Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/594

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
574
APPENDIX.

praBdicatorum, inquisitores haereticae pravitatis in regno Franciae auctoritate sedis apostolicae deputati, quod dudum in diocesi Veronensi quamplures haeretici de mandato tuo capti fucrimt et adhiic eos facis detineri captivos, quorum aliqui fore dicuntur de regno Franciae oriundi, et unus eo in dicto regno pro episcopo haereticorum ipsorum, secundum eorumdem haereticorum usum habetur. Cum autem, sicut habeat eorumdem inquisitorum assertio, firma spes habeatur quod eorumdem haereticorum dicti regni praesentia in illis partibus erit plurimum orthodoxaB fidei fructuosa, pro eo quod si contingat eorum aliquos divina gratia operante redire ad ipsius fidei unitatem, per ipsos multorum qui sunt in eodem regno praedictae pravitatis fermento aspersi, occultata nequitia detegi poterit, et haberi plena notitia eorumdem. Nos qui tenemur exaltationem ipsius fidei totis viribus procurare, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, qua- tinus tarn ilium qui, ut praedictum est, episcopus reputatur, quam alios haereticos supradictos ejusdem regni praefatis inquisitoribus per eorum certum nuncium ad te propter hoc specialiter destinandum, qui sumptibus ministrandis ab inquisi- toribus supradictis sub fida custodia haereticos ducat eosdem, deinceps sub ipso- rum inquisitorum cura et jurisdictione mansuros, prius tamen diligentius inquisitis ab eisdem haereticis ad praefatos fratres inquisitores ut praemittitur destinandis, quae ad utilitatem ejusdem fidei et utiliorem executionem commissi tibi oflicii videris inquirenda transmittas. Nos enim praedictis inquisitoribus nostris damns litteris in mandatis, ut eosdem haereticos ad ipsos per te taliter destinandos dili- genter et fideliter faciant custodiri, facturi nihilominus circa illos libere in eos commissum sibi contra haereticos officium exequendo, prout secundum Dei honori et commodo ejusdem orthodoxae fidei viderint expedire. Datum Romae apud Sanctum Petrum quarto Idus Februarii, pontificatus nostri anno primo (10 Feb. 1289).

XI.

Order of Inquisitor-General to Make Transcript of Records.

(Archives de I'lnquisition de Carcassonne. — Doat, XXXII. fol. 101.)

Joannes miseratione divina Sancti Nicolai in carcere TuUiano diaconus cardi- nalis, religiosis viris in Christo sibi dilectis fratribus ordinis praedicatorum et minorum inquisitoribus pravitatis haereticae in Citramontanis partibus auctori- tate sedis apostolicae deputatis, salutem in Domino nostro. Nil majus accedit aflfectui quam quod fidei catholicae puritas ubique terrarum ad Dei gloriam valeat ampliari, et macula pravitatis haereticae de locis illis quae infecisse dinos- citur virtutis divinae cooperante subsidio per nostrae ac vestrae sollicitudinis ministerium penitus deleatur. Cum igitur hujusmodi cura negotii sit nobis ab apostolicae sede commissa nos dilectorum nobis in Domino inquisitorum pravi- tatis ejusdem in regno Franciae condignis desideriis annuentes, universitati vestrae auctoritate qua in hac parte fungimur, in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus quatenus depositiones testium super pravitate ipsa jam receptorum a vobis vel recipiendorum in posterum, quia negotium Inquisitionis