Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/210

E Wikisource
Haec pagina emendata est
156
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. I.est scriptura Assyriaca, et scriptura etiam quâ legem Deus benedictus scripsit, et vocatur Assyriaca à magnitudine et gloria, seu pulchritudine juxta illud: Quoniam beatam me dicent filiæ, et sic dicta est Assyriaca, quod beata sit in suo charactere. Cui veluti calculo suo subscribit R. Samuel Japhe: vult enim hanc scripturam tunc temporis minimè fuisse vulgarem, sed legalem tantùm, et phylacteria ea scribi solita, cætera verò omnia monumenta, cujusmodi erant annales, sive historiæ, et publica monumenta, sicuti et numismata Samaritico charactere, qui tunc temporis quasi vulgaris erat, conscribebantur. Ut vel hinc appareat verum esse quod supra asseruimus de charactere sacro, et profano, hunc (profanum) Samariticum illum; (sacrum) Assyriacum fuisse. Verùm verba Auctoris cito, ita enim dicit:
  Nihilominus propter perfectionem et sanctitatem scripturæ illius in illis diebus non scribebant eam, etiam in libris, in quibus scribebat Rex, aut unusquisque pro se ipso, sed scribebant eos scriptura Hebraïca, quia autem abscondita erat arca, obliti sunt literarum (id est, illarum, quæ bis in alphabeto ponuntur, et finales alium ductum habent) cùm migrarunt in Assyriam; et noverunt filii Assur hanc scripturam, ideò acceperunt eam sibi, vel quod antea apud eos esset, innotuerat enim illis ex libro sacro præter scripturam suam; vel quod illorum fuerat, concupiverunt. Filii autem Israël assueverunt ea simul cum illis ab illo tempore et deinceps. Et hoc est, propter quod dicitur, ascendisse cum illis de Assur, sed in diebus Esdræ datum est illis scribere librum legis, et reliqua hagiographa, charactere videlicet Assyriaco. Quæ verba ita clara sunt, ut nostram sententiam demonstrare videantur.
  Patet igitur denuò characteres hosce nullâ ratione essentialiter fuisse diversos, sed Samaritanum characterem Hebræum ab Esdra in meliorem formam, et elegantiorem, ad studium legis vecordem populum, vel ipsa characteris pulchritudine, ut dictum est, excitandum, mutatum fuisse. Accedit, quod Assyriacus character, quo tabulas legis scriptas ostendimus, apicibus constet plenis mysterio, ut et totus character, quemadmodum in sequentibus videbitur, mysticus et symbolicus, quod de Samaritico dici nullâ ratione potest, utpote apicibus nimium à prima simplicitate sua declivibus prædito. Addo aliud, si vera sint, quæ referunt More Zohar, et Rassi in XXIV caput ExodiLegis tabulas quo ad literas perforata fuisse Rabbini tradunt., tabulas legis fuisse, juxta veterum traditionem, perforatas, et ex utraque parte legi potuisse, unde consequenter intermediæ partes ם finalis, et ס miraculo sustinebantur, ne excavatæ caderent. Unde unicum argumentum sumunt asserendi legem solo Assyriaco, videlicet quadrato illo et eleganti charactere fuisse scriptam, non Samaritano; cùm ejus Mem et Samech facile, et sine ullo miraculo in tabulis consistentes, repugnent miraculosæ scripturæ, quâ veteres constanti traditione tabulas legis scriptas esse volunt.
  Verùm nos relictis Rabbinorum plerorumque fabulosis traditionibus, ut nostra solidiori fundamento insistant, à solidiori antiquitate incœptam inquisitionis nostræ telam ordiamur: in qua, si characterem Samaritanum eundem cum Assyriaco demonstraverimus, uti divinâ gratia ex sequenti tabula nos demonstraturos confidimus; certè famosissimæ questioni nullo non tempore agitatæ finem tandem nos imposuisse meritò gloriari poterimus.
 Tabula sequitur.

Expo-