Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/598

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
578
APPENDIX.

terriui, ipse Bernardus Pastoris fecit dictum Joannem Maurendi recederc et re- verti postmodiiin, nc, si vidcrctur per dominuin inquisitorem esset suspectus quod se ingereret in testetn, non vocatus nee citatus, et postea fecit eum cum aliis citari, et eisdem citatis, ministravit expensas in cena, non tamen de pecunia sua aliorum consentientium in prcdictis. Item, quamdam informationem seu inquestam que fiebat in curia regia seu vicarii regii Bitterris contra dictum Rai- mundum Berseti super quibusdam casibus officium Inquisitionis minime tangeu- tibus, tam ad expensas proprias quam aliorum, prosequebatur pro viribus et ducebat in odium et malum dicti Raimundi Berseti, non obstanti quod crederet contenta in ipsa cedula non esse vera, et quod etiam dixisset Joanni Maurendi et Guillelmo Mascon predictis se non credere ea fore vera nee adhibere fidem dictis eorumdem, et quod etiam sibi respondissent : " Vos, si est verum aut non, solus debetis ferre testimonium." Interrogatus quare ergo reddebat dictam cedulam ex quo sciebat cam continere falsitatem, respondit quod propter suum malum et suam ruinam et quod volebat quod propter ilia ipse Raimundus Berseti haberet inde malum et dampnum. Interrogatus quare credebat inde malum eventurum dicto Raimundo Berseti, si ipsa cedula vel contenta in ea probaren- tur, respondit se nescire modum curie domini Inquisitoris, tamen sciebat, ut dixit, eadem contenta in ipsa cedula esse hereticalia, et quod dictus Raimundus propter hoc caperetur et in carcere poueretur et detineretur et postmodum re- mitteretur domino Episcopo Biterrensi et quod ipse episcopus posset de ipso Raimundo facere inquestam, sciens turn, ut dixit, quod dictus dominus Epis- copus portabat tunc eidem Raimundo Berseti malam voluntatem, et quod non fecisset illi nisi malum et dampnum, credens tunc, ut dixit et desiderans quod ipse Raimundus condempnaretur ad perdendum officium suum, scilicet notaria- tus, et quod perderet magnam vel majorem partem bonorum suorum, et quod hoc sibi dixerant aliqui de complicibus predictis et aliis, quod talia erant in dicta cedula que, si probarentur, et causa bene duceretur, dictus Raimundus perderet magnam partem bonorum suorum committens predicta. Dixit se penitere de predictis.

XIV.

Hopelessness of Defence.

(MSS. Bibl. Nat,, fonds latin, nouvelles acquisitions, 139, fol. 33.)

Anno quo supra XIIII Kal. Februarii (19 Jan. 1252) P. Morret comparuit co- ram magistris inquisitoribus apud Carcassonam et requisitus si volebat se def- fendere de hiis que in instructione inventa sunt contra eum et si volebat ea recipere dixit quod non. Item requisitus dixit quod habebat inimjcos, videlicet B. de Beo et sorores ejus pro eo quod habuit causam cum eis, tamen postmodum pacificatum fuit inter eos. Item B. Seguini est inimicus suus. Item Savrina est inimica sua quia ipsa dicebat quod rem habuerat cum filia sua. Et requisitus si aliud volebat dicere vel proponere ad deffensionem suam dixit se nichil aliud scire, et fuerunt sibi publicata dicta testium in inquisitione contra ipsum inita in