Page:Chronicle of the Grey friars of London.djvu/38

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page has been proofread, but needs to be validated.
xxxiv
PREFACE.

after which the register of interments, and the chronicle of events, were probably entered regularly, as the materials arose.

"Memorandum quod frater Andreas Bavard sacræ theologiæ professor, anno Domini 1494°, videns chorum fratrum minorum Lond' minus bene instauratum libris choralibus. Mente concepi non posse elemosinas amicorum meorum melius expedire quam in libris scribendis choralibus ad laudem divinam et ad ejusdem divinæ laudis continuationem. Qua propter conduxit[1] . . . . unum scriptorem qui scripsit mihi unum legendarium in duabus partibus. Et unum antiphonarium in duabus partibus et unum psalterium et unum gradualem. Et alium impressum et in multis aliis reparavi. Et" (after this a considerable space is left blank).—Register, fol. 326.

I have before mentioned that the Register of the Grey Friars bears marks of having passed through the hands of John Stowe; and I have now to add that transcripts in his hand of the greater part of its Latin contents are preserved in the MS. Harl. 544.

Ut sciatur posicio canalium aqueductus fratrum minorum Lond'. (See p. xiii, note.)

Primo a limine portæ Johannis Sporon spacio trium pedum sub novo muro fratrum porreccio canalis in vicum versus Newgate quarenti occurrit. Semper autem dum in via jacet aquilonarem partem viæ tenet aliquantum et minus domos approximans sed quod rectitudo posicionis permittat. Sub porta de Newgate spacio .12. pedum profundatur, et directe extenditur sub muro cimeterii sancti Sepulchri exterius et ulterius, sed vici illius obliquacionem obliquatur; juxta lekewelle protenditur, ibi bivium pertransiens buttat se contra fenestram domus Johannis Muchchethe, ibique curvatur versus pontem de Holeburne inter domum Willielmi Yrotheges et pontem; ponitur sub aqua spacio .iij. pedum. Ultra rivulum illius aquæ circa spacium .viij. passuum juxta pontis murum ultra fracturam de industria factam ubi aqua plateæ descendit in loco semper lutoso. Primum spurgellum

  1. Sic in orig. The next word is portly burnt off. Stevens has translated the passage "I hired." Stowe did not transcribe it.