Page:De re metallica (1912).djvu/33

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
xxiii.

Pastor ut explorat quaæ terra sit apta colenti,
     Quæ bene lanigeras,quæ male pascat oues.
En terræ intentus,quid uincula linea tendit?
     Fungitur officio iam Ptolemæ tuo,
Vt que suæ inuenit mensuram iuraque uenæ,
     In uarios operas diuidit inde uiros.
Iamque aggressus opus, uiden' ut mouet omne quod obstat,
     Assidua ut uersat strenuus arma manu?
Ne tibi surdescanc ferri tinnitibus aures,
     Ad grauiora ideo conspicienda ueni.
Instruit ecce u is nunc artibus ille minores:
     Sedulitas nulli non operosa loco.
Metiri docet hic uenae spaciumque modumque,
     Vtque regat positis finibus arua lapis,
Ne quis transmisso uiolentus limite pergens,
     Non tibi conccssas, in sua uertat, opes.
Hic docet instrumenta, quibus Plutonia regna
     Tutus adit, saxi permeat atque uias.
Quanta (uides) solidas expugnet machina terras:
     Machina non ullo tempore uisa prius.
Cede nouis,nulia non inclyta laude uetustas,
     Posteritas meritis est quoque grata tuis.
Tum quia Germano sunt hæc inuenta sub axe,
     Si quis es, inuidiæ contrahe uela tuæ.
Ausonis ora tunet bellis, terra Attica cultu,
     Germanum infractus tollit ad astra labor.
Nec tamen ingenio solet infeliciter uti,
     Mite gerat Phœbi, seu graue Martis opus.
Tempus adest, structis uenarum montibus, igne
     Explorare, usum quem sibi uena ferat.
Non labor ingenio caret hic, non copia fructu,
     Est adaperta bonæ prima fenestra spei.
Ergo instat porro grauiores ferre labores,
     Intentas operi nec remouere manus.
Vrere sive locus poscat, seu tundere uenas,
     Siue lauare lacu præter euntis aquæ.
Seu flammis iterum modicis torrere necesse est,
     Excoquere aut fastis ignibus omne malum,
Cum fluit æs riuis, auri argentique metallum,
     Spes animo fossor uix capit ipse suas.
Argentum cupidus fuluo secernit ab auro,
     Ei plumbi lentam demit utrique moram.
Separat argentum, lucri studiosus, ab ære,
     Seruatis, linquens deteriora, bonis.

u