu, terciam partem injurie sue habebit: similiter si penteulu occupat [eum], terciam partem injurie sue habebit.
  5. Si duo de ministris regis certaverint, distein [assecla] debet habere terciam partem de dirwy eorum.
  6. Cum rex voluerit audire carmen in aula, primo debet penkert [musicus primarius] duo carmina can tare, unum de Deo, et aliud de regibus, in anteriori parte aule.
  7. Cum regina voluerit audire carmina in camera sua, poeta familie debet ei cantare tria carmina, scilicet, kerd amgaru [carmina amorosa]; et hoc sine clamore, ne disturbetur aula.
  8. Distein [assecla] debet custodire terciam partem regis de preda; et si rex eam dissipaverit, ipse habebit vaccam et bovem.

XII. [DE PRETIIS ACCIPITRUM.][recensere]

  1. Siquis nidum accipitris rapuerit, pro eo libram regi reddat.
  2. Precium rubei accipitris antequam ponatur in mut [muta], dimidium libre.
  3. Postquam de mut [muta] extractus fuerit, si albus fuerit, id est, muter, libram valet.
  4. Precium accipitris masculi, id est, hwyedic, est XXIIII. denarii.
  5. Precium nidi lemysten [accipitris merularii], XXIIII. denarii.
  6. Precium rubei nisi, XII. denarii.
  7. Precium albi de mut [muta] extracti, XXIIII. denarii.

XIII. [DE PRETIIS CANUM.][recensere]

  1. Precium catuli molosi regis est, antequam oculos aperiat, XXIIII. denarii.
  2. Quamdiu sit in crowyn [hara], XLVIIII. denarii.
  3. In kynllust [aula], XCVI.
  4. In cassa venatione, id est, ouerhely, dimidium libre.
  5. Peritus libram valet.
  6. Precium catuli leporarii regis est, clausis oculis, XII. denarii
  7. In crowin [hara], XXIIII. denarii.
  8. In kynllust [aula], XLVIII.
  9. In cassa venatione, XCVI. denarii.
  10. Peritus [est] libra.
  11. Precium catuli molosi optimatis, clausis oculis, XII. denarii.
  12. In crowyn [hara], XXIIII.
  13. In kinlust [aula], XLVIII.
  14. In cassa venatione, XCVI.
  15. Peritus dimidium libre valet.
  16. Precium catuli leporarii optimatis, clausis oculis, quatuor denarii legales, id est, VI.
  17. In crowyn [hara], XII.
  18. In kynlust [aula], XXIIII.
  19. In cassa venatione, XLVIII.
  20. Peritus, sexaginta denarii.
  21. Precium costauc [catuli domestici] villani est, clausis oculis, denarius.
  22. In crowin [hara], duo denarii.
  23. In kynlust [aula], tres.
  24. Cum solvatur de kinlust [aula] et latret, quatuor denarii sunt ejus precium.
  25. Si rex vel optimas habuerit costauc [canem domesticumi ejusdem precii erit et costauc [canis] villani.
  26. Precium pastoralis canis, LX. denarii si precedit gregem mane et sequitur vespere: et hoc credi domini sui potest juramento et unius vicini sui superius et alterius inferius.
  27. Precium illius canis qui dicitur kallawet [vigilans] XIIII. denarii.
  28. Si occidatur in spatio novem graduum a domo, redditur.
  29. Si autem longius a domo occidatur, nichil redditur.
  30. Siquis oculum gallici canis eruerit, vel caudam ejus absciderit, quatuor denarios de singulis vaccis que eum valueria' reddere debet.
  31. Butheiat [canis leporarius] caret precio legali in legibus Howel, quia tunc nullus habebatur in Wallia.
  32. Sed quodcumque animal caret legali precio, dominus debet habere de eo damdvng [pretium secundum juramentum suum].

XIV. [DE PRETIIS CERVORUM.][recensere]

  1. Precium cervi est bos optimus.
  2. Precium cerve, vacca electa.
  3. Quicumque violaverit cervum, quod dicitur kellelleu [mutilare], reddet tres vaccas transgressionis.
  4. Duodecim regalia fercula sunt regis in cervo, quorum nomina sunt hec: lingua, tria fercula colli, tibie, cor, jecur, duo him hi, et tumyon [coxa], beruth [rectum], et hiar [tergum], hedgellen [stomachus].
  5. Quicumque abstulerit illa regalia fercula, sine licentia venatorum, reddet tres vaccas transgressionis pro quolibet eorum; id est, triginta sex pro omnibus.

XV. [DE VENATIONE.][recensere]

  1. Licitum est regi venari ubicumque per terram suam.
  2. Vbicumque cervus quem venatores regis venantur occisus fuerit, nemo debet habere ex eo chwrthaur tir [quartum membrum fundi].
  3. Si cervus regis mane occiditur in villa optimatis, servet eum optimas usque ad meridiem; et si venatores venerint, habeant eum. Si autem non venerint, facial decoriare, et det canibus de carne; portetque corium, et jecur, et quartam partem posteriorem de carne; et canes ducat ad domum suam. Et si nec adhuc veniant venatores, carnes habeat ille; corium totum custodial regi et venatoribus.
  4. Si vero circa meridiem occidatur cervus regis in villa optimatis, custodial eum optimas ille usque ad noctem; et si venatores non venerint, fiat de eo sicut dictum est de alio.
  5. Si vero circa noctem occisus fuerit cervus regis in villa optimatis, servet eum optimas ille usque mane, clamidem suam super eum ponens, expectetque venatores; et si non venerint, fiat de eo sicut supradiximus.
  6. Si cervus celetur, dirwy erit.
  7. Pro cervo regis mansueto, et pro omni ledugin [animali mansueto] regis vel regine, libra.
  8. Pro lledvegin [animali mansueto] villani, I. denarius.
  9. Quicumque hoc modo agat de cervo regis in villa sua occiso, non est a rege nec a venatoribus culpandus.
  10. Si quidam optimas venationem molosorum habuerit, expectare debot donec venatores regia ter solvant canes suos, id est, triellung bore [in mane]; postea solvat ipse canes suos libere, et ubicumque cervus ejus occidatur, reddat quartem partem, que dicitur cbwarthaur tir.
  11. Regis est venatio usque ad kalendas Novembris.
  12. Postea venatorum est venatio usque ad nonum diem post kalendis Novembrium: tunc non habent in eo regalia fercula.
  13. In nono die post kalendas Novembrium penkenyd [venator] cum venatoribus ostendere debet regi canes, et kynlyvaneu [lore], et partem suam de coriis, id est, terciam partem.
  14. Non tenetur respondere penkenid [venator] alicui se calumpnianti usque ad nonum diem Novembrium, nisi sit unus de swydogion [ministris] curie.
  15. Nullus enim de swidogion [ministris] potest procrastinare causam alter ins, si sit qui judicet.
  16. Penkenid [venator] debet habere partem duorum vironitn de coriis a venatoribus qui cum molosis venantur, et ab eis qui cum leporariis venantur partem viri.
  17. Unusquisque de venatoribus molosorum tantura debet habere de coriis quantum duo de venatoribus leporariorum.
  18. Penkenid [venator] debet habere terciam partem a rege de parte sua de coriis: hie est cui solus rex debet terciam partem dare postquam divisa sunt coria inter regem et venatores.
  19. Penkenid [venator] et venatores debent habere kilch [progressum] super omnes villanos regis: deinde ad regem omnes veniant erga Natale, accepturi ab eo jus suum quod haberedebent, id est, breint [privilegium] et dyleyt [debitum].
  20. Sed penkenid [venator] contra regem in aula sedebit contra columpnam, et cum eo omnes venatores.
  21. Cornu debet [habere] a rege, et aliud a regina, et tercinm a distein [assecla], cum voluerit.
  22. Penkenid [venator] in hospicio suo debet [habere] ankwyn [refectionem], id est, un seic [unum ferculum] et tria cornia plena.
  23. Ipse debet habere terciam partem de dirwy, et de camlur, et ebediw, et de mercede filiarum venatorum sibi subditorum.
  24. Cum rege debent esse venatores a Natali donec venentur cervas in vere: usque ad nonum diem Maii non tenentur respondere alicui, nisi sit unus de swydogion [ministris].
  25. A nono die Maii usqus ad festum Sancti Johannis non habentur in cervo regalia fe cula: a festo autem Johannis usque ad kalendas Novembrium in eo erunt fercula regia.
  26. Tres libere venationes sunt cujuslibet et tria aliena: id est, dyuyrgi [lutre]; vulpis; et capree: hec enim tria animalia nusquam habent certain mansionem.
  27. Siquis in via stuns percusserit aliquod animal silvestre sagitta sine lancea, sequi illud potent quamdiu viderit, et si attigerit, ut suum capiat; si autem a conspectu ejus se subtraxerit, dimittat illud, et amplius id non sequatur.    Et hoc de venationis lege ad presens sufficiat.

XVI. [DE JANITORE.][recensere]

  1. Si janitor vel hostiarius unum de officialibus, scilicet, suidwyr, ab hostio siue porta repulerit, si noverit eum reddat tres vaccas camlury duppliciter regi; illi vero quem repulit quatuor denarios legales: si autem unus de principalibus ministris, id est, suidogion penadur, patitur ab eo repulsum, reddat ei quatuor denarios legales duppliciter.
  2. Ministri enim libere possunt intrare in aulam, et cameram, et popinam.

XVII. DE MEDID [MIXTORE POCULORUM].[recensere]

  1. Cera illa que seponitur de doliis med [medonis] sic dividatur: medid [mixtor poculorum] habebit terciam partem; alie due partes iterum in tres partes dividantur: due partes cedunt aule, et tercia camere: secundum alios, medid [mixtor poculorum] habebit totam ceram.

XVIII. DE VARIIS REBUS.[recensere]

  1. Cocus debet habere pelles ovium et caprarum de popina.
  2. Cocus debet habere de caldario dihynnion [fragmina].
  3. Prepositus fimi debet habere sepum et abdomen porcorum de curia, et coria vaccarum occisarum si eas custodierit tribus diebus.
  4. Et de filialms villanorum in villis curie adjacentibus mercedem habere.
  5. Precium regalis cene est libra: dimidium libre de pane; et LX. denarii pro potu; et LX. pro dapibus aliis, id est, enlyn.
  6. Et si cena non redditur in suo tempore, mensura regalia cene est summa equi de farina triticea; cum bove excoriato; et septem dreva [thrava] untus vinculi de avena; et quod sufficiat uni dolio de melle, dolium debet esse novem palmarum per obliquum a fundo usque ad summum; et viginti quatuor denarii, si dignitas non liberet debitorem.
  7. De libera villa ubi sit mayr [prepositus] et kynghellaur [cancellarius] med [medo] reddi debet.
  8. Ubi debetur unum dolium de med [medone], si raed [medo] inveniri non potest, duo de bragaut [mulso] pro eo debent reddi; si autem bragaut [mulsum] non repperitur, quatuor dolia ejusdem quantitatis de cervisia: sed hoc pro cena hiemali.
  9. Quatuor particule terre debent contineri in villa de qua cena redditur.
  10. Non redduntur nummi cum prebenda, id est, ebran, cum cena estivali.
  11. Maer [prepositus] neque kinghellaur [cancellarius] debet constitui super liberum virum, neque kilch [progressus] nec doureth [domicenium].
  12. Rex non debet [ducere] exercitum de patria sua ad alienam patriam, id est, gorulat, nisi semel in anno; sed in propria terra quotiens ei opus sit tociens ei succurrendum est.
  13. Venatores, et guastrodion [equisones], et accipitrarii debent habere kilch [progressum] super villanos regis semel in anno, sed singuli et separatim.
  14. Villani debent regi in anno tria dona ciborum: mensura donorum, id est, porcus trium digitorum in scapulis, et clunibus, et in costis; et perna salsa; et LX. panes frumenti; sex de illis debent esse peillieit [similaginei]; quatuor de illis ad aulam, et duo ad cameram, quorum latitude est ab articulo usque ad cubitum, et tam spissi quod non plicentur tenendo eos per extremitates; et materia unius dolii de brae [brasio]; et viginti garbe unius vinculi de avena; et nummus [pro] ministris; ethoc in rusticana villa in yeme.
  15. Donum ciborum in estate est: verres trium annorum; et butirum ad modum mole formatum unius pugni spissitudinem habens; cum caseo qui de omni lacte tocius ville collecto mane vel meridie coaguletur; et cum predicta mensura pan is; sed sine prebenda, id est, ebran.
  16. Villani debent edificare novem domos ad opus regis: scilicet, aulam, cameram, coquinam, [capellam,] stabulum, domum canum, id est, kynordy, horreum, tri[tura]torium, latrinam.
  17. Rex a villanis suis debet habere equos summarios, id est, penueirch, in expeditione sua, et de qualibet villa hominem cum securi et cumequo, qui castra regis edificent; sed ipsiad expensan regis erunt.

XIX. [TRIADES.][recensere]

  1. Tria sunt qne si villanus possidet non potest ea vendere sine licentia domini sui: scilicet, dextrarius; sues; et mel: sed si dominus ejus ea emere noluerit, villanus vendat libere cui velit.
  2. Tres sunt artes quas non licet filio villani addiscere sine licentia domini sui: id est, litteratura; fabrica ars; et poesis: si autem dominus villani patitur quod filius clericus sit donec ordinetur, postea non potest retrahere eum, licet velit.
  3. Puella dicitur desertum regis esse, et ob hoc regis est de ea amobyr [amobragium] habere.
  4. Tria sunt que dicuntur retia regis: id est, familia sua; alwest [pascuum] equorum suorum; et grex armentorum: si enim animal de patria perditum sit, et inter armenta regis repertum, rex de eo debet habere quatuor denarios legales; similiter de equo inter suos equos.
  5. Tria retia optimatis: id est, grex vaccarum; et grex porcorum; et allwest [pascuum] equorum suorum: debet optimas habere de animali inter sua invento quatuor denarios.
  6. Tria sunt retia villani: scilicet, grex vaccarum: et grex porcorum; et ejus hyemalis mansio, id est, hendref: si enim animal errans invenerit a kalendis Mail usque ad tempus messis, habebit de eo IIII. denarios.

XX. OCTO PENUEIRCH [EQUI SUMMARII] REGIS.[recensere]

  1. Octo sunt que dicuntur penueirch [equi summarii] regis, semper enim cumulant bona ad opus regis: id est, mare, desertum regis, pauper extraneus terram regis pertransiens, latro, mortuus subita morte preventus, mortuus de quo habeat abediw, dirwy, et kamlwry: hec sunt octo penuarch [equi summarii] regis.

XXI. DE DIVERSIS MINISTRIS.[recensere]

  1. Sacerdos familie debet indumenta habere quibus rex utitur in Quadragesima contra Pasca; cetera enim indumenta per annum camerarii sunt: scilicet, panni lecti ejus, et camisia, tunica, clamis, bracce, calige, et calcei.
  2. Catnerarius non habet propriam sedem in curia, ipse enim custodit thalamum regis, et negotiatur inter cameram et aulam.
  3. Sacerdos ille regine debet habere vestimenta illa in quibus regina penitentiam agit in Quadragesima contra Pasca; cetera ejus indumenta per annum preter illa camerarie sunt.
  4. Hostiarius regis non debet ab hostio recedere nisi longitudinem brachii sui cum virga, ex quo rex iutret aulam donec omnes ad hospicia sua pergant; et si ultra hunc terminum injuria sit ci illata, nichil debet ei jure reddi.
  5. Hostiarius debet habere vas secum in aula in quo pooat potum suum.
  6. Omnes pincerne et distein [assecla] debent in tribus festis principalibus visitare hostiarium cum crateris, liquorem ponentes in vase ejus.
  7. Ad potum apostolorum nomine sumptum a rege debet liabere cornu plenum, et aliud a regina, et tercium a penguastraut [armigero regis].
  8. Hostiarius debet tendere coria boum et vaccarum occisarum in coquina, et ea custodire donec dividantur; et de unoquoque jus suum habere, scilicet, n mm num.
  9. Cum familia regis ad predam proficiscatur capiendam, poeta familie debet habere bonum jumentum de preda si cum eis intersit; et si bellum fuerit, cantare debet carmen quod dicitur Unbeinniayth Brydein [Monarchia Britannie] ante familiam.
  10. Si poeta venerit ad regem causa extorquendi aliquid ab eo, cantet ei carmen unum; si ad optimatem venerit, tria cantet carmina; si ad villanum, cantet donec deficiat.
  11. Faber curie debet habere capita et pedes boum et vaccarum occisarum in curia.
  12. De curia habebit cibum suum et clientis sui.
  13. Ipse enim debet regi facere omnia opera sua gratis, exceptis tribus: scilicet, dolabro; caldario; et ferro lancee, id est, penguayw: de illis enim tribus precium laboris sui consequetur.
  14. Faber curie debet [habere] primos potus in convivio.
  15. Janitor debet habere de qualibet preda novissimum animal intrans per portani, et de quolibet plaustro lignorum lignum unum, et qualibet nocte unum seic [ferculum].
  16. Janitor debet habere de quolibet capto in vinculis, sive in carcere per unam noctem posito, quatuor denarios.
  17. Faber curie debet habere IIII. denarios de quolibet in vinculis posito cum vincula relaxet.

XXII. JUS PRECONIS.[recensere]

  1. Jus preconis est, habere de domo illa que dicitur marwdy [domus defuncti] omne lardum bulch [non integrum], et omne butirum bulch [non integrum], et molam inferiorem, et omne linum nigrum, et de annona partem illam que terre proxima est, et gallinas, et murilegos, et securim.
  2. Preco debet habere panem unum cum enlyn [companagio] de qualibet domo per quam intrat ad negotium regis faciendum.
  3. Lancea preconis debet esse trium ulnarum, ut improvise veniat.
  4. Preco non debet habere tenllif [duplicaturam] in braccis suis.
  5. Ipse debet habere taurum, si habeatur.
  6. Cum preco moritur, universa que possidet in misericordia regis erunt.
  7. Regis sunt omnia limbosa vestimenta de preda, et lorice, et clipei, et thesaurus, si habeatur.
  8. Precium cithare regis est dimidium libre.
  9. Brecan [teges] ejusdem precii est: et taulburd [abacus] similiter.
  10. Curia regis debet terminare terminos suos pre omnibus; super eam vero nemo debet terminare.
  11. Sed cum curia terminaverit, maer [prepositus] et kynghellaur [cancellarius] debent terminare, et terminos jurejurando affirmare.
  12. Distein [assecla] pro rege jurare debet cum opus fuerit.
HIC ADDUNTUR QUE . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . AD CURIAM ET
AD . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

XXIII. DE TRIPLICI SARHAET CUJUSLIBET HOMINIS.[recensere]

  1. Triplex sarhaet cujuslibet hominis est: scilicet, cum quis in corpore suo feritur; cum uxore sua abutitur, confitendo; cum refugium alicui ab aliquo qui potest eum dare violatur.

XXIV. DE INJURIA REGIS AB EXULIBUS.[recensere]

  1. Siquis de aliena terra fecerit regi injuriam, id est, sarhaet, reddat ei LXIII. libras; et hac de causa: quia tantum est mechteyrd delet [regium donum] quod debet rex Aberfrau reddere regi Londonie, cum acceperit terram suam ab eo. Postea vero omnes reges Wallie debent ab illo terras illorum accipere, id est, a rege Aberfrau, et illi reddere mechteyrd debet [regium donum], et abediw illorum post mortem; et verbum illius verbum est ad omnes reges, et nullius verbum est ad ipsum.
  2. Hoc modo componitur regi sub quo sit regni sedes principalis: ut Dinewr sub rege Sudwallie; Aberfrau sub rege Norwallie: si sede caret principali, non habebit nisi vaccas.
  3. Tres solum sunt homines: scilicet, rex; optimas; villanus: et eorum menbra menbra regis sunt, ad regiam dignitatem pertinentes ea tamen carentes.
  4. Quorum unus dignior est, scilicet, qui in discumbendo collacatur in loco ex quo dignitas regia expectatur: hie vocatur edlig.
  5. Nota, quod nullus potest ininistrorum refugium dare, nisi eoruin aliquis in curia, stans pro se et comminisiris suis, attestaverit se de jure posse reis refugium prestare.

XXV. . . . . . . . . SEDETUR.[recensere]

  1. Si episcopus fuerit in tribus principalibus festis cum rege, ad dexteram regis debet sedere; et keghellaur [cancellarius] ad sinistram yn hynaf [ut senex].

XXVI. DE JURE SACERDOTIS FAMILIE.[recensere]

  1. Sacerdos familie habebit terciam partem de omnibus decimis que ad regem pertinent.
  2. Am wart ofleriat [pro contumelia sacerdoti illata] XII. denarii a delir [reddentur]; y deupart yr brennin ar trayan idau entea [due partes regi, et triens sacerdoti].
  3. Ipsius sunt oblationes in tribus precipuis, et oblationes regis semper.
  4. Injuria ejus judicio ecclesie punietur.

XXVII. DE JURE GOSTEGUR [SILENTIARII].[recensere]

  1. Gostegur [silentiarius] debet habere quatuor denarios de unaquaque vacca que in dirwy venerit; et debet habere partem viri cum omnibus swydwyr [ministris]; et si non redduntur vaccei de omni dirwy et camlwry IIII. denarios debet habere.
  2. Kemellvr [constrictor] debet habere IIII. denarios legales de omni vacca, et duos denarios de omni uncia, que venerint regi in tributum.

XXVIII. DE REPULSIS A MARI.[recensere]

  1. Quodcumque mare duxerit ad terram, relinque ibi, donec mare impleverit se et siccet se ter.
  2. Si nullus a rege venerit propter illud, tolle tecum.

XXIX. DE JURE MEDICI CURIALIS.[recensere]

  1. Medicus curie, si jussu regis aliquem curialem vulneratuni sanaverit, vestes vulnerati sanguinolentas habebit, id est, guaydvrysfi et a rege indumentum superius, cum eum postea prius viderit.

XXX. DE POETA FAMILIE.[recensere]

  1. Bard teilu [poete familie], in die quo acceperit servitium suum, rex debet dare ei citharam, et regina anulum; et illa munera a se non debet dare.

XXXI. DE PENKERD [MUSICO PRIMARIO].[recensere]

  1. Penkerd [musicus primarius] debet habere munera nuptiarum a puellis, scilicet, XXIIII. denarios, et nichil a feminis.
  2. Primo debet cantare in aula.
  3. Non potest alias poeta petere aliquid in sua provintia absque ejus licentia.

XXXII. DE PRECONE.[recensere]

  1. Preco debet habere terram suam liberam et seyc [ferculum] de curia.
  2. Inter duas columpnas debet stare dum rex comederit, custodiendo aulam ab igne; postea cum servitoribus comedat; postea stet, et ne percutiat columpnam proximiorem regi.

XXXIII. DE MAER BISSWEIL [PREPOSITO FIMI].[recensere]

  1. Maer y bissweil [prepositus fimi], quamvis injuriam habuerit a servitoribus regis, quando deferunt cibum et potum inter aulam et coquinam, nullum jus habebit.

XXXIV. HUC DE CURIA.[recensere]

  1. Huc usque de curialibus legibus ad regem et reginam pertinentibus, et eorum ministris; consequenter dicendum est de illis que ad curiam pertinent et ad patriam.

LIBER SECUNDUS.[recensere]

SUMENTES EXORDIUM AB HIIS QUE DICUNTUR TRES COLUMNE LEGIS; ID EST, TEIR COLOUYN KYUREITH: QUE SUNT NAU AFFEITH GALANAS [NOVEM AFFINIA HOMICIDII]; NAU AFFEITH TAN [NOVEM AFFINIA INCENDII]; NAU AFFEITH LLEDRAT [NOVEM AFFINIA FURTI].

I. DE TRIBUS COLUMPNIS JURIS.[recensere]

Nau affeith galanas [novem affinia homicidii] sunt hec:

  1. Primum est, indicare ubi sit homo qui occiditur.
  2. Secundum est, dare consilium de homine occidendo.
  3. Tercium est, consentire homicidio.
  4. Quartum est, esse edrychiat [spectator].
  5. Quintum, ire in consortio ad hominem occidendum.
  6. Sextum est, cum illis villam intrare in qua sit homo ille.
  7. Septimum est, adjuvare illos dum occiderint,
  8. Octavum est, hominem impedire donec veniat qui emn occidat.
  9. Nonum est, videre occisionem.
  10. Pro quolibet trium priorum de galanas IX. uncie argenti, cum juramento C. virorum effusionem sanguinis negando, reddi debent
  11. Pro quolibet trium secundorum, IX. untie argenti duppliciter, cum juramento C. virorum laurudiauc [effusionem sanguinis] negando.
  12. Pro quolibet trium ultimorum, IX. uncie tripliciter, cum juramento C. hominum negando laurudiauc [effusionem sanguinis].
  13. Si aliquis stat ubi aliquis occiditur, licet ad occidendum manus non extendat, tres vaccas gordwy [opis] et juramentum C. virorum negando prestabit.
  14. Qui hominem in excercitu occisum denegaverit, L. hominum juramentum et dimidium libre prestabit.
  15. Siquis laurudiauc [effusionem sanguinis] fateatur, galanas omnino reddat.
  16. Galanas dividitur hoc modo: tercia pars super laurud [manum rubentem] constituitur, et due super genus suum: genus vero illas duas in tres iterum partes dividat: tercia pars super gentem mateniam constituitnr, et due partes ad gentem paternam usque ad VII. generationem, et postea a viris keinniauc paladvr [denarius lancee].
  17. Terciam partem que super laurud [manum rubentem] cadit pater suus et mater, necnon fratres et sorores, cum eo habent reddere, quia, si laurud [manus rubens] ille a gente interfecti occiditur, et galanas pro eo redditur, terciam partem de galanas pater recepturus est: similiter, si ipse mortuus fuerit antequam galanas reddatur, terciam partem pater pro eo reddat.
  18. Siquis cum lancea alterius hominem interfecerit, tereia pars de galanas super lanceam cadet: eodem modo de omnibus armis.
  19. Cum vero venerit aliquis ad placitum, vel ad aliuni locum in quo rex et optimates fuerint, et dicat, " Hie pono arma ma in pace Dei et regis, ne quis ea ad aliquod malum perpetrandum accipiat:" si testes inde habuerit, quamvis cum armis suis [aliquis] occidatur, non erit causandus, nec super arma quicquam de galanas cadet.

II. DE TRIBUS DAMPNIS.[recensere]

  1. Tria sunt que dicuntur trichoet kenedyl [tria dampna generis]: primum est, cum parentela aliqua galanas pro aliquo reddit interfeclo nec totum redditur, et ob hoc aliquis interficitur, nec iste interfectus redditur, nec quantum de galanas datum est restituitur: alterum est, cum occisor alicujus a gente non ab illa occisi interficitur, parentela tamen ipsius pro ipso interfecto reddet, nec minus ipsum cognatum amittet: tercium est, cum alicui aliquwn occidisse imponitur, et ille aut ex indignatione aut negligentia illud non inficiatus occiditur, nichil pro illo reddetur; quia, ipso mortuo, parentela non poterit negare quod ille vivus non negavit: et hoc vocatur oergwymp galanas [subductio tristis homicidii].

III. NEGATIO HOMICIDII.[recensere]

  1. Si imponitur alicui homicidium, quamvis innocens est, debet tamen erga terminum legalem purgare se juramento, et ostendere innocentiam suapi.
  2. Tempus siue terminus ad judicandum est, secundum legem, a XIIII°. die, et deinceps, si non fuerint due gentes in una patria; tamen ante debent mittere nuntium de pace formanda.
  3. Terminus legalis est ad judicandum in uno cantref a nono die, et deinceps, si tamen miserunt nuntium de pace facienda.
  4. Terminus legalis est in uno kymut [comoto] ad judicandum a tercio die, et deinceps, si tamen miserunt nuntium ante de pace.

IV. QUOMODO REDDITUR GALANAS.[recensere]

  1. Si redditur galanas, hoc modo reddi debet:
  2. Si tota parentela sua in una regione cum illo fuerit, erga XIIII. diem reddi debet totum.
  3. Si parentela ejus dispersa fuerit in multis locis vel regionibus, debet habere inducias xini. dierum, secundum numerum regionum.

V. DE JUDICIIS HOMICIDII [ET DE FACIENDO] ULTIONEM.[recensere]

  1. Detur respectus de homine interfecto ante sue ultionis licentiam.
  2. Primo de homine qui de aliena patria mactatur: in prima septimana in qua sit mactatus judicium interrogare debet; et a primo interrogato usque ad XV. dies judicium debetur expectare; et si usque XV. dies judicium non habetur, licitum est ultionem facere: de homine de uno pago: [in] tercio die [interrogetur judicium; et in nono judicium expectetur; et si non nono habetur,] licitum est ultionem facere : [de homine de uno comoto:] in tercio interrogetur judicium; et in VI°. [judicium] accipere; etsi non sexto habetur, postea licitum est ultionem facere.

VI. NAU AFFEITH TAN [NOVEM AFFINIA INCENDII].[recensere]

Hec sunt nau affeith tan [novem affinia incendii]:

  1. Primum est, dare consilium ut incendatur domus aliqua.
  2. Secundum est, consentire incendiariis.
  3. Tercium est, ire causa incendendi.
  4. Quartum est, portare rwyll [fomitem].
  5. Quintum, lad tan [ignem elicere].
  6. Sextum est, cremium querere.
  7. Septiinum, ignem sufflare.
  8. Octavum, mittere ignem ubi comburat.
  9. Nonum est, videre combustionem.
  10. Siquis aliquid istorum negaverit, juramenta L. virorum dabit, ex quibus tres erunt abstinentes a carnibus, equitatione, et mulieribus.
  11. Tres autem sunt ignes pro quorum combustione nichil redditur: scilicet, ignis godeith [accensus] in Marcio; et ignis publici balnei cujusdam ville; et ignis fabrice, si in spacio novem cubitorum a domibus ville fuerit edificata, et miricis, vel cespitibus, vel tabulis tecta.
  12. Domus in villa suo igne accensa et combusta proxunam, ex utraque parte ab ea, domum combustani restituet.
  13. Siquis in domo cum igne sibi accomodata ter eundem ignem accenderit, commodatarius ignem restaurabit.
  14. Si quis dederit vel ferro excutiat ignem, dimidium dampni per ignem illati ad ignem pertinebit, et dimidium ad illum in illo operantem.
  15. Siquis in odin [trituratorio] sibi accomodato ignem accenderit, et ibi dimiserit, alius vero adveniens ligna imponendo ignem augmentaverit, et odin [trituratorium] comburatur, uterque me> diando restiluet: at si prior a secundo fidem acceperit de igne extinguendo, uel si ignem extinxit, ipse prior nichil reddet.
  16. Pro negatione domus combuste juramentum XXIIII. hominum dabitur, nisi in ea homo necatus sit.
  17. Quod si fuerit, juramentum L. hominum, cum uno [sit] qui equitare noluerit
  18. Pro domo hyemali alicujus, si comburatur, libra redditnr et domino dirwy; id est, XII. vacce.
  19. Pro autumpnali, dimidium libre.
  20. Pro estivali, XL. denarii.
  21. Pro hara porcorum, X. solidi.
  22. Pro torallo, X. solidi.
  23. Pro domo annone, id est, granario, X. solidi, et annonam quantum in ea sit reddere.
  24. Pro molendino, X. solidi.
  25. Pro odin [trituratorio] regis, dimidium libre:
  26. Optimatis, LX. [denarii]:
  27. Eilt [advene], XLIIII.:
  28. Villani regis, XXX.:
  29. Villani optimatis, XXIIII.:
  30. Hoc de illis est intelligendum que piben [tubum] habent.
  31. De aliis tercia pars precii cadet.
  32. Pro odin [trituratorio] vero pwll [cavo] absque domo, IIII. denarii legales, si combustum fuerit: et tantum quando prius in terra aliena absque Hcentia possessoris fodiatur.
  33. Si quis combusserit aulam regis, XL. denarios de unoquoque retentaculo, id est, gauayl, quod tectum sustinet [reddat].
  34. Pro tecto, LXXX.
  35. Pro aliis domibus, id est, godei, XX. denarios debet reddere sexies.

VII. DICTUM EST SUPERIUS, QUOD NULLUS DEBET JUDICARE NISI SCIAT ILLA TRIA QUE VOCANTUR TEIR COLOUYN KYUREITH [TRES COLUMNE LEOIS], ET PRECIUM OMNIUM ANIMALIUM QUE HOMINIBUS SUNT NECESSARIA; ET PRETER HEC DEBET CAVERE ILLA QUATUOR QUE SUBVERTUNT JUDICIUM, QUE SUNT, VIDELICET, AMOR, ODIUM, MUNUS, TIMOR, NE ISTA QUERAT PLUSQUAM DOMINUM, QUI EST JUSTUS JUDEX.[recensere]

  1. Quicumque igitur contra judicem patrie contenderit, et ejus judicium injustum asseruerit, ambo vadimonia in manu regis tribuant, vel in manu ejus qui locum ejus tenuerit; et ille qui locum tenet, qui eorum vadimonia accepit, debet illa vadimonia regi dare; et tunc judex curie debet inter eos jussu regis judicare.
  2. Quod [si] judex curie absens fuerit, rex debet eis aliquem judicem assignare qui inter eos possit judicare. Quod si judex de suo judicio convincitur, ejus judicium in primo cassabitur, et precium lingue sue regi reddat, et ultra non debet judicare: si •vero alter convincatur, primo debet judici suum sarhaet reddere, et lingue sue precium regi restituere. Et nota, quod nullus debet judicare super refugium nisi judex refugii, neque super naveni nisi rector navis, neque super curiam nisi judex curie, neque super patriam nisi judex patrie.

VIII. NAU AFFEITH LLEDRAT [NOVEM AFFINIA FURTI].[recensere]

  1. Primum est, machinari furtum et socium querere.
  2. Secundum est, latrocinio consentire.
  3. Tercium est, viaticum dare.
  4. Quartum, ire in comitatu et viaticum portare.
  5. Quintum est, villain intrare et domum vel bostar frangere.
  6. Sextum est, arripere quod furtim aufertur.
  7. Septimum est, die vel nocte cum furto ambulare.
  8. Octavum est, partem de furto accipere.
  9. Nonum est, a latrone premium accipere.
  10. De furto nunquatn fit contentio super aliquem nisi prius sit manac [delatio] cum juramenlo in tribus locis: scilicet, in hostio chori, coram presbitero; in hostio cimiterii; in hostio ecclesie: et hoc presbiter ille in placito testificatus sit, cujus verbo credendum est.

IX. QUOMODO PROBATUR FURTUM.[recensere]

  1. Siquis negaverit se furto abstulisse rem aliquam, et aliquis dixerit se eum cum re illa sole lucente super terram vidisse, et hoc alter negaverit, assumat secum sex viros de unoquoque kymrt [comoto] pagi sui, id est, XXIIII.; et hoc llyu [manifestum] vocatur.
  2. Si quis vaccam vel bovem negaverit de furto, det juramentum VII. virorum de suo genere; scilicet, IIII. [erunt] ex parte patris, et duo ex parte matris, et ipse solus.
  3. Siquis a latronibus rem furatam in terra non sua liberaverit, terciam [partem] rei liberate habebit; dominus vero terre dnas partes habebit.

X. DE UNO A FURTO LIBERO.[recensere]

  1. Vnus est homo liber a furto, quamvis sit captus cum furto in manifesto, scilicet, verus pauper; et illud scitur a pluribus, et propter paupertatem furtum facit; et per tres dies in villis mendicat, et quelibet villa VII. habet domos, et in illis nichil inveniret; et si in quarto die furtum faceret, ille secundum judicium liber erit.
  2. Siquis hominem depredari dicitur, et ipse negaverit, L. hominum juramento habet negare.
  3. Si preda alicujus ad aliam patriam per werram rapitur, et postea quidam, de terra de qua preda ablata fuit, est ad patriam ad quam preda venit aliquem eventum querens, et preda ablata de sua terra ei obuiaverit, et non haberet ibi aliquid nisi illam, et illam secum duceret, ipso veniente domum cum illa, si possessor prior prede de illa illum calumpniaverit, ibi est unus de locis in quo judicium debet in duas partes partiri; scilicet, inter possessorem et viros, ex eo quod ipsi duxerunt de guerra ad pacem.

XI. DE MERCEDE FUREM DICTANTIS.[recensere]

  1. Quando quis pro mercede dictat furem qui rem alicujus furatus est, et hoc facit coram sacerdote modo predicto, mercedem habebit statim qui dictavit; et verbo sacerdotis testificantis, de dictatoris sacramentis, non contradicetur, et fur pro confitente habebitur; et dicitur hoc digaun veneki [delatio plena].
  2. Nullus propter dictum alterius debet vita seu menbris condempnari.
  3. Dictum illius qui suspenditur, qui manifestat eum [virum] esse latronem, credendum est, sicut lege ista cautum est: est ergo talis condempnandus, non ad vitam vel menbra perdenda, sed ad redemptionem sui faciendam: similiter, de illo latrone qui juramento in patria pro latrocinio constituto non poterit se purgare: erit uterque istorum lleydyr guerth [fur vendendus].
  4. In tempore Howeli boni pro unoquoque furto tal ar eil tal, id est, dupplex redditio, erat; sed postea mutatum est de bove et vacca, equo et equa, ut juramento probarentur quafatum valerent cum perditione, id est, amregoll.
  5. Quicumque solverit equum a latronibus in una provintia cum possessore, jure debet habere IIII. denarios de unaquaque vacca quas valebit equus: similiter de vacca et bove, quicumque eos liberavit in eadem provintia cum possessore IIII. denarios habebit; si in alia, VIII.
  6. Hec sunt que furata hospiti non redduntur: scilicet, gladius; cultellus; bracce: quia tenetur ea hospes custodire.

XII. DE KYRCH [AGGRESSIONE].[recensere]

  1. Sciendum est quod kyrch [aggressio] cum paucioribus viris quam IX. fieri non dicitur.
  2. Ad negandum kyrch godeiviauc [aggressionem publicam], id est, kynlluyn [insidias], juramentum L. hominum prestatur.
  3. Kenllvyn [insidie] et murn [timor injectus], si negetur, juramento L. virorum duppliciter debet negari: si non negatur, duppliciter galanas reddat, et duppliciter peniteat.

XIII. DE LITE CORAM JUDICE.[recensere]

  1. Siquis stans coram judice aliquem in causam traxerit, statim reus cogetur respondere, quia in lege ista dies deliberationis non est; actore autem intentionem fundante, nisi reus absque mora respondent, actor, testes provocans, attestabitur reum non negasse.
  2. Precedent judices super hoc litis articulo disceptaturi: qui, sedentes, duos mittent ad actorem, interrogantes quos sibi testes nominaverit, et quid eis attestatus fuerit; quibus expositis a testibus, iteruin querent an ipsi ab actore testes nominati fuerint, et quid ab illo eis attestatum, nulla tamen precedente examinatione; quia in hiis legibus examinatio "non est usitata.
  3. Si testes inveniantur cum actore concordantes, actor aliis idem attestabitur; reus vero aut tacebit, aut testes reprobabit, id est, excipiet.
  4. Si taceat, testes prefati viris riominatis attestabuntur reum sibi non contradicere.
  5. Si reprobet, attestabuntur se intempestive reprobates, id est, exceptos [esse], quibus per testes probatis in utroque articulo, contra reum sententiabitur.
  6. Verum si reus, meliori tramite incedens, testificantibus primis testibus dicat, "Licet verbo tenus testimonium proferatis, sacramento non certificabitis:" tunc testibus adjudicabitur sacramento juramenti attestationes, secundum quod eis attestatum fuit, confirmare.

XIV. DE REPROBATIONE TESTIUM.[recensere]

  1. Sciendum est, quod post prestitum sacramentum reus habet, si velit, testes reprobare, id est, contra testes excipere, quia, si ante, litem perdet.
  2. Reprobationis, id est, exceptionis, autem causa triplex est: vel quia inter eum et testes galanas denotari possit; vel quia de petitione hereditatis inter eos orta sit contentio; vel alteruter alterius uxore sit abusus.
  3. Quas causas si reus probaverit esse veras, testes adjudicabiiur esse in defectu, et ipse in causa [judicium] optinebit; sin autem, contra ipsum sententiabitur.

XV. NUMERUS TESTIUM.[recensere]

  1. In lege Romana reperitur, ubi numerus testium non diffinitur ibi duo sufficiunt.
  2. Dicit quoque lex unius testimonium non esse admittenduni: hie vero dicitur, quod X. sunt homines quorum unicuique, et soli, inferendo testimonium credendum est.
  3. Siquis vero testes provocans eosdem producere non potent, cadet a lite.

XVI. NOVEM SUNT QUORUM DICTIS CREDENDUM EST.[recensere]

  1. Primus est, dominus inter suos homines; ita tamen ut non sit particeps litis et rei ex lite consequende, et confiteantur contentionem suam prius coram domino fuisse, et non fuerint un dull [univoci]; at si alter eorum negaverit, cum juramento negabit: in alio casu IX. dies dantur domino ad commemorandum qualiter juramentum prestiterit.
  2. Secundus est, abbas inter duos monachos suos.
  3. Tercius, pater inter duos filios suos.
  4. Quartus, judex de suo judicio; scilicet, si quidam de suo judicio quod inter eos judex dederit dubitantes certaverint, id est, detkeinniat braut.
  5. Quintus, fidejussor de sua fidejussione.
  6. Sextus, sacerdos de testimonio ei attestato.
  7. Septimus, puella de virginitate sua, si alicui viro imposuerit se vi oppressam, et sic ab ipso defloratam.
  8. Octavus, pastor communis ville, id est, trefgord, et de animali ab alio inter animalia [confisa] sue custodie mortificato.
  9. Nonus, latro ad patibulum ductus, et de morte sua certus; illius verbis de socio vel sociis credendum est.
  10. Decimus, amodwr yn yammot [compactor de compacto suo].

XVII. QUOMODO DEBET TERMINARI LITIS CALUMPNIA.[recensere]

  1. Siquis litem ceperit intendere, reo presente et parato respondere, [et] deinde litem omittens per annum integrum et unum diem siluerit, [si] litem tamdiu sopitam velit suscitare, non audietur.
  2. Debitor principals debitum non inficiatus absque contradictione habet solvere.
  3. At si dies solutioni fuerit prefixus, dies expectandus est.
  4. Qui vero ante diem debitum petierit, plus petendi tempore argui poterit.
  5. Cedente die solutionis fidejussor diem habebit ad petendutn principalem debitorem, id est, ychyuarch y chynegan.
  6. Tres manus oportet convenire ad constituendum [ali]quem fidejussorem: scilicet, manus dantis; fidejussoris; et accipentis. Debitoris vero namium non capitur nisi fidejussor illud tradiderit.
  7. Qui autem, inconsulta dominicali potentia, pro debito namium arripuerit, toto debito privabitur, et tres vaccas camlwry domino restituet.
  8. Postquam mortuus fuerit nil habens pro quo est fidejussor in mundo, reddat dimidium: similiter pro kynnocni [debitore] qui derelinquat patriam.
  9. Fidejussor, licet solvendo existat pro debitore, minime lumen solvet antequam deficiat.
  10. Debitor vero, si defecerit dum iuri paruerit, de jure quidem quamvis nichil plusquam tria indumenta habuerit, duo solvet, et tcrcium sibi retinebit: et sic semper aget donec penitus reddiderit.

XVIII. DE NEGATIONE FIDEJUSSORIS.[recensere]

  1. Fidejussor, negans fidejussionem, cum septima manu amicorum sibi in redemptione proximorum negat.
  2. Si partim negat et partim profitetur, soli us juramento jure stabitur.

XIX. QUALIS FIT FIDEJUSSOR.[recensere]

  1. Nullus exul debet esse fidejussor; neque aliquis qui fortior sit illo; nec monachus, nisi abbate consentiente; nec filius, nisi patre consentiente, id est, donec terram a domino susceperit; nec fecolaris, nisi magistro consentiente; nec femina, nisi sit femina principalis debitoris.
  2. Siquis nomine emptionis rem aliquam ab aliquo accepent, [et] deinde ab hac vita ereptus res suas cum amicis reliquerit, cum ipse pro se de precio rei accepte reddendo fidejussor extiterit,sb amicis prefatis licet factum ignorantibus, et ob hoc diffitentibns de rebus mortui, precium rei sue venditor consequetur; jurabittamen prius cum sex viris probatis de proximis suis super sepulcrum debitoris, si possit inveniri, sin autem, super altare dedicatum quod illi rem suam vendiderit, et quod ipse pro se fidejussor fuerit.

XX. QUOT MODIS FIT DIRWY.[recensere]

  1. De tribus fit dirwy: scilicet, de pugna; furto; treiss [rapina].
  2. Dupplex autem fit dirwy in curia et in ecclesia, et dupplex camlwry.
  3. Que ecclesia, si summa fuerit et matrix, de pugna que in cimiterio ejus agitur XIIII. libras habebit.
  4. Si vero extra, id est, in villa, VII., quarum medietas abben cedit, si legalis sit, id est, ecclesiastica doctrina instructus et litteratus, altera medietas presbitero et canonicis ibi Deo servientibus.
  5. Talis divisio fit inter abbatem et presbiteros de pugna illonim qui ab abbate et presbiteris refugium accipiunt.
  6. Sicque dividitur omne quod tantummodo sancto non alun nec alii oblatum erogatur.
  7. Tribus modis liber fit fidejussor: si post spatium datur sine ejus licentia; si redditur pro eo; si adauael [pignus] ducitur sine negatione. Si fidejussor fatetur esse in commercio, super illem primo veniet juramentum ut fateatur super quod fuit fidejussor: si totum negat quod non sit fidejussor, super kennogyu [debitorem] primo veniet juramentum; et si fidejussor contra juret kennogyn [debitorem], denegat illum cum VII. hominibus: si manu, id est, fide, confirmatur, commercio redditur, si non negatur: negatio est ejus bridwy. Juramentum VII. hominum similiter est negatio fidejussor is, si contra juretur vel fidejussori; et si non, non debet nisi juramentum ipsius solius super quod ponatur fidejussor.
  8. Nullum commercium est commercium sine fide vel fidejussore.
  9. Quamvis fidejussor in fidejussione sua habeat tergiversationem, id est, ystum, non debetur habere gurthtung [juramentum contrarium], sed juramentum ipsius; et sic de fide et juramento.
  10. Teir meuylwryaith yssid yuechniaith: diwat yuechni, ac emheu einach; ac adef yuechni, ac na allo kemell a diebryt mach guedy rodet. [Tria sunt opprobria fidejussionis: sponsionem negare cum ipse sponsor sit; sponsionem agnoscere et compellere non posse; moratorium se prebere postquam detur.]
  11. Tribtis modis differtur fidejussor et kennogyn [debitor]: audito cornu regis euntis in exercitu; et haul treis [actione rapine] ; et ladrat [furti]: fidejussor debet adauael [pignus] ducere cum kennegon [debitore] usque ad tutum, et primam verberationem accipere et ligare; et si sic non faciet, reddat ipse solus.
  12. Spatium fidejussoris ad preparandum tal [solutionem], septimana et una dies.
  13. Spatium fidejussoris, ut sciat an est fidejussor vel non, tres dies.
  14. Quicumque fit gorvodauc [vas] non deliberabitur usque unum diem et annum.
  15. Tres sunt lire legales: scilicet, lira regis; lira penkerd [musici primarii]; et lira optimatis: vtraque primarum dimidium libre valet, plectrum vero XII. denarios; tercia LX. denarios, plectrum IIII. denarios.

XXI. DE PRECIO MENBRORUM.[recensere]

  1. Hec sunt menbra ejusdem precii: scilicet, due manus et duo pedes, duo oculi et nares, labia et aures: precium cujuslibet horum, VI. vacce et VI. uncie argenti.
  2. Si auris hominis abscidatur, et ea tamen audire possit, due vacce et due uncie argenti pro ea reddende sunt.
  3. Precium cujuslibet digiti manus est vacca una et uncia argenti.
  4. Precium pollicis est due vacce et due uncie argenti.
  5. Precium genitalium menbrorum est VI. vacce et VI. uncie argenti.
  6. Precium est genitalium etiam quantum omnium menbrorum.
  7. Lingua valet quantum omnia menbra.
  8. Precium omnium menbrorum est insimul collectum LXXXVIII. libre.
  9. Sanguis hominis cujuslibet est XXIIII. denarii.
  10. Precium sanguinis Christi fuit XXX. denarii; sed indignum videtur ut Dei aanguis et hominis ejusdem sit precii, quapropter hominis sanguis minoris est precii.
  11. Dentis precium est XXIIII. denarii, sed incisivorum dentium precium ter levatur.
  12. Precium cicatricis que in facie hominis apparet, dimidium libre; si in manu sit talis cicatrix, LX. denarii; si in pede, XXX. denarii.
  13. Siquis in capite percutiatur ita quod cerebrum appareat; vel in latere vulneratur ita [quod] intestina exeant; vel ita percutiatur ut os femoris vel brachii fractum sit: pro eorum quolibet tres libre reddantur; nam ex quolibet illorum vite iminet periculum.
  14. Siquis ita percutiatur in capite quod ossa fracta deponantur, et de superiori parte creuuan [cranii], IIII. denarii debent reddi pro quolibet osse in vase eneo sonante; si autem ab inferiori parte creuan [cranii], IIII. denarii legales reddantur.
  15. Siquis manu aliquem per capillos arripuerit, pro pollice II. denarios, pro unoquoque digitorum unum denarium ei componet.
  16. Alii dicunt quod si aliquis aliquem traxerit per capillos et fecerit gualt bonwyn [depilationem], IIII. denarios legales pro unoquoque digito, de pollice VIII. denarios legales, et pro unoquoque digito denarium legalem [reddet].
  17. Quidani dicunt, quod si non sponte feceris cicatricem in facie, non debes reddere nisi precium sanguinis quater; similiter, si in manu, duppliciter; si in pede, semel.
  18. Si vero sponte, reddatur ei sarhaet cum precio sanguinis ter.

XXII. DE DIGNITATE PENKENEDYL [PREFECTI GENERIS] ET ALIORUM NOBILIUM.[recensere]

  1. Precium uchelvr [optimatis] qui sit penkenedyl [prefectus generis], ter IX. vacce et ter novies XX. vacce cum tribus elevationibus: sarhaet ejus est IX. vacce et totidem untie argenti cum una elevatione.
  2. Precium menbri ejus est IX. vacce et novies viginti vacce cum tribus elevationibus.
  3. Precium mayr [prepositi] et kinghellaur [cancellarii] est CLXXXX. vacce cum tribus elevationibus pro eorum quolibet: injuria ejus est IX. vacce et IX. uncie argenti.
  4. Mayr [prepositus] nunquam debet fieri penkenedyl [prefectus generis] quamdiu sit mayr.
  5. Eligat quisque suum sarhaet vel a suo penkendyl [prefecto generis] vel a sua dignitate.
  6. Precium nobilis qui dicitur kanhwynaul, id est, qui omnino. sit Walensis, LX. tres vacce cum tribus elevationibus: sarhaet ejus est III. vacce et tres uncie argenti.
  7. Si sub optimate sit cum occidatur, optimas debet habere ab interfectore sex vaccas.
  8. Rex vero terciam partem pro kemell [constringente interfectorem ad justitiam] accipiat, et quicquid possit depredari in ultionem usque ad eandem horam in sequenti die.
  9. Precium villani regis est LXIII. vacce cum tribus elevationibus: injuria ejus est tres vacce et III. uncie argenti.
  10. Precium exulis regis est III. vacce et ter viginti uncie argenti sine elevatione: injuria ejus est III. vacce sine elevatione.
  11. Precium exulis optimatis est dimidium precii exulis regis: sarhaet ejus est dimidium sarhaet exulis regis.
  12. Precium exulis villani est, et sarhaet, dimidium exulis optimatis.
  13. Precium captivi de transmarinis partibus est libra et dimidium; si de hac insula est, libra est precium ejus: sarhaet ejus est XII. denarii, sex pro tribus ulnis ad faciendara ei tunicam, et tres pro braccis, et tres pro [per]onibus et cirotecis, id est, dyrnuyl; pro vologio, id est, gwdyu [falce], I. denarius; pro fune, id est, raf, que sit XII. ulnarum, I. denarius; pro securi, I. denarius, si sit silvanus.
  14. Sarhaet hominis cujus uxor stupratur, vel ei aufertur, elevatur ter.
  15. Si dixerit quis ab aliquo sarhaet invenisse, ille vero negaverit, solus contra solum dictum alterius jurando negabit; at si sanguis fluxerit, vel cleis [contusio] apparuerit, se tercio jurabit, quia illa quasi pro testibus sunt.
  16. Tres autem sunt sanguines pro quibus nichil reddi debet: scilicet, dentium; narium; et capitis scabiosi: soluti enim sunt illi sanguines.
  17. Si captivus liberum percusserit, manus dextra ei abscidatur, vel dominus captivi libero injuriam componat.
  18. Sarhaet femine captive est XII. denarii.
  19. Si fuerit gueinicaul [in ministeriis domesticis occupata], nec jus eam ad rau [fodiendum] vel ad molam ire patiatur, sarhaet ejus XXIIII. denarii.
  20. Teilvr [familiaris] Aberfrau regis: sarhaet ejus at IIII. vacce et IIII. uncie: precium ejus est IIII. uncie et quater viginti vacce.
  21. Non sit godor [delictum] in juramento alltud [exulis], licet secum homines non jurent: pergat de podo ad podum donec del juramenta quot homines secum jurare deberent.
  22. Dirwy captivi, si furtum fecerit: de prime, dimidium libre; de secundo, libra; de tercio, menbrorum dampnatio, sicut de libero.
  23. Ubicumque captivus evadens recapiatur, XXIIII. denarii in mercede pro eo redduntur.
  24. Pro captivo liberate IIII. denarii liberatori, juxta numerum uniuscujusque kemvt [comoti] quem pertransierit, prestantur; si in alteram regionem venerit, liberator XXIIII. denarios in manu habebit: terciam partem sibi retinebit, et domino terre duas prestabit.

XXIII. DE MULIERIBUS ET VARIIS EARUM EVEXTIBUS.[recensere]

  1. Si captivam alicujus quis impregnaverit, domino ejus assignei aliam que loco illius donec pariat famuletur; postquam pepererit prolem suam, cujuscumque sit sexus, patri suo alendam debet commendare: si autem in partu moriatur, precium ejus secundnm leges domino suo restituat qui eam impregnavit, et prolem exhibeat.
  2. Quilibet homo preter alltut [exulem] in suo precio et suo sarlmet habet elevationem: vncie autem que cum vaccis dantur pro elevatione consistunt.
  3. Quotiens aliquis ancillam absque domini licentia cognoverit, tociens XII. denarios domino habet componere.
  4. Siquis uxorem ducat datum ei a gente sua, et infra septennium eam (limittat, reddat ei suum aguedi, id est, dotem suam, tantum: si vero post septennium dimittat, de omni substantu dimidium debet habere, nisi vir per aliquam potest plus habere: de prole duas partes debet habere, scilicet, majorem et minorem, mater vero terciam.
  5. Si vero insimul fuerint usque ad ulterius obitum, omnis eorum substantia in duo equalia dividantur, id est, dimidium vim, et dimidium mulieri.
  6. Si femine maritate aliqua injuria fuerit illata, juxta libertatem viri sui jus suum ei restituatur.
  7. Si maritus ejus occidatur, injuria ejus primo reddatur, et postea precium; sed de sarhaet ejus uxor habebit jure partem, sed de precio non participial, quia non est de ejus genere.
  8. Si filia optimatis cum aliquo est in rapinam proprio consilio, et postea ab illo dimissa sit, reddat ei VI. jumenta cornuta et aures ejusdem longitudinis habentia.
  9. Si filia villani est in rapinam cum aliquo, [et] postea ab eodem sit repudiata, reddat ei animalia tria supradicte etatis.
  10. Sciendum [est] quod uxor optimatis potest dare camisiam suam, et clamidem, et subtalares, et peplum, et farinam, et lac, et caseum, et butirum sine licentia mariti sui; et omnem subpellectilem domus sue accommodare: uxor vero villani nichil potest dare sine licentia villani nisi mitram, nee aliquod accommodare nisi cribrum, tam longe quod vox ejus possit audiri, stans in limine domus sue dum clamet propter illud.
  11. Quamvis puella est in rapinam sine licentia parentum suorum et domini sui, illi autem possunt eam retrahere licet invitam, sed sic ab eo veniat ut jus suum plene accipiat ac si a parentibus data esset: tunc autem non oportet patrem reddere mercedem ejus, id est, ammobyr. Et si quedam femina in llathlut [rapinam] ierit que virum prius habuit, ipsa potest cum viro remanere invitis parentibus; sed ubicumque mansio ejus sit, ibi et merces ejus querenda est.
  12. Siquis femine vim intulerit, mercedem ejus et dirvy reddat domino; femine vero injuriam suam, id est, sarhaet, et aguedi [dotem], et dilesrwyd [evictionem]: si vir negaverit et femina opposuerit, capiat illa ejus menbrum in leva manu, in dextera vero sanctorum reliquias, et sic juret quod eam illo menbro violaverit; et sic de jure nichil amittet.
  13. Tribus de causis habebit femina suum aguedi [suam dotem], licet ipsa virum suum relinquat: id est, si leprosus sit vir; et si fetidum hanelitum habuerit; et si cum ea coire non possit
  14. Tria sunt que jure non possunt auferri mulieri, licet per culpam suam dimissa sit a viro suo: id est, cowyll; et argyvreu, id est, animalia que secum a parentibus detulerat; et animalia que ei reddunturyn wynepwerth si vir ejus aliam cognoverit.
  15. Cum datur cowyl puelle, si voluntatem suam de illo non fecerit statim, antequam a viro suo mane surrexerit, illud commune erit inter illos, nec postea habet majus jus de illo quam de alia re communi: femina debet ter wynepwerth a viro suo si aliam cognoverit; et si ulterius hoc patiatur, nunquam debet habere wynepwerth.
  16. Si puella habens etatem detur viro, et si vir dixerit eam se invenisse corruptam, juramento V. hominum sibi in redemptione proximorum se purget; id est, patris et matris, fratris et sororis, et suo proprio.
  17. Si femina maritata de alio infametur, si tamen incertum sit, VII. mulierum juramento se purget; si secundo eadera infaina pulsetur, si tamen incertum sit, cum juramento XIIII. mulierum se purget; si autem tercia vice cum quadam certitudine hoc affirmetur, L. mulierum juramento se expurget.
  18. Nemo debet dare feminam antequam habeat fidejussorem de mercede ejus [reddenda] domino.
  19. Siquis duxerit uxorem yn llathlut [in rapinam], et eam ducat ad domum optimatis cujusdam, optimas ille accipiat fidejussorem a viro illo de mercede ejus [reddenda] domino antequam insimul dormiant.
  20. Merces filie penkenedyl [prefecti generis] est libra.
  21. Merces filie mayr [prepositi] vel kynghellaur [cancellarii] est libra.
  22. Merces filiarum swydogion pennadur [ministrorum principalium] curie est libra.
  23. Merces filiarum virorum cujuslibet minorum curiata est dimidium libre.
  24. Merces filie villani, XXIIII. denarii.
  25. Merces cujuslibet advene femine sive extranee, XXIIII. denarii, si in terra regis a viro ducatur.
  26. Princeps poetarum, id est, penkerd, debet habere mercedfi filiarum poetarum sibi subditorum, et munera nuptiarum, [id est,] kywarws neithiaur, a mulieribus noviter datis, id est, XXIIII. denarios.
  27. Faber curie habebit mercedes filiarum aliorum labrorum, quasi penkerd, et omnium fabrorum sub se existentium.
  28. Merces filie fabri curie est dimidium libre, et est regis.
  29. Si [quis] mulierem pregnantem facere abortura coegent, si quod habuit in ventre animatum fuerit, dimidium galanas reddat; si inanimatum, terciam partem reddat.
  30. Mulier erit secundum viri sui dignitatem ex quo ei to fuerit; si cum viro alio coierit, et hoc notum fuerit, a suo poterit libere repudiari, nec de jure quicquam habebit preter tria que sibi auferri non possunt: adulter quidem viro prefato suum sarhaet reddat.
  31. Si viro suo mulier verbum contumeliosum irrogaverit, tres vaccas camlvry ei componet, quia dominus ejus est, vel cum virga quadam cubitum unum habente ter vir illam feriat, sed non super caput: verum si sine causa vir mulierem suam verbaverit, vir habet ei sarhaet juxta suam dignitatem componere.
  32. Si lectum viri sui mulier sine causa derelinquat antequam a viro iterum in lecto suscipiatur, III. vaccas camlvry ei reddet.
  33. Si quis jacuerit cum muliere tribus noctibus, et vadit in lectum coram omnibus cum ea antequam cooperiatur ignis, et non surrexerit donec discooperiatur mane, tria animalia a viro debet habere: et tantum de llathlut [rapina].
  34. Qui uxorem alicujus osculatur, quartam partem injurie ei reddet.
  35. Similiter de gouys [contrectata], nisi in ludo qui dicitur guarae rafan [ludus funis]; et in convivio; et quando aliquis de longe venerit.
  36. Qui vero coitum fecerit, totum restituet.
  37. Triplex est pudorpuelle: primus est, cum pater suus, ipsa presente, dixerit se viro illam dedisse; secundus, cum viri lectum primo ascenderit; tercius, cum a lecto surgens inter homines primo venerit: pro primo datur amobyr [amobragium]; pro secundo cowyl [antipherna]; pro tercio aguedi [dos].
  38. Si qua mulier absque parentele sue consilio se copulaverit, et ex eo prolem deduxerit, proles illa cum gente materna, nisi eorum gratia, partem hereditatis non capiat.
  39. Si mulierem indigenam cuidam alltut [exuli] parentes sui conjugem dederint, filii ex eis procreati cum gente materna partem capient hereditatis: nullus tamen eorum sedem habebit principalem. Ex tali conjugio guarthec divach [vacce stemmatis defecti] nascuntur hoc modo: si filius predictorum aliquem occiderit, gens materna reddet interfectum; pater enim alltut [exul] est, nec genus habet super quod precii partem possit dividere. Si de terra regis mater fuerit, tot[a] proles regis erit.
  40. Vir, si negaverit vim inferre mulieri, prius juramentum, id est, llw gueilit, [juramentum voluntarium] del; postea si mulier contradixerit, tunc vir juret cum tribus de cognatis proximioribus quod illud est falsum: sic dicitur secundum Norwallenses, sed secundum Sudwallenses juramentum L. virorum.
  41. Siquis acceperit puellam in uxorem, et invenerit eam corruptam, et secundo eam cognoverit, et cum ea usque mane jacuerit, nichil de jure puelle potest ei auferre: si vero postquam hoc noverit ad nuptiales viros surrexerit, et eis testatus luerit, et sic probet in crastino, nichil ei debet reddere de jure suo: tunc etas puelle consideretur; si matura sit in pilis et in uberibus, et si venerint ei muliebria, id est, teithi, septem de proximis ejus et parentibus eam purgent: quod si inmatura fuerit, et pro certo fuerit corrupta, incidatur ejus camisia ante et retro, et bustach [bubulus] unius anni uncta cauda tradatur ei; et si in manuejos permanserit tradatur ei pro dote, aliter non.
  42. Si filia alicujus, vel neptis, vel alia quam pater debuerat custodire non custoditur, [ita] quod mulier ante stuprata fuerii reddat et qui rapuit et qui custodire debuit.
  43. Siquis femine soli ambulanti vim intulerit, et negaverii, L. hominum juramenta prestabit, quorum tres eorum [erunt] continentes et abstinentes, id est, a muliere, a came, et equitatione: si autem hoc confessus fuerit, femine reddat jus suum plenarie, id est, ydiweirdep, et quietam clamabit: regi vero debet Tirgam argenteam altam usque ad os suum, ita grossam sicut medium digitum ejus, et sciphum aureum super virgam in quo possit: contincri plenus potus regis, ita spissum ut unguem aratoris qui [?] per septennium aratrum tenuerit, vel adeo spissum ut testam ovi auce [?], vel virilia menbra amittat.
  44. Si due femine sole ambulaverint, et vim ab aliquo vel ab aliquibus passe fuerint, nichil de jure habebunt: si vero socium secum ambulantem, licet parvulus puer sit, dum tamen ambulare possit et non in dorso feratur, jus suum plenarie habebunt
  45. Siquis uxorem repudiaverit sine lege et aliam duxerit, debet judicio mulier iterum venire ad domum suam, et ibi esse usque ad nonum diem; et illa die, si dimissa fuerit, omnia que illius sunt primo debent de domo exire; et postea, si vir ejus duxerit aliam uxorem, sit libera, id est, dilys, secundum legem; quia nullus vir debet habere duas uxores.
  46. Siquis uxorem suam dimiserit, et postea penituerit, et illa alteri viro data fuerit, si vir prior potest [eam] attingere unum cum altero viro in lecto habentem et alterum pedem extra, prior de jure debet eam habere.
  47. Tribus de causis fit juramentum super virum et mulierem: siquis viderit eam de luco venientem ex una parte, illum vero ex altera parte venientem in eadem hora diei; vel siquis viderit illos insimul jacentes sub uno eodemque pallio; vel siquis viderit illum inter femora ejus.
  48. Siquis suam mulierem propter aliquam causam de suo lecto cogat, mulier de familia domus duos testes debet accipere; et si de domo a viro coacta fuerit, iterum mulier de villa accipiat duos testes; et sic mulier a viro suo habebit wynebwert plenarie quando redierit.
  49. Quando vir et mulier divortium fecerint, sic debet inter eos dividi: primo vir habebit sues, mulier oves; postea mulier dividat, et vir eligat; et primo suppellex [dividetur]: viri sunt omnia que subtus sunt, mulieris que supra; sed postquam vir aliam duxerit, vir debet mittere vestimenta lecti mulieri quam repudiavit: omnia vasa lactis prefer unum bayol [mulctrale] mulieris erunt: omnes discos preter unum vir habebit: plaustrum vero et jugum mulier habebit. Omnia vasa potus et dolia viri sunt. Vir habebit caldarium, brekan [tegetem], pulvinar, cultrum, securim lignorum, terebellum, terebrum, et retentaculum, falces omnes preter unam, et cratem; mulier habebit patellam et tripodem, dolabrum, cribrum, vomerem, et unam falcem, et linum et lini semen, lanam et globos filorum: argentum, et aurum, et tele dividantur: vir habebit horreum, annonam, et quiquid super terram et in terra continetur, et gallinas, et unum catum, si plures fuerint, omnes mulieris erunt. Mulier debet habere omnes carnes salsatas super terram, id est, yn heli, et caseum recentem yn heli: postquam elevantur carnes et casei, nichil de illis mulier consequetur. Vas butiri, si non sit plenum, mulier habebit, et pernam si non sit integra, et caseum si integer non fuerit, et tantum de farina quantum ipsa poterit inter manus suas ferre de cella cum genuum fortitudine. Unusquisque habeat vestimenta sibi congrua, preter pallia, et illa dividantur. Et nota quod si capre fuerint et oves defuerint, mulieris pro ovibus erunt capre; si sues, et oves, et capre fuerint, dividantur capre equaliter inter illos. Si vero [vir] liahnit aliquod breint [privilegium], prius accipiat, postea sicut diximus dividatur; et omnia debita que simul consumpserunt equaliter reddant.
  50. Tres sunt femine que hereditatem matrum possunt habere: prima est illa que in pignore sit pro terra, et filium habeat dum sit pignus; ille films debet habere hereditatem matris sue: secunda est illa que data sit a genere homini hereditatem non habenti; filius talis debet habere hereditatem sue matris: tercia est illa cujus films amittet hereditatem suam, scilicet, ex parte patris, pro ultione cognati sue matris.

XXIV. INCIPIT DE TERMINIS TERRARUM.[recensere]

HIC DICITUR QUOMODO CURIA ET QUOMODO DEBEAT TERMINARE ECLESIA.
  1. Curia terminabit terminos suos ante omnes inomnibus locis; post curiam ecclesia terminabit terminos suos; postea breint [libertas]; deinde kynwarchadv [prima occupatio]. Verum cum curia terminaverit, mayr [prepositus] et kighellaur [cancellarius] debent pro eis, si noverint, terminos assignare, et jurando confirmare.
  2. Cum ville contenderint de terminis suis quarum neutra excedit aliam dignitate, tunc optitnates terre terminos demonstrare habent, et eos juramento affirmare si sciant; si non, dividant illud dubium de quo fit contentio in duo equalia inter villas illas.
  3. Dignitas vero major terminabit super minorem.
  4. Cum villa super villam terminet, plenam randir [particulani] cum termino auferri non debet.
  5. In randir [particula] continentur CCC. et XII. acre: ut in CCC. acris, araturam, et pascua, et focalia possessor habeat; inde XII. domicilia.
  6. Pedes XV. et dimidium faciunt longum jugum.
  7. Juga XVI. faciunt longitudinem acre: duo juga latitudinem.
  8. Septem randir [particule] faciunt maynaur [manoriam)
  9. Ilex debet habere dimidium libre de qualibet determination que fit inter duas villas; judices vero XXIIII. [denarios].
  10. Si terra adjudicata fuerit alicui per judicium, de qualibet particula terre, id est, randir, rex debet habere dimidium libre.
  11. Si villa adjudicetur alicui de qua sit swid [officium], rex habebit ab eo libram et dimidium.
  12. Si dadanhud [actio possessoria] adjudicetur alicui de terra quam pater suus ante eum coluerit; usque ad finem illius anni donec dorsum ejus vertatur ad acervum, non tenetur alicui respondere.
  13. Placitum terre, et metam inter regem et eclesiam, baculus et evangelium debent facere: si in eadem dignitate fuerint, antiquior metam faciat.
  14. Curia vero regis debet metam facere inter equate dignitates, ubicumque obviaverit.
  15. Duo dies sunt, scilicet, nonus dies kalendarum Novembrium, et nonus dies kalendarum Maii, in quibus de petitione hereditatis questio movenda est; et quamvis extra hos dies hujusmodi questio oriatur, non tenetur.
  16. Siquis autem altero dierum prefatorum questionem moverit pretaxatam usque ad alterum diem paratum erit ei judicium suscipere; sed si hoc medio tempore judicium minime habuerit, altero die oportebit questionem quasi primo denuo suscitare: alioquin usque ad alterum diem judicium erit ei obstrusum.
  17. Quicumque hiis diebus questionem de aliqua terra fecerit, tercia die debet habere responsum et nona die judicium; sed si usque ad Februarium vel Augustum prolongabitur judicium de termino ad terminum, non debet postea jure habere ante predictos dies judicium.
  18. Ad terram autem terminandam nonus dies mensium non est expectandus, sed cum regi et optimatibus placuerit terminatio facienda est.
  19. Mayr [prepositus] et kyghellaur [cancellarius] debent custodire desertum regis donec rex facial de eo suam voluntatem.
  20. Si contingat quod eclesia in rusticana villa edificatiir, sumpta a rege licentia, et in eadem missa celebretur, et corpora ibi sepeliantur, exinde villa illa prius rusticana fiet libera.
  21. Si villanus regis filium optimatis ex licentia regis alendum susceperit filius ille particeps erit hereditatis cum filiis villani post mortem ejus.
  22. Cum fratres inter se hereditatem dividant, tydyn, id est, edificia, patris, et octo acre terre cedent juniori cum caldario, securi, et cultro sui patris: hec tria non potest pater nisi juniori dare; et si in vadimonia sunt data, possunt redimi, nunquam amitti.
  23. Quilibet frater debet [habere] tydyn [edificia] et VIII. acras.
  24. Junior debet dividere hereditatem inter fratres; senior autem primo eligere debet, postea secundum etatem suam unusquisque ad minorem.
  25. Tribus vicibus debet terra dividi: primo inter fratres; secundo inter consobrinos; tercio inter filios consobrinorum: ultra non erit terre divisio.
  26. Si trina quis vice citatus de petitione hereditatis non compareat, nisi honesta causa et legali sit detentus, terra adjudicabitur jure calumpniatori: si tamen justa causa non occurat, restitutione gaudebit: si, prima contempta, ad secundam venerit citationem, vel ad terciam, [vel] questiones contempserit, [et] tociens regi tres vacas camlwry componet: a causa tamen non cadet.
  27. Siquis reddiderit kynasset [honorarium] de terra sua in obitu suo non reddet ebediw.
  28. Siquis de jure parentele, id est, ach, terram petierit, non audietur, nisi seniores patrie parentelam [illam sciant] et jurando affirment.
  29. Siquis terram de jure indebitam peteir oes guyr [per quatuor generationes] tenuerit, in eadem patria cum eis quibus jure hereditario terra debetur manens absque litis contestatione, doraus combustione, aratri fractione, [quia] quiete tenuerit, de cetero non tenetur alicui respondere; lex enim inter eos clausa est.
  30. De terra regi debita minori spacio quam C. annis lex non concluditur.
  31. Siquis patrimonium suum, ipso presente et non contradicente, alii dare patiatur, deinceps, licet illud petal, non audietur.
  32. Siquis, din in alltudet [exilio] commoratus, tandem revertens petal pattem hereditatis, cognatis suis hoc sibi prestantibus dimidium libre, quasi premium servande hereditatis, debet dare.
  33. Sicui terram, non contradicente jure, rex dederit, filius regis terram illam illi auferre non poterit.
  34. Siquis homo episcopi, vel abbatis, in terra regis cum homine ipsius certaverit, eorum dirwy regis erit: similiter, si homo episcopi cum homine abbatis fiet.
  35. Siquis terram alicujus ex parte regis interdictam violenter araverit, domino terre IIII. denarios legales apertionis, et IIII. denarios legales aratri depositions, et de qualibet gleba subvera I. denarium habet dare: rex vero omnes boves, cum aratro, et vomere, et cultro, et amaeth [aratoris] dextri pedis, et agentis, id est, geilwat, dextre manus precium habebit.
  36. Siquis terram alicujus, aliquid in ea recondens, suffoderit, illud absconditum, nisi fuerit thesaurus, terre possessoris erit; omnis enim thesaurus regis est.
  37. Siquis foderit annel [laqueum] in terra aliena, IIII. denarios legales domino terre [reddat], quia eo inconsulto terram ejus aperuit, et animal quod in eo repperitur; regi vero tres vacas camlwry.
  38. Siquis rete miserit in aquam non suam absque licentia, tercia pars capture reti et due domino aque cedentur, et regi camlwry.
  39. Siquis in terra alterius, et non sua, absque licentia odyn [trituratorium] paraverit, dominus terre odyn [trituratorium] habebit; rex vero tres vacas camlwry.
  40. Nemo debet [habere] penkeuisted [principalem sedem] vel svyd [dignitatem] ex parte matris, si sit qui ex parte patris habere debeat, licet de terra pars ei aliqua concedatur: dignius est, tamen, ut aliquis ex parte matris eam habeat quam alienus.
  41. Siquis metam inter villas notabilem fregerit, III. vacas camlvry regi, et IIII. denarios possessori componet; melam vero sicut ante fuit construat.
  42. Si duorum inter terras flumen meta fuerit, et super flumen arbor ceciderit, illi vero contendant cujus illorum arbor sit, vel [qui] ad illam magleu [septionem] venationis inter [eos] habeat firmare; illius arbor erit, et ad illam magleu [septionem] firmare in cujus terra creverit.
  43. Qui publicam viam, vel fossam termini, araverit, dimidium libre dabit.
  44. Precium lapidis mete, id est, croysuayn, vel alius, nominatur dimidium libre.
  45. Primo calumpniatores debent ostendere eorum calumpniam; deinde defensores eorum defensiones oslendant; et secundum hoc debent majores natu [pagi], id est, heneuydyon cantref, considerare diligenter simul qui eorum verum confirment et qui non; et postquam majores natu recitaverint sententiam, tunc debent soli judices exire separatim, et judicare secundum hoc quod recitaverint majores natu; et quod judicaverint judices debet rex extendere: sic terminatur placitum mete in terra regis.

XXV. SIC DECLARATOR PLACITUM TERRE.[recensere]

  1. Si dadanhud [actio possessoria] alicui judicetur, et cum karro ad terram venerit, IX. diebus ac noctibus ibi erit quietus; et in nono die responsum dabit, et in secundo nono judicium dabit.
  2. Si dadanhud [actio possessoria] cum onere dorsi ad terram venerit quam suus pater ante araverit, tribus diebus manebit ibi quietus; et in tercio dabit responsum, et in nono judicium.
  3. Si pater alicujus habuit domum, et horreum, et siccarium, cum aratione, in aliqua terra; vel si aliquis alius habuit supradicta, et dadanhud [actionem possessoriam] postulaverit secundum legem, dadanhud [possessionem] debet habere de omnibus que patris sui fuerint, donec messuerit, et dorsum vertat ar das [ad cumulum annone]; et postea in nono die kalendarum Novembrium dabit judicium.
  4. Cuicumque dadanhud [actio possessoria] judicetur jure, nullus illum expellere poterit nisi proprie hereditarius, quia secundus dadannud [hereditarius] non expellit primum dadanhud [hereditarium], id est, improprium; et unus improprius non expellit alium proprium: et si duo hereditarii contenderint, nullus poterit expellere alium.
  5. Quicumque vero terram in galanas reddiderit, ipse nichilo minus in omni tempore redditum terre domino suo restituet: tercia pars in ejus sarhaet constat.
  6. Siquis super publicam viam regis arborem fregerit, primo regi reddat camlwry, postea precium ejus, id est, dimidium libre: redditis istis, viam prosperet sicut prius fuit; et quamdiu vixerit homo ille, rege veniente ad viam illam, ab illo homine bon [stolo] illius arboris panno unius coloris debet cooperiri.
  7. Siquis firmaverit pactum coarationis, id est, keueredri, cum aliquo, et postea sponte (regent, ille debet reddere regi tria animalia transgressionis, quod dicitur camlvry; et ad predictum pactum servandum inviolabiliter redire; et quiquid coarator suus de arationc sua perdiderit in illo spacio implere.
  8. Hec autem forma in arando debet servari: prima acra vomeri, secunda cultro, tercia aratori, postea tribus melioribus bobus, de meliore ad meliorem, postea geilwat [agenti], postea V. bobus, de meliore ad meliorem, postea carthvr [fossori]: partem ligni sui debet arator habere, id est, keueir asclaud, id est, unam acram, per totum annum, quia ipse debet perficere aratrom a primo ligno usque ad ultimum.
  9. Branar [novale] per tres annos aratur.
  10. Brandeil [novale], ubi jacuerint animalia, similiter tir gwrd [terra graminea] si buarthteil [sterquilinio fecundata] fuerit, per V. annos aratur.
  11. Buarthteil [terra sterquilinio colenda] sine gwyd [oespite] per tres annos aratur.
  12. Kardeil [terra fimo carro vecto colenda] per IIII. annos aratur.
  13. Terra silvana eradicata per V. annos aratur.
  14. Siquis calumpniaverit terram, veniat cum omni parentela sua; si hoc non fecerit, responsum ei non datur: si vero venerint et amiserint, non loquantur ultra in tempore illius domini; et si forte in exilio aliquis eorum fuerit tunc temporis, et ille repatriaverit, nisi in primo anno terram suam calumniaverit cum eam arari viderit, ei ultra non respondebitur.
  15. Siquis ultra tres noctes in possessione alterius sine licentia moratus fuerit, amittat totum quod habet.
  16. Mensura acre legalis, id est, erv, [est] virga ejusdem longitudinis ut maximi viri qui in villa fuerit, cum longitudine brachii ejus: LX. longitudinis illius virge erunt in longitudine legalis acre, id est, erv; latitudo acre est una longitudo talis virge ex utraque parte geilwat [agentis], cum longitudine brachii ejus, illo tenente medium medii jugi in aratro.
  17. Octo ex talibus acris erunt in fundamento optimatis, et IIII. in fundamento villani.
  18. Si terram hereditatis sue parentela aliqua, id est, guelygord, inter se non diviserit, quamvis omnibus aliis defunctis non nisi unus illius supersit, ipse terram habebit; at si de terra illa utpote deficiens jura sua regi prestare non poterit, rex terram possidebit donec ille sufficienter pro terra regi possit respondere.
  19. Et nota, quod tripliciter dicitur dadanhud [actio possessoria]: scilicet, dadanhud beych [cum onere dorsi]; dadanhud kayr [cum carro]; dadanhud heredic [cum aratione]: primum de calumpnia terre tribus diebus et tribus noctibus non tenetur respondere; secundum, quinque diebus et V. noctibus; tercium, per annum.
  20. Tres filii ex uno patre et matre inter quos hereditas non debet partiri: primus est ille qui nascitur ante legem, id est, donationem generis; et si item in data sit mater ejus eidem viro a genere, et postea de illo filium habeat; ille filius jure non debet suam hereditatem partiri cum suo fratre qui natus fuit ante donationem matris sue a genere: secundus est, si clericus haberet feminam datam a suo genere, et sic habet filium ex ea, et postea ille clericus presbiteratum ordinem acciperet; si post votum consecrationis filium haberet de eadem femina, prior filius non debet partiri cum filio postnato: tercius est, habens fratrem mutum, quia inutus non potest respondere; et nemo debet habere terram nisi respondeat pro ea: quia patria non datur muto.
  21. Tria sunt acta, id est, teyr kyvlavan, pro quibus unusquisque suam amittit patriam: scilicet, [propter] regis proditionem; penkenedyl [prefecti generis] mactationem; et kynllvyn [insidias]: si quilibet istorum comprehendi poterit, vita condempnabitur, gravius et turpius quam latro vel homicida simplex; si non comprehenditur, et velit pacificari cum domino et cum parentibus, dupplex erit redditio quam domino quam parentibus; amittet tamen hereditatem: si tamen limina Apostolorum Petri et Pauli petierit, et domini apostolici rescriptum retulerit, in quo contineatur illum condigne pro commisso satisfaciendo penitentiam suscepisse, hereditatem recuperabit. Quartum est, siquis cesserit uni hereditario, quia non onera et servitia hereditati imposita sustinerit.
  22. Tria edificia sunt fratribus communia: videlicet, ecclesia; piscaria; molendinum.
  23. Si vero in terra sancte ecclesie homo regis vel episcopi conflictum fecerit, et sanguis manaverit, uterque dominorum suorum habebit dirui sui hominis. Finit de terminis terrarum.

XXVI. INCIPIT DE MERCEDIBUS MULIERUM, ET PRECIIS ANIMALIUM, ET DOMORUM, ET ALIARUM HERUM.[recensere]

DE MERCEDIBUS MULIERUM.
  1. Merces filie penkenedyl [prefecti generis] est libra una;
  2. Filie mayr [prepositi] vel kynghelaur [cancellarii], libra;
  3. Filie optimatis sine swyd [officio], dimidium libre;
  4. Filie villani, XXIV. denarii;
  5. Femine advene, si in terra regis a viro ducatur, XXIIII. denarii;
  6. Filie cujuslibet swydogion [rainistrorum] curie, libra;
  7. Filie cujuslibet ceterorum curialium, dimidium libra;
  8. Filie nobilis canhwynaul [ingeuui], V. denarii.
  9. Precium latronis regis, VII. libre.
  10. Precium obsidis regis tantum est quantum et illius pro quo acceptus est.

XXVII. DE PRECIO VITULE DONEC SIT VACA, ET DE BOBUS.[recensere]

  1. Vitula a medio Martis vel Aprilis usque ad Novembrem VI. denarii.
  2. Ex tunc usque ad kalendas Februarii, VIII.
  3. Ab hinc usque ad kalendas Maii, X.
  4. Ad Augustum, XII.
  5. In kalendis Novembris, XIIII.
  6. In kalendis Februarii, XVI.
  7. In kalendis Maii, XVIII.
  8. Ad Augustum, XX.
  9. Altera die Augusti IIII. adduntur, et tunc valet XXIV. denarios.
  10. In kalendis Novembris, XXVI.
  11. In idibus Februarii, XXVIII.
  12. In kalendis Maii, XXX.
  13. In IX°. die Maii debent queri teithi [qualitates] juvence, id est, kynflid, aut nunquam; canys undydiauc yw kynflid [quia unius diei est juvenca]: in eodem die precium lactis additur, id est, XVI. [denarii], et tunc valebit XLVI. denarios.
  14. In kalendis Augusti, XLVIII.
  15. In kalendis Novembris, L.
  16. In Februario, LII.: sequenti die IIII. denarii legales adduntur.
  17. Ad Maium, LX., et tunc est plene vaca.
  18. Teythi [qualitates] vacce, XXX. denarii: scilicet, pro lacte XXIIII.; pro vitulo VI. denarii.
  19. Teithi kynflid [qualitates juvence], XX. denarii: scilicet pro lacte XVI.; pro vitulo IIII. denarii.
  20. Pro lacte mensis IIII. denarii; pro ebdomada I. denarius.
  21. Mensura lactis est repletio vasis quod habeat IX. pollices in oris sui amplitudine, in fundo tres, in profunditate a fundo usque ad summum VII. pollices.

XXVIII. [DE VITULO.][recensere]

  1. Vitulus vero usque ad kalendas Novembris VI. denarios valet.
  2. Ab hinc usque ad Augustum tercii anni quolibet tempore duo denarii adduntur.
  3. In kalendis Novembris, XXII.
  4. In kalendis Februarii, XXIIII.
  5. Sequenti die Februarii jugum ei imponendum est, et adduntur IIII. denarii sine elevatione.
  6. In IX°. die Februarii apparebit utrum mansuete aret vel non: si non aret, singulis annis debet reddere XXX. denarios emptori quamdiu non araverit; si aret, illo die XVI. denarii ei adduntur, qui omnes sunt XLIIII. denarii, quia tunc est teithiaul [integer qualitatum].
  7. Ad Maium, XLVI.
  8. Ad Augustum, XLVIII.
  9. Ad Novembrem, L.
  10. Ad Februarium, LII.: et tunc eilweith [bos secundi anni] dicitur, et adduntur IIII. denarii legales.
  11. Ad Maium LX. denarios valet, et tunc est plene bos.
  12. Precium caude vituli primo anno I. denarius legalis; secundo II. denarii; tercio III.; quarto IIII. denarii legales.
  13. Corium bovis, XII. denarii.
  14. Corium vacce, VII. denarii.
  15. Precium teth kynflith [mamille juvence], IIII. denarii sine elevatione.
  16. Precium teth [mamille] vacce, IIII. denarii legales.
  17. Cauda ejus, cornu, et oculus ejusdem precii sunt: scilicet, IIII. denarii legales.
  18. Siquis vaccam reddat, et una teth [mamilla] ei desit, quolibet anno dum vacca vivat precium teth [mamille] habet reddere: si a secundo permutetur, primus nichil reddet.
  19. Juvenca si fuerit ryderic [semper tauripetens], venditor ejus debet reddere pro teithi [qualitatibus] singulis annis XXX. denarios, quamdiu in egritudine illi permanserit.
  20. Vacca erit telediw [Integra] a secundo vitulo usque ad quintum.
  21. Bos vero a tercio jugo usque ad VI.
  22. Siquis vitulum alicui reddiderit, pro dilysrvyd [evictione] fidejubeat; et pro duobus morbis: scilicet, pro dery [vertigine] tribus diebus et noctibus; et pro scabie a festo Omnium Sanctorum usque ad festum Sancti Patricii in Marcio: ille vero, cum vitulus redditur, non habet eum ducere inter animalia scabiosa, neque in domum in qua VII. annis antea animalia fuerunt scabiosa.
  23. Si bovem vel vaccam quis vendiderit, de morbis cavete habet: scilicet, tribus diebus et noctibus de dery [vertigine]; et de morbo pulmonis tribus mensibus; et de morbo qui appellatur pelleneu [strumse] per annum.
  24. Si cujus animal quis percusserit, et ictus ab animali: similiter super hominem devenerit, medietatem sarhaet percussor, animalis vero possessor aliam medietatem, restituet.
  25. Si animalia tocius ville in uno buarth [bostare] convenerint, et animal aliquod ab alio animali enectum fuerit, dominus illius animal enectum reddet; at si ille et omnes alii negando animalia sua purgaverint, omnes quidem jurabunt; deinde pro numero animalium omnes reddent; pro animali autem non cornuto quantum pro duobus aliis.
  26. Siquis animal alicujus in bostare mortificaverit, et hoc notum fuerit, dupplum pro eo reddat; si vero negaverit, cum juramento XIIII. virorum de proximis cognatis suis debet negate.

XXIX. DE PRECIIS EQUORUM ET MENBRORUM.[recensere]

  1. Pullus a nativitate sua usque ad Augustum IIII. denarios legales valet.
  2. Ad kalendas Novembris, XII.
  3. In Februario, XVIII.
  4. In Maio, XXIIII.
  5. Ad Augustum, XXX.
  6. In Novembri, XXXVI.
  7. In Februario, XLII.
  8. In Maio, XLVIII.
  9. In Augusto in tercio anno adduntur XII. denarii.
  10. Et sic quolibet tempore usque ad Maium XII. denarii adduntur, et tunc triennis erit, et valebit IIII. uncias.
  11. Tunc capitur et tenetur, et retento XX. denarii ei adduntur.
  12. Cum frenatur adduntur IIII.. denarii sine elevatione, et valet dimidium libre.
  13. Equus testiculatus, si ad equicium, nesciente domino, vel alias ad equas evaserit, de fructu ejus, id est, kyuedroyd, nil dominus ejus habebit; et quamvis detrimentum fecerit, nil pro eo reddetur.
  14. Dextrarius, si per mensem et dimidium pascatur, libram valet:
  15. Palefridus, marcam:
  16. Runcinus, dimidium libre:
  17. Equus summarius, LXXX. [denarios.]
  18. Precium caude dextrarii infra cutem abscise est XXIIII. denarii.
  19. Si coloren [cauda] abscidatur, totum dextrarii precium redditur, vel pro cauda equi VI. denarii, secundum numerum vaccarum precii equi; et pro oculo similiter.
  20. Oculus dextrarii et auris ejus XXIIII. denarii sunt.
  21. Si omnino exoculatur, totum precium redditur.
  22. Precium caude runcini, XII. denarii; similiter et oculi et auris.
  23. Precium pedis equi totum precium ejus.
  24. Quidam dicunt quod equa dimidium libre valet hac ratione: quia, postquam stalvyn [equus admissarius] eam ascenderit, et greaur [progeniem] habuit, tantum valet quantum due villane.
  25. Siquis violaverit kyuedroyd cassec [fructum eque], IIII. denarios legales reddet pro eo.
  26. Alii dicunt, quod precium cujuslibet eque est, sive grewys Eprolifere] sive tom [operantis], LX. denarii.

XXX. DE PRECIO EQUE.[recensere]

  1. Equa ut vacca a sua nativitate appreciatur.
  2. Pro quolibet istorum, scilicet, caude, oculi, et auris, IIII. denarii legales.
  3. Si equum quis vendiderit, caveat de dilesrwyd [evictione]; et de morbo pulmonis; et de llyn meirch [pano].
  4. Siquis vendiderit equum alicui cum lege, et postea inventus fuerit llwygus [restivus], reddat emptori terciam partem precii, nee recambire debent judicio, ita tamen quod si fecerit in prima, et sec undo, et tercia cognitione equorum.
  5. Siquis sine licentia equum alicujus equitaverit, IIII. denarios ascensus, et IIII. descensus, et IIII. de unoquoque randir [unaquaque particula] quod equitando transient, domino equi; regi autem camlvry debet reddere.
  6. Si ad locum determinatum equus alicui prestitus fuerit, et ille longius cum equo iter fecerit, lucri quod interim habiturus est dimidium dominus equi habebit.
  7. Si equus alicui prestitus pilos in dorso perdiderit, domino equi IIII. denarii legales dentur; si vetus ictus vel cicatrix tumuerit, et cutis aperiatur, XVIII. denarii legales; si sana prius cutis, tunc fracta, et caro usque ad os incisa fuerit, XVI. denarii legales.

XXXI. DE LLIW [MANIFESTO].[recensere]

  1. Siquis lliw [manifestum] velit assignare, hoc modo debet procedere: actore et reo presentibus, accipiat pen reith [juratorem Bupremum], et juret in eo quod illum qui impetitur cum re illa de qua lis est sole lucente viderit, et quod hoc non dixerit odio, vel amore, vel precio ductus, sed ut rei veritatem declaret: et dicitur hoc dogyn venegi [delatio plena].
  2. Hoc modo fit lliw [manifestum], nisi fuerit gurthtung [juramentum contrarium], per juramentum duorura.
  3. Llys [reprobatio] fit vel propter galanas, vel contentionem terre, vel propter uxoris abusionem.

XXXII. DE PRECIO OVIUM, CAPRARUM, PORCORUM.[recensere]

  1. Agnus dum suggit denarium legalem valet:
  2. Separatus, II. denarios legales:
  3. Ad Augustum, IIII. denarios legales.
  4. Teithi [qualilates] ovis, II. denarii sine elevatione.
  5. Precium mamme ovis, II. denarii legales.

XXXIII. [DE PRETIO CAPRARUM.][recensere]

  1. Hedus sub capra, II. denarii [I. denarius],
  2. Separatus, II. denarii.
  3. Ad Augustum, IIII. denarii sine elevatione.
  4. Pro capra et hedo VII. legales nummi redduntur.

XXXIV. [DE PRECIO PORCORUM.][recensere]

  1. Porcellus, quamdiu sit in hara, foras non exiens, I. denarium legalem valet:
  2. Cum exierit, suggens tamen, II. denarios legales:
  3. Cum suggere desierit, IIII. denarios legales, usque ad festum Sancti Johannis in auctumno:
  4. Ab hinc usque ad kalendas Januarii, X. denarios legales:
  5. Ex tunc usque ad predictum festum XII. denarios; eritque anima carni duppla:
  6. Ab illo festo usque ad kalendas Januarii, XX. denarios legales; eritque caro eo tempore anime duppla.
  7. Porcellus auctumpnalis non habet usque ad annum precium a lege diffinitum, sed damdung [juramentum] de eo erit.
  8. Post annum suis legem tenet.
  9. Si porci alicujus hominem interfecerint, dominus hominem reddet.
  10. Neque verres, neque emissarius, neque taurus tenetur animal reddere quod cum eo confligendo interfecerit.
  11. Porcorum venditor habet cavere de dilysrwyd [evictione]; et de mynyclauc [morbo strumarum] III. diebus [et] III. noctibus; et ne post partum porcellos comedant; et si comederint, tercia pars precii emptori refundetur, nec de jure porcos reddet; et ne sint baed redec [verripetentes].
  12. Siquis suem furatus fuerit, et negaverit, V. hominum juramento se expurget, sine exule et captivo.
  13. Siquis negaverit sententiam equi, juramento VII. virorum se purget.
  14. Tres sunt sues in una grege porcorum ejusdem precii, retinentes preciutn legale per totum annum, id est, XXX. denarios: verres gregis, id est, baid [?] kenueint; sus major in grege, id est, arbennic moch; cenalis sus, que servatur ad cenam regis.
  15. Precium cujuscumque animalis quod comedi potest, due partes ad animam, et una ad carnes, quo[usque] fuerit macilentum.
  16. Quotienscumque porci absque licentia nemus intraverint, decimus quisque occidatur usque ad IX.: sic fiat deinde singillatim, unus post alium, usque ad ultimum.

XXXV. DE TEITHI CATH [QUALITATIBUS CATTl].[recensere]

  1. Venditor cati debet [spondere ne] sit secundum lunationes catheric [catipetens]; et ne catulos devoret.
  2. Precium ejus est tale: ut in area munda, capite deorsum posito, et cauda sursum erecta, ponatur, sicque desuper infundatur frumentum, donec summitas caude ejus cooperiatur; vel ovis cum agno reddatur pro eo.
  3. Alii dicunt, quod IIII. denarii est precium ejus.
  4. Teithi [qualitates] murilegi, et cujuslibet animalis cujus lacte homo non vescitur, est precii ejus tercia pars.

XXXVI. [DE PRETIO GALLORUM.][recensere]

  1. Gallus vel gallina, I. denarius.
  2. Gallina quotiens capta fuerit in loco detrimentum faciens, tociens ei unguis abscidatur.
  3. Gallus quotiens captus fuerit in orto, vel in horreo, vel super linum, vel in alio loco detrimentum faciens, tot ova pro eo reddi debent quot gallinas de jure debet [habere].

XXXVII. DE PRECIIS DOMORUM ET ALIARUM RERUM.[recensere]

  1. Precium hyemalis domus est tale: de qualibet furca, scilicet, que laquear sustinet, id est, nenbren, XX. denarii; de laqtieari, XL. denarii: quodlibet istorum, scilicet, columne, ac ystyfleu [asseres], hiniauc [antes], trothyv [limen], gorsin [ostiola], dupist [postes tugurii], dor [janua], IIII. denarios legales valet.
  2. [Pretium] pili vel virge, I. denarius legalis.
  3. Dorgluit [crates porte], II. denarii legales.
  4. Quit [crates], I. denarius legalis.
  5. Si discooperiatur domus hiemalis, tercia pars tocius precii reddetur.
  6. Domus auctumpnalis, XXIIII. denariL
  7. Domus estivalis, XII. denarii.
  8. Furca domus auctumpnalis vel estivalis, I. denarius legalis.
  9. Bostar, XXX. denarii.
  10. Kell [camera] ante frontem domus, XXX. denarii.
  11. Ara porcorum, XXX. denarii.
  12. Ovile, XXX. denarii.
  13. Horreum regis, dimidium libre.
  14. Horreum optimatis, LX. denarii.
  15. Horreum villani, XXX. denarii.
  16. Horreum suum apertum usque ad festum Omnium Sanctorum quisque habere poterit ut libere possit ventus intrare: si cujus animal interim intraverit, et annonam comederit, dampnum restaurare cogetur: post kalendas Novembris, nisi horreum sit clausum, et paries cum tribus bangvr [nexibus] sit contextus, licet animal intrans dampnum in eo fecerit, reddere non cogetur.
  17. Lebes regis libram valet, id est, peir.
  18. Fuscinula lebetis, XXIIII. denarii.
  19. Caldarium regis, dimidium libre.
  20. Fuscinula caldarii, XII. denarii.
  21. Caldarium optimatis, LX. denarii.
  22. Fuscinula ejus, IIII. denarii legales.
  23. Caldarium villain, XXX. denarii.
  24. Fuscinula ejus, II. denarii legales.
  25. Llau gallaur [caldariolum], XXX. denarii.
  26. Patella ferrea, IIII. denarii legales.
  27. Taulburd [abacus] regis, dimidium libre.
  28. Si fuerit de ossibus marine belue, LX. denarii.
  29. Si de cervinis cornibus, viginti quatuor denarii.
  30. Si de bovinis, XII. denarii.
  31. Si de ligno, IIII. denarii legales.
  32. Brecan [teges] regis, dimidium libre.
  33. Brecan [teges] optimatis, XII. denarii.
  34. Pulvinus ejus, XX. denarii.
  35. Dolabra, quatuor denarii.
  36. Securis lignorum, II. denarii legales.
  37. Parva securis, I. denarius legalis.
  38. Terebrum, id est, rumb, II. denarii legales.
  39. Terebrum parvum, obolus.
  40. Terebrum mediocre, I. denarius.
  41. Falx, I. denarius.
  42. Serra, obolus.
  43. Chwynogyl [sarculum], quadrans.
  44. Ligo, I. denarius.
  45. Nedif [dolabella], I. denarius.
  46. Gylym [novacula], I. denarius.
  47. Ilaskyl [radula], obolus.
  48. Forfex, I. denarius legalis.
  49. Pecten, I. denarius.
  50. Caboluain [lapis levigatorius], obolus.
  51. Budei [cirnea], IIII. denarii legales.
  52. Noe [mactra], tantumdem.
  53. Bayol yw [sinus taxeus], IIII. denarii legales.
  54. Heskyn yw [situlus taxeus], II. denarii.
  55. Bayol helyc [sinus saligneus], II. denarii legales.
  56. Baiol guin [sinus albus], I. denarius legalis.
  57. Kelurn [hydria], I. denarius legalis.
  58. Mennei [alveus], tantum.
  59. Claur [tabula pistoria], I. denarius legalis.
  60. Turnen [tornus], quadrans.
  61. Kerwyn [dolium] unius ligni, IIII. denarii legales.
  62. [Pretium] sciphi, IIII. denarii legales.
  63. Si aurum vel argentum in eo fuerit appositum, damdung [juramentum] de eo erit.
  64. Kic dyskyl [patina], I. denarius legalis.
  65. Alter discus, I. denarius.
  66. Pelvis, IIII. denarii legales.
  67. Pentan [tripod], tantum.
  68. Nithlen [linteum ventilatoris], IIII. denarii legales.
  69. [Pretium] cribri, I. denarius legalis.
  70. Ridyll [incerniculum], I. denarius.
  71. Saccus, IIII. denarii legales.
  72. Raff bleu [funis cilicinus], I. denarius legalis.
  73. Raff lwyf [funis ulmeus], I. denarius legalis.
  74. [Pretium] aratri, II. denarii legales.
  75. Hiryeu ar pistyllyon [jugum longum cum subjugiis suis], I. denarius legalis.
  76. [Pretium] vomeris, II. denarii legales.
  77. [Pretium] cultri, IIII. denarii legales.
  78. Si aratrum furtim vel violenter frangatur, et postea reddatur, cum precio aratri trium dierum arattonum precium reddetur.
  79. Aratio unius diei, II. denarii legales in yeme.
  80. In vere, I. denarius legalis.
  81. Torch [millus] leporarii regis, VIII. denarii.
  82. Torch [millus] leporarii optimatis, IIII. denarii legales.
  83. Kenlleuan [retinaculum] leporarii regis, VIII. denarii.
  84. Kenleuan olrea [?] [retinaculum canis sagac is], VIII. denarii legales.
  85. Ferrea manica, XIIII. denarii.
  86. Compes, IIII. denarii legales.
  87. Cathena in qua incarcerantur homines, LX. denarii.
  88. Rete salmonum, XXIIII. denarii.
  89. Penlwydec [rete salmonum griseorum], XVI. denarii.
  90. Gaflawec [rete salarium], IIII. denarii legales.
  91. Bailec rvyt [nassa], IIII. denarii legales.
  92. Quercus, dimidium libre.
  93. Si perforetur, XL. denarii redduntur.
  94. Si alnus, vel fraxinus, vel alia arbor de qua non crescunt [?] flores, cesa fuerit, XXIIII. denarii pro eis redduntur.
  95. Principals ramus quercus, LX. denarii.
  96. Si perforetur, XXX. denarii.
  97. Ramus secundus, XXX. denarii.
  98. Pomus dulcis LX. denarios valet.
  99. Ramus ejus, XXX. denarii.
  100. Pomus amara, XXX. denarii.
  101. Corulus, XV. denarii.
  102. Spina [spinus], VII. denarii et obolus.
  103. Quelibet arbor infructuosa, IIII. denarii legales.
  104. Scutum coloratum auricalco, vel argenteo, sive glauco colore, XXIIII. denarii.
  105. Si non fuerit hiis coloribus coloratum, XII. denarii.
  106. Gladius, si fuerit breulim [exacutus], XII. denarii.
  107. Si fuerit guinseit [capulum album], XXIIII. denarii legales.
  108. Si aurum vel argentum in capulo fuerit appositum, sit de eo damdung [juramentum].
  109. Lancea, IIII. denarii legales.
  110. Duo lapides molendini, LX. denarii quilibet eorum.
  111. Duo lapides mole, IIII. denarii legales.
  112. Cultellus, I. denarius.
  113. Quidam dicunt, si perforetur quercus causa mellis, quod pro apertione quercus XXIIII. denarii, et pro melle et apibus XXIIII. denarii, et pro unoquoque illorum XXIIII. denarii redduntur.
  114. Si contigerit aliquem carnem animalis a se furati comedendo sedere, sive non comedendo habere, et [quod] alius atque alius, forte usque ad centum veniens, carnem a fure sibi oblatam acceperit, et comederit, quisque pro se [erit] velud consentiens et furti particeps, quoniam de furto moto tenetur respondere: et hoc appellatur kyhyryn kan astyr [frustum carnis centum eventorum].

XXXVIII. DE MENBRIS REGALIBUS.[recensere]

  1. Menbra regis sunt illi qui ejusdem juris sunt cum eo ad habendum regnum ex parte patris, licet tamen eo careant.
  2. Unum [est] tamen eorum cujus jus majus est et lex: scilicet, ille qui inter discumbentes collocatur in loco aliquo, regnum expectans; et ille vocatur edling [heres].
  3. Injuria illius equiperatur duabus partibus injurie regis.
  4. Precium ejus quoque equiperatur duabus partibus precii regis, sed sine auro et argento.
  5. Reliqui vero qui menbra regis sunt debent habere injuriam suam et precium suum equiperatum tercie parti injurie et precii regis, sine auro et argento, quousque ipsi terram a rege susceperint.
  6. Postea erit jus eorum et dignitas juxta jus et dignitatem terre quam susceperint, nec ultra erit jus eorum et dignitas secundum regalem dignitatem, quia amplius non sunt ejus menbra, sed proprii juris sunt.

XXXIX. DE DIGNITATE PENKENEDYL [CAPITIS GENERIS].[recensere]

  1. Ille qui est capud generis sui, id est, penkenedyl, debet reddere in anno domino suo XX. solidos.
  2. Quilibet homo liber id quod debet domino suo inter kalendas Novembris et festum Sancti Martini reddere debet.
  3. Quecumque officials dignitas, id est, swyd, fuerit in potestate illius qui est capud generis, sui illius erit; et si ipse aliquam dignitatem filio suo vel consanguineo suo dederit, ille domino suo XX. solidos reddet, vel qui eam susceperit.
  4. Quilibet homo quem liberaverit regi debet X. solidos, nisi fuerit aliqua dignitate sublimatus.
  5. Qui reddet XX. solidos domino suo in anno, tantumdem reddet in mercede filie sue, et tantumdem in susceptione terre sue a rege, et tantumdem in testamento suo, id est, abediw: [qui] X. solidos domino suo reddet in anno, tantumdem reddet in quolibet trium supradictorum: unaqueque acra terre redditive, id est, kellidus, tantum reddet domino suo quantum alia.

XL. DE PORTHIANT [CENA] ET MENSURA HAYNAUR [MANORIE].[recensere]

  1. Septem particule terre faciunt maynaur [manoriam].
  2. De quadam particula terre redduntur inter kalendas Novembris et kalendas Maii LX. panes: in latitudine cujuslibet due palme erunt, id est, due rechwant, a summitate pollicis usque ad summitatem medii digiti manus; spissitudo debet esse duorum digitorum; et IX. panes de avena vel rynnyon [de farina avenacea [?] crassiori]; et sex eorum apponantur regi, et tres regine.
  3. Companagium LX. panum debet esse porcus, trium digitorum lardi in scapulis, et in clunibus, et in costis; et hujusmodi porcus dicitur buch triguan [sus trium annorum].
  4. Si deest porcus, loco ejus detur vas butiri, trium pugnorum in latitudine et trium in longitudine, absque summitate, id est, moyl.
  5. Cum IX. panibus debet dari butirum ad modum mole formatum, trium pugnorum in latitudine et unius in spissitudine: cupa quoque cervisie, trium pugnorum in latitudine, et trium in longitudine.
  6. In prebenda equorum LX. garbe, ita grosse ut plene sint due manus viriles tenendo circa ligamen; et in estate donum [?] ciborum; et in nummis redduntur XVIII. [denarii]; et nummus ministris qui hec colligunt.
  7. De carne, animal occisum et excoriatum, et edion kic [caro bovis]; et donum ciborum in auctumno tantumdem; et tunc non erit ran [portio], nec doureth [domicenium].
  8. Venatores tamen habebunt kilch [progressum] in Octobri, id est, Hyduref, et kylch [progressum] in vere, dum pueris venantur.
  9. Et si rex extra terram propriam proficiscitur, regina debet habere kylch [progressum], cum pueris et puellis.
  10. Ex quo accipitrarii accipitres querere inceperint, super villanos regis kylch [progressum] habebunt.
  11. Ovis enim avicularis datur de .unoquoque transposito, vel duo denarii legales.
  12. Kylch [progressus] datur in yeme et equis domini et ministrorum, et equis regine, exceptis equis familie.
  13. Kylch [progressus] datur ministralibus joculatoribus, id est, kylch kerdorion, de aliena terra, dum expectant donaria sua.
  14. Villani regis edificabunt omnia edificia regis.
  15. Villani respondebunt pro filiis suis usque ad XIIII., et postea regi filios suos denotabunt; et ipsi pro se erunt regis addicti.
  16. In nulla liberali arte erudire possunt filios suos sine licentia.
  17. Merces filiarum suarum, II. solidi.
  18. In obitu XC. denarios; et tantumdem reddent cum patrimonium suum acceperint.
  19. Quilibet equus in prebenda habebit IIII. garbas.
  20. Equus pensvydauc [ministri supremi], et equus judicis et sacerdotis familie, unusquisque eorum habebit partem duorum equorum, in curia et extra curiam.
  21. Prepositus debet servare desertum regis; ipse enim habebit mel, et pisces, et parva silvestria, id est, man wyduilet, donec homines ad inhabitandum venerint: postea terra illa erit sub regis legibus.

XLI. DE REPROBATIONE TESTIUM.[recensere]

  1. Siquis testes reprobaverit antequam jurent, eo ipso contra eum admittentur.
  2. Reprobatur autem testis hiis de causis: scilicet, pro fide violata; et si in re sua propria fuerit testis; et de abusione uxoris; et de ladrad kyuadeu [furto denotato]; et cognati occisione; et [si] de hiis conquerendo ante yn llys ac yn llan [in curia et in ecclesia], nec justiciam habuit.

XLII. DE VII. SEDIBUS EPISCOPALIBUS DYUET [DIMETIE].[recensere]

  1. Septem episcopales domus sunt in Dyuet [Dimetia]:[2]
  2. Menevia,[3] que est sedes principalis in Cambria.
  3. Eclesia Ismaelis.
  4. Ecclesia Decemman [hodie Rhos Crowther].
  5. Ecclesia Ussult.
  6. Eclesia Teilau [Llan Deilo].
  7. Eclesia Teuledauc [Llan Deulydog].
  8. Eclesia Keneu [Llan Genau].
  9. Abbates Teylau, et Teuledauc, et Ismaelis, et Decemman tcnentur [esse] clerici siue ordinati: ebediw cujuslibet eorum domino Dyuet [Dimetie] erunt XII. libre, vel qui illis successerint reddant.
  10. Menevia, quia prima, ab omni debito manet soluta.
  11. Eclesia Keneu et eclesia Ussilt, quia terris carent, ab illo debito libere sunt.
  12. Qui sanguinolentam fecerit unam abbatum sedium predictarum, VI. libras reddet ei, et lotricem de genere suo ia obprobrium generis sui, et in memoriam redditionis.

XLIII. [DE PLAGIS.][recensere]

  1. Dyrnaut a gaffer o anuod nyt sarhaet yaun hono dinuat hagen am argywet [ictus vero non sponte percussus nec injuria est; sed oportet infortunium compensare]: scilicet, guaet a gueli a chreith gogyuarc or byt [pro sanguine; et plaga; et cicatrice, si conspicua sit].
  2. Triplum sanguinis in galanas: dimidium in sarhaet.
  3. Sanguis autem effusus usque ad cutem, vel oram clamidis, vel usque ad talum, si veniunt, reddendus est.
  4. Tercia pars cujuslibet in ejus sanguine constat.
  5. Qui plagam fecerit in facie hominis, reddat ei precium sanguinis quater, et quolibet anno dum vixerit pallium, cum quo descenderit, ut possit cooperire cicatricem faciei sue.

XLIV. QUO NUTRIATUR FILIUS.[recensere]

  1. Filius qui clam adquiritur, quomodo nutriri debeat: mater illius filii primo IX. mensibus illum in utero gestat; postea tribus mensibus nutrire debet: que reputantur ei pro anno.
  2. Postea pater ejus debet providere ei omnia necessara: primo debet dare ei ovem fetam cum vellere cum agno, que dicitur dauat kyfhewin [ovis plena]; deinde gueren [omentum], vel nummum; deinde patellam ferream, vel quatuor denarios legales; deinde manuoctria frumenti ad faciendum pulmentum ei; plaustrum duorum boum de lignis; duas ulnas de panno albo ad cooperiendum cum, vel IIII. denarios legales; deinde nutrici ejus duas ulnas de panno radiato, vel XII. denarios; deinde vaccaam fetam cum vitulo; deinde tria plaustra, scilicet, de frumento, ordeo, avena; deinde tria plaustra de lignis: hec omnia matri debentur, si illa voluerit; si autem noluerit, alii dentur.
  3. Vir prius debet nutrire infantem usque ad annum, mulier usque dimidium anni; et sic alternatim usque ad XIIII. annos.
  4. Tunc pater debet ducere eum ante dominum suum, et postea erit filius sub domino suo.
  5. Siquis filium non dixerit esse suum, mater cum tribus mulieribus, ejusdem nobilitatis et dignitatis cum ea, juramento affirment, quod ipse, et non alius, filium ilium in se genuerit; et postea jus est ut illum recipiat: simili modo de filia.
  6. Triplici autem modo negatur quis de genere de quo se dicit esse: primo, pater solus negabit hoc modo; ponens manum sinistram super caput illius qui negatur, et dexteram super altare dedicatum metropolis eclesie et reliquias, jurabit se illum in venire matris sue non genuisse; secundo, si pater non extet, penkenedyl [caput generis] cum VII. viris sibi proximioribus modo supradicto negabit; tercio, si pater et penkenedyl [caput generis] non supersunt, L. viri proximiores illi qui pater dicitur modo predicto jurabunt, et negabunt: eodem modo faciet mater ut filium assumant.

XLV. DE APIBUS.[recensere]

  1. Modredaf [mater] apum, id est, wrach, XXIIII. denarios valet.
  2. Primum examen, XVI. denarii.
  3. Secundum examen, XII.
  4. Tercium examen, VI. denarii.
  5. Primum examen secundi examinis, VIII. denarii.
  6. Primum examen primi examinis, XII.. denarii.
  7. Et in tali precio debet esse usque ad festum Omnium Sanctorum.
  8. Et [e]qualis precii erunt examina ante Augustum, et post festum Omnium Sanctorum; id est, unum quodlibet XXIIII. denarios valet.
  9. Si examen exierit post Augustum, illud vocabitur askelleit [examen alatum], cujus precium est IIII. denarii, usque ad Maium.

XLVI. [TRIADES.][recensere]

  1. Regi, patri, et parvulo redditur galanas, et ipsi non reddunt; sacerdos vero et mulier reddunt, sed ipsis non redditur; reddunt enim pro filiis: similiter, qui se nescit cognatione proximum, nec tamen negat, reddit nummum qui vocatur keinniac paladyr [denarius lancee].
  2. Tres homines non sunt occidendi, et ideo galanas eis secundum leges non est constitutum: scilicet, rex; sacerdos; et kerdaur [joculator].
  3. In tribus locis dividit lex: inter sacerdotem et judicem; inter vivum et mortuum; inter gentes terminos suos injuste perjurantes.
  4. Tria jacula sunt pro quibus nichil redditur: scilicet, cani, cervo, et pullo lascivo yn hyt [in segete].
  5. Tri seudan gureic [tres infamie femine]: scilicet, adulterari sub viro; ire lathrut [in rapinam], inconsultis parentibus; virum suum relinquere, et ire cum alio.
  6. Tres sunt acus legales: acus operatricis regine, id est, guennicaul y urenhines; acus medici ad curanda vulnera; acus penkenyd [venatoris] ad curandos canes vulneratos: et pro unaquaque illarum IIII. denarii legales: [acus] ceterarum operatricum denarium legalem valet.
  7. Tres confessiones non debent celari: scilicet, proditio regis kynlvyn [insidie]; et occisio parentum.
  8. Tres sunt partus unius precii cum matre: scilicet, gellast [molose]; suis; et accipitris.
  9. Tres sunt guarthrud [infamie] mulieris: scilicet, falsa impositio criminis, id est, enllib; et reith [purgatio]; et de lecto expelli.
  10. Teir [tres] sarhaet mulieris: cum vir ejus concubuerit cum cohures [pellice]; cum verberatur sine causa; et duyn treis [duci in rapinam].
  11. Tria non debent a sapiente nec amari nee teneri: scilicet, negatioante rationem; lis ante tempus; jurgium [ante] judicium.
  12. Tri gwth ny diwygir [tres sunt impetus qui non compensabuntur]; scilicet, gwth [impetus] in mulierem quam putabat virginem, si invenerit eam corruptam; hostem non satisfacientem; canem irruentem; et mulieris in aliam, que dicitur cohuries [pellex].
  13. Teir newit adoant tracheuyn [tres res quando vendantur redeunt]: scilicet, vitulus leprosus; et tria prohibita villano ne vendat absque domini licentia; et furtum.
  14. Teir gauail [tria pignora] non redduntur: un adekel tros ledrat; ac ar uach ny kimello; a tros galanas [unum pro furio: aliud pro fidejussore qui non constringeret; et propter homicidium].
  15. Teir sarhaet kelein [tres injurie cadaveris]: quando occiditur; spoliatur; calce pulsatur.
  16. Tres guarthaet kelein [tres contumelie cadaveris]: quando interrogatur quis eum occidit; cujus est feretrum; cujus tumba.
  17. Teir gorsed arah [tria sunt loca pro reponendis telis]: in hostio cimiterii, sub protectione Dei; in placito, sub protectione regis; et ubi hospitatur sub protectione Dei et regis: quicquid armis postea agitur, vir ille cujus arma sunt nil reddet.
  18. Tri tauodyauc [tres advocati]: rex; judex; fidejussor.
  19. Tri anghyuarch gwr [tria indubitata viri]: equus et arma ejus; et redditus terre sue; et suum wynebwerth [pretium faciei].
  20. Pimt riuei gureic [quinque precipua uxoris]: scilicet, aguedi, amobyr, argyureu, gouin, sarhaet, [dos, amobragium, paraphernalia, multa concupiscentie, injuria]; sextum puelle, id est, cowyl [antipherna].
  21. Tribus de causis non possunt malefactorum corpora redimi: scilicet, latrocinio; traditione domini; homine furtim occiso.
  22. Tribus de causis redditur regi virga argentea cum scipbo [?] aureo: id est, pro muliere oppressa; pro pace vie fracta; pro kynlwyn [insidiis].
  23. Tres sunt qui debent habere guiraut [potum] de curia: scilicet, faber curie; preco; trulliat [pincerna]: mensura potus est plenitudo vasorum de cervisia; dimidium de bragaut [mulso]; tercia pars de medone.
  24. Teir gorsaf gureic [stationes uxoris]: scilicet, ubi vir dormierit cum illa, non debet jure ante tres dies de illo loco discedere; et ubi divortium fecerit vir cum muliere, debet mulier jure manere [in domo] sua per tres dies, donec suppellectilem suam totaliter premittat; et ubi mortuus fuerit vir ejus, debet mulier tribus diebus expectare, donec omnem partem suam de domo emittat.
  25. In tribus festis debet distein [assecla] ministrare in cibo et potu VII. viris: scilicet, regi, et tribus viris ex utraque parte.
  26. Tribus debetur decimus denarius: scilicet, sacerdoti; judici; et animalium liberatori.
  27. In tribus locis non debet accipi fidejussor: scilicet, quando accipitur aliquid a rege; et quando sacerdos accipit testamentum ab infirmo; et medicus ab egro: in omnibus aliis locia debet fidejussor accipi.
  28. Teir gorsaf unben: geueil; erhyl; kennadyl. [Tres stationes principis: ferramentorum fabrica; venatio; curia.]
  29. Teir meuylwriath mechniaith yssyd: diwat mechni ac ef yn uach; ac am y uechni naallo kymell; a diebrit mach guedy roder. [Tria sunt opprobria fidejussionis: sponsionem negare cum ipse sit sponsor; sponsionem compellere non posse; et moratio sponsionis postquam detur.]
  30. Tria animalia debet costauc tom [canis domesticus] habere pre leporariis et molosis, si ceperit prius ante ipsos: id est, lepus; capreus; et vulpis.
  31. Tri argay teruin [tres retentiones limitis]: scilicet, amnis a monte usque ad mare; et molina; et ecclesia vel pentan [lapis focarius].
  32. Tria sunt que, si in via inveniuntur, pro furto non reputabuntur: scilicet, pedaul [solea]; acus; et minimus.
  33. Tres gormes [oppressiones] sapientis: scilicet, ebrietas; Juxuria; dryganniair [convicium].
  34. Tres homines promoveri possunt una die: captivus, si movetur in swyd [officio] de XXIIII. officialibus; secundus, filius villani, si sit clericus; tertius, homo ex captiva villa, si villa habeat a domino patrie licentiam eclesiam edificare, et in cimiterio ejus corpora sepelire, tunc villa libera fit, et omnes homines de ea postea sunt liberi.
  35. Quatnor de causis vertitur judicium: scilicet, amore; odio; precio; timore majoris persone.
  36. Judex tamen, qui causas judicat, debet cavere ne diligat nummum plus quam Deum.
  37. Tres homines sunt qui debent judicio habere in curia linguam: scilicet, mulier; et ille qui loquelam patrie in qua sit nescit; et kric [bambalio]: de istis tribus, et suis causis, dominus suam calumpniam debet proferre, et de omnibus linguara eligere debet.
  38. Quatuor sunt clipei qui defendunt hominem de calumpnia latrocinii: primus est, servare ante perditionem, et hoc affirmare juramento duorum virorum secum: secundum, servare guesti [hospitem] usque mane, cum juramento familiedomus; ex eo quod unus salvus est ex duobus vicinis, ponant manum suam super eum per tres vices: tercius est, geni [nasci] et nutrire hoc modo: quod ipse vidit taurum ascendentem super vaccam, et hoc juramento duorum proximorum affirmabit, quod animal, vel res de qua lis est, neque venditione, neque donatione, neque ulla spontanea voluntate ab illo recessit, et quod cum ipso natum est.

XLVII. QUOT MODIS NOVENNARIUS NUMERUS DICITUR IN LEGt[recensere]

  1. Novem occisionis pertinentie, id est, nau affeith galanas:
  2. Nau affeith ledrat [novem affinia furti],
  3. Nau affeith tan [novem affinia incendii].
  4. Nau tauodiac [novem advocati].
  5. Nau pynnuarch [novem vectoresj.
  6. Nau kynywedi teithiauc [novem conjunctiones immunes]: scilicet, priodas aguedi karad [connubium; dos; concubinatus;] duo privigni; et ladrut twill [ducere in rapinam]; beichodi twyll [graviditas celata]; mulieris llvyn et perth [dumi et sepis]; nau affeith kennewedi ar lv ac aruoll [novem affinia conjunctionis juramenti et pacti]; tvyl uoroyn [fallax virgo].
  7. Novem verba disceptationis, id est, nau geir kyngheusset.
  8. Nau nos guesti [novem noctes hospitis].
  9. Nau diheu teruyn [novem dies limitis].
  10. Nau ugeint diwat [novies viginti negadones].
  11. Nau moduet [novem uncie].
  12. Nau dyruet [novem palmi],
  13. Nau troytuet [novem pedes].
  14. Nau cam [novem gradus].
  15. Nau gvrhit [novem passus].
  16. Nau mis tymp [novem menses graviditatisj.

XLVIII. QUOT MODIS DICITUR DUODENARIUS NUMERUS IN LEGE.[recensere]

Duodecies redduntur IIII. denarii sine elevatione:

  1. Pro teth kenflith [mamilla juvence] et vitulo ejus.
  2. Pro costauc tom [cane domestico].
  3. In die quando pullus frenari debet.
  4. Quando juvencus debet jugum trahere.
  5. Quando ascendit taurus super kenflith [juvencam], scilicet, in crastino Augusti.
  6. Nummi gaustrodion [equisonum].
  7. Pretiuni [h]edi ad Augustum.
  8. Pro examine apum invento.
  9. Pro equitatione equi sine licentia.
  10. Pro murilego.
  11. Pro pullo orbato.
  12. Pro capra.
  13. Pro capreola.
  14. Item arcus cum XII. sagittis IIII. denarii legales.

XLIX. [DE VARIIS INJURIIS.][recensere]

  1. Latro, si intromittentibus fidejussoribus liberatur, et datur ar pen meichieu [in manus vadium], postea non debet vita privari, sed pecunia mulctari: latro autem et accipiter proprie sunt thesaurus regis.
  2. Siquis invidia hominem occiderit, ancillas quatuor totidemque servos reddat, et ipse securitatem habeat.
  3. Siquis fuerit in judicio compulsus, et dandi rationes durus esse voluerit, et invitus fuerit, V. ancillas totidemque servos reddere prccipimus.
  4. Manum, oculum, et quodcumque menbrum debilitatum fuerit, idem accipiet in judicio, si non se redimeret.
  5. Si alicui homicidium imponitur, et non est ei titulus comprobandi, XLVIII. hominum nominatorum juramento se purgabit, ex quibus XXIIII. in eclesia jurent eum esse ab homicidio immunem; quod si non juraverint, ancillas V. et tres servos reddat, et securus sit.
  6. Siquis servus ingenuum occiderit, homicida parentibus traditur, et habeant potestatem faciendi de eo quod voluerint.
  7. Si autem dominus servo permiserit arma portare, et ingenuum hominem occiderit, ipsum et alium servum se noverit redditurum.
  8. Siquis ingenuus servum alterius sine causa occiderit, servum pro servo reddat.
  9. Siquis homicidium fecerit et fugam petierit, parentes ipsius jura reddant, aut patriam relinquant, vel dimidium precii reddant; post hoc si reus venire voluerit, dimidium quod restat de precio solvat: qui si interim occisus fuerit causa ejusdem homicidii, totuni galanas quod pro eo ante redditum fuerat retro reddatur.
  10. Siquis lanceam miserit, et inde homo lesus fuerit, argenti libram reddere debet.
  11. Siquis in rixa manum, vel pedem, aut oculum maculaverit, ancillam servumque se redditurum noverit.
  12. Siquis pollicem a manu exciderit, medium manus inprecium reddere precipimus.
  13. Siquis hominem gladio aut lancea percusserit, ita ut interiora appareant, duas libras persolvat.
  14. Siquis caput alicujus percusserit usque ad cerebrum, III. libras reddat.
  15. Siquis alicui dederit alapam, nec sanguis nec livor inde appareat, duos solidos inde persolvat.
  16. Siquis autem in facie alicui alapam dederit, ita ut livor aut sanguis inde manaverit vel appareat, ancillam reddat.
  17. Siquis in brachio vel sura lancea foramen fecerit, menbrum non debilitaverit, II. libras reddat.
  18. Sarhaet mulieris erit secundum viri sui scilicet, tercia pars sarhaet viri sui ei redditur: galanas autem ojus juxta qualitatem parentele redditur.
  19. Altut [advena] ex longa regione proveniens, et cibum non inveniens infra tres dies, si interim latrocinium fecerit pro vita defendenda, non debet juri crucifigi.
  20. Qui propter inopiam reliquerit hereditatem suam, et vadit ad virum de cognatis suis, et morabitur in villa ejus cum eo, ille vocabitur karlauedrauc [carrifractus], et de illo fiet sicut de bonhedic kanhwynaul [generoso ingenuo], qui fuerit cum optimate.

L. DE TESTAMENTIS.[recensere]

  1. Tria sunt mortua testimonia, id est, teir marw dystiolaith que bene possunt stare in judicio: primum, scilicet, cum lis ora fuerit de quadam terra, et rationabiliter terminata publice fuerit coram omnibus; postquam illi omnes qui fuerint presentes mortui fuerint, filii eorum, vel nepotes, vel alii de progenie eorem possunt testimonium perhibere super hiis que audierunt a parentibus suis; et hii dicuntur gwybydyeit [testes conscii]: secundum, cum aliquis per nobiles provintie ex utraque parte, qui dicuntur aminogeu tir [finitimi terre] per generis derivationem, id est, per mach et edurit, affirmando et testificando jus suum poteritadipisci: tercium est, cum viderint lapidem qui dicitur pentanuayn [lapis focarins] patris sui, vel avi, vel proavi, vel attavi, vel aliorum de genere suo, et loca edificiorum, et aree, et horrei, et terram arabilem; hec omnia testimonium perhibent eis super jus suum.

LI. DE MUTATIONIBUS.[recensere]

  1. Tres sunt mutationes sine spe reversionis, que dicuntur tri karkychwyn hep attychwel: scilicet, mulier, cum divortium fecerit cum viro suo; putativus filius, cum semel rationabiliter dicesserit a patre suo, id est, guedy diwatter; vir bereditarius, si fuerit in alio dominio, quando revertetur ad propria jure non revertatur amplius retrorsum.
  2. In quolibet placito non sunt nisi IIII.: scilicet, guys, holi, barnu, tagnoued [citatio, actio, sententia, quies].

LII. SEPTEM SUNT CLAVES SAPIENTIE.[recensere]

  1. Interrogare humiliter, audire diligenter, tenere memoriter, credere fideliter, diligere ardenter, narrare humiliter, judicare misericorditer.
  2. Quatuor modis judex [periclitatur] animam suam cum injuste judicat: vel per amorem; vel per odium; vel per terrorem; vel per munera.

LIII. [DE PRETIIS ANIMALIUM.][recensere]

  1. Si duo vadunt per silvam, et primus dimiserit ramusculum scienter resilire super oculum alterius, et fregerit oculum, ipse ei reddet oculum; si autem illum premuniat ut caveat, non reddet, licet oculum amittat: similiter si duo vadunt per viam, et primus vulneraverit quendpm obvium, si ultimus non retinuerit eum, et permiserit vulnerare bis, ipse erit rei particeps.
  2. Siquis bestiam cujus caro comeditur in terra non sua mortuam invenerit, dominus terre illam habebit; inventor vero aliud posterius menbrum; de porco autem anterius: de inmunda vero bestia sic inventa dominus terre nummum dabit inventori.
  3. Si eanes super locum statutum fuerint constituti, qui primus eorum leporem, vel capream, vel vulpem ceperit, eum tantum habebit.
  4. Precium lostlydan [fibri], dimidium libre.
  5. Precium beleu [martis], XXIIII. [denarii.]
  6. Precium deuyrgi [lutre], XII. denarii.
  7. Pro cane non fit dirvy, sed camlvry, si sit necatus, vel furto sublatus.
  8. Si juramento quis cogitur canem negare, non nisi solas jurabit.
  9. Pro cane rabioso, nec pro dampno quod fecerit, nichil redditur.
  10. Si cujus canis hominem invaserit, mittat ille lanceam suam inter se et canem; et si canis in lanceam irruens, homine minime intrudente, mortuus fuerit, nichil pro eo redditur.
  11. Si cujus canis hominem momorderit, et sanguis manaverit, dominus canis pro sanguine componet quod jus dictaverit; et si a loco se non mouens canem attingat et occidat, non habebit plusquam XVI. denarios.
  12. Si mordere canis consuetus fuerit, ita quod tres homines ante momorderit, et dominus canis eum non necaverit, fune duarum palmarum ad pedes domini canis ligetur, ita ut sint due palme inter canem et pedem, et ita occidatur; et camlwry reddatur, et precium sanguinis homini.
  13. Pro nulla ave mansueta, cujuscumque generis sit, dirwy vel camlwry componitur, si sit necata vel furiim rapta; nec pro ullo cane, sed tantum precii datio.
  14. Anseres, si fuerint in aliquo loco detrimentum facientes per collum in furca vel sepe usque ter suspendantur; postea vero si ibi inveniantur, occidi vel redimi debent.
  15. Auca II. denarios legales valet:
  16. Nidus, II. denarios legales:
  17. Pullus sub alis, I. denarium:
  18. Exiens, I. denarium legalem:
  19. Ad Augustum, I. denarium legalem.

LIV. ADDUNTUR QUEDAM DE LEGIBUS HOWELI.[recensere]

Hec sunt judicia constituta in tempore Howeli boni, dicta ex ore Justini in ultimis suis temporibus, quando pro nulla causa mentiri voluit.

LV. DE GALANAS PREPOSITI CASTEL ARCOEL.[recensere]

  1. In galanas prepositi Castell Arcoyl tantum redduntur IX. vacce et novies XX. tribus vicibus, et ovis inter duas vaccas, et porcus, id est, gurich [seta], et bref [balatus], et due maynaur [manorie] de terra, cum duabus lavatricibus, ad memoriam facinoris. Novem autem diximus ad numerum custodiendum; solent enim Wallenses seponere unam de vaccis et nummis, ut possint retinere quot vicenos habent.
  2. Quicumquc vero terram in galanas reddiderit, ipse nihilominus omni tempore redditum terre domino terre restituet: tercia pars cujuslibet in ejus sanguine constat.

LVI. DE GALANAS PREPOSITI AMITEILLONION.[recensere]

  1. Galanas prepositi Amiteillonion Dyubyt [Dynbyc] Leureny, VI. vacce et sexies XX., ovis et porcus inter quaslibet duas, et una maynaur [manoria], cum lavatrice; et tantumdem in galanas prepositorum tocius Demetie: et tercia pars galanas in precio menbrorum eorum.
  2. Mabeilt mainorauc, id est, qui mainaur [manoriam] habuerit in qua eclesia sit, tantum est ejus galanas quantum prepositi.
  3. Villanus qui potest ad penkenedyl [prefectum generis] suam generationem ducere, in galanas habebit III. vaccas et tribus vicibus XX., et ovem et porcum inter quaslibet duas vaccas, nisi induxerit III. vaccas tantum.
  4. Prepositus, vel map uchelur [optimas], cujus familiaris occisus fuerit, III. vaccas habebit.
  5. Nemo Menevensem, id est, episcopum, sine ipso et suis canonicis audeat judicare: et similiter de Sancto Beuno, et Terillo, et Tydecho.

LVII. [DE FURTO.][recensere]

  1. Siquis equum vel quodlibet furtum invenerit, adducat illum cum quo invenitur suum advocatum, id est, guarant.
  2. Omni custodi de apud se deposito credendum est, si res proprias cum deposito amiserit; sin autem, depositum reddere tenetur, nec est ei credendum.
  3. Siquis interdictus fuerit in foro vel placito, aut in eclesia, ne cibus ei detur, et postea ei quis dederit, ejus malefactum reddat; aliter non.
  4. Siquis arma sua non suspenderit altius quam sit caput hominis stantis, et eis quis vulneratus fuerit, arma sint vulnerati, uel dimidium reddat is cujus sunt arma; sin autem, totum reddat, vel arma.
  5. Siquis arma accomodaverit, et eis aliquis vulneratus vel occisus fuerit, dimidium reddat.
  6. Mutuum et accomodatum semper reddatur, et hoc de jure.
  7. Rusca apium [valet] II. solidos.
  8. Pro arbore ubi apes sunt in nemore, II. solidi, si arbor fuerit furto scissa.
  9. Si fracta et ad terram projecta, X. solidi.
  10. Qui autem invenerit et domino monstraverit, ceram et prandium illius diei habeat.
  11. Pro cervo bos.
  12. Pro cerva vacca.
  13. Pro capreolo caper.
  14. Pro capreola capra.
  15. Nullus licentiam habet venandi nisi rex, et ejus prepositus, et uchelvr [optimas].
  16. Nemo decipulam, id est, annel, ponat in terra sine licentia prepositi.
  17. Exules qui sponte veniunt regis sunt, nisi quem aliquis a patria sua duxerit.
  18. Tercia pars prede regis est cum indomitis et capris, quia nullo cogente veniunt, et cum auro.
  19. Nulla societas est quamvis de una domo exierint, nisi facta fuerit conventio.
  20. Filius, qui non fuerit de uxore sua, non debet a patre recipi usque ad annos XIIII., nisi mater ejus in partu, et in hostio eclesie quando primum ingreditur, et ante altare cum juramento eum duxerit: si non sic fecerit, [eum ducat] XIIII. anno cum VII. de proximis suis, et tunc omnem sumptum habebit, et ita recipiatur.
  21. Sciendum [est] etiam quod filius quem sub nomine alicujus patris mater dimiserit, et procedente tempore ad alium patrem duxerit, juramento L. virorum recipitur.
  22. Nemus prohibetur a tercio die ante festum Sancti Michaelis usque ad XV. diem post Epiphaniam propter fructus, ne dissipentur.
  23. Silvestria animalia, preter tria, semper sunt prohibita.
  24. Diuancoll dinawet [mutatio juvenci] est ab Augusto usque ad festum Omnium Sanctorum, et tunc non est vitulus: reddetur pro eo precium ejus, scilicet, XII. denarii.
  25. Vulnus lingue non redditur nisi tribus: scilicet, regi; judici quoque, quando quis conatur ire contra judicium suum; similiter sacerdoti, quando fuerit sive in eclesia, sive in curia in tribus festis, sive coram rege, faciendo cartara vel legendo.
  26. Deleet adeuedic ar uach heb oet arnei a bot kynheu [?] am yr oet kyureith adeweit hyt ynauuetid bot yr oet: ereill adeweit pen ypytheonos. [Si contentio oritur de tempore solvendi debitum agnitum, fidejussore dato, sine die solutionis, lex tempus statuit novendium esse; quidam dicunt quindecimum diem].
  27. Tres limbi precipue ad regem pertinent: scilicet, llostledan [?]; beleu; et karlung [fibri; martis; et mustele candide].
  28. Siquis in curia domini ipso presente ivri stare negaverit absque contradictione, depredandus est; sed reus mortis erit.
  29. Siquis kenllwin [insidias] fecerit, XII. vacas regi duppliciter reddet, preciumque duppliciter juxta illius nobilitatem, et duppliciter qui hoc fecerit debet. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Notas[recensere]

  1. * "From a Ms. in the British Museum, Vespasian, E. M." as recorded in Ancient laws and institutes of Wales: comprising laws supposed to be enacted by Howel the Good: and anomalous laws, consisting principally of institutions which by the statute of Ruddlan were admitted to continue in force, Vol. 2. Public Record Office of Great Britain, 1841. Accessed 29 Jan 2013.
  2. Id est, Demetia.
  3. Id est, St. David's.