Tragoediae (Accius)/Atreus

E Wikisource

1. Simul et Pisaea praemia arrepta a socro
(...) possedit suo

2. (Atreus)
Iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
Iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat:
Maior mihi moles, maius miscendumst malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam.

3. (…) <quae> ego incipio conata exequar.

4. (Atreus)
        oderint,
Dum metuant.

5. Qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum.

6. (Atreus)
(...) quod re in summa summum esse arbitror
Periclum, matres conquinari regias,
Contaminari stirpem ac misceri genus

7. Adde huc quod mihi portento caelestum pater
Prodigium misit, regni stabilimen mei,
Agnum inter pecudes aurea clarum coma,
Em clam Thyestem clepere ausum esse e regia,
Qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.

8. (Thyestes)
(...) vigilandum est semper: multae insidiae sunt bonis.

9. Id quod multi invideant multique expetant inscitiast
Postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas.

10. Ne cum tyranno quisquam epulandi gratia
Accumbat mensam aut eandem vescatur dapem.

11. Epularum fictor, scelerum fratris delitor

12. (…) concoquit
Partem vapore flammae, veribus in foco
Lacerta tribuit.

13. Sed quid tonitru turbida torvo
Concussa repente aequora caeli
Sensimus sonere?

14. (Atreus)
(…) natis sepulchro ipse est parens.

15. (Thyestes)
      (…) fregisti fidem.
        (Atreus)
Neque dedi neque do infideli cuiquam (...) .

16. (Thyestes)
Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
Manderem natos.

17. Egone Argivum imperium attingam aut Pelopia digner domo?
Quoi me ostendam? quod templum adeam? quem ore funesto alloquar?

18. Ecquis hoc animadvortet? vincite!

19. Numquam istam imminuam curam infitiando tibi.

20. Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae
Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent.