Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/253

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
Book ii.]
THE INSTRUCTOR.
249

eas detineant purgationes menstruæ. Non enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est, polluere est æquum, nec sordido materiæ profluvio, et, quæ expurgantur, inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat, ineptumque redditur, si matricis sulcis privetur. Neque vero ullum nnquam induxit veterum Hebræorum coeuntem cum sua uxore prægnante. Sola enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est præter leges, et injusta, et a ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a prægnantibus, quousque pepererint. Revera enim matrix sub vesica quidem collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita, extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit semen, impletum occluditur, ilia autem rursus inanis redditur, cum partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit. Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes, in quibus fit fetus conceptio, quæ quidem Deum fabricari non puduit. Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit, probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso omnino jam libidinem excludens. Ejus autem appetitiones, quæ prius in amicis versabantur complexibus, intro conversæ, in procreatione sobolis occupatæ, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo libidinem. Petulantia autem, quæ multa quidem liabet nomina, et multas species, cum ad banc veneream intemperantiam deflexerit, λαγνεία, id est "lascivia," dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica, et incesta in coitum propensio: quæ cum aucta fuerit, magna simul morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in quæ omnia tyrannidem obtinet cupiditas. His autem cognatæ innumerabiles augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum provehuntur. Dicit autem Scriptura: "Parantur intemperantibus flagella, et supplicia humeris insipientium:"[1] vires

  1. Prov. xix. 29.