Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/248

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

CHAPTER X.[1]


QUÆNAM DE PROCREATIONE LIBERORUM TRACTANDA SINT.


TEMPUS autem opportunum conjunctionis solis iis relinquitur considerandum, qui juncti sunt matrimonio; qui autem matrimonio juncti sunt, iis scopus est et institutum, liberorum susceptio: finis autem, ut boni sint liberi: quemadmodum agricolæ seminis quidem dejectionis causa est, quod nutrimenti habendi curam gerat; agriculturæ autem finis est, fructuum perceptio. Multo autem melior est agricola, qui terram colit animatam: ille enim ed tempus alimentum expetens, hie vero ut universum permaneat, curam gerens, agricolæ officio fungitur: et ille quidem propter se, hie vero propter Deum plantat ac seminat. Dixit enim: "Multiplicemini;"[2] ubi hoc subaudiendum est: "Et ea ratione fit homo Dei imago, quatenus homo co-operatur ad generationem hominis." Non est quælibet terra apta ad suscipienda semina: quod si etiam sit quælibet, non tamen eidem agricolæ. Neque vero seminandum est supra petram, neque semen est contumelia afficiendum, quod quidem dux est et princeps generationis, estque substantia, quæ simul habet insitas naturae rationes. Quæ sunt autem secundum naturam rationes, absque ratione præternaturalibus mandando meatibus, ignominia afficere, valde est impium. Videte itaque quomodo sapientissimus Moyses infrugiferam aliquando sationem symbolice repulerit: "Non comedes, inquiens, leporem, nec hyænam."[3] Non vult homines esse qualitatis eorum participes, neque eis æqualem gustare libidinem: hæc enim animalia ad explendum coitum venereum

  1. For obvious reasons, we have given the greater part of this chapter in the Latin version.
  2. Gen. i. 27.
  3. Deut. xiv. 7.