Page:Historical account of Lisbon college.djvu/174

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page has been proofread, but needs to be validated.
164
APPENDIX.

APPENDIX No. II.

Copy of Petition to the Holy See, from the Lisbonian Society, 1879.

BEATISSIME PATER!

Sacerdotes olim alumni Venerabilis Collegii SS. Apostolorum Petri et Pauli Ulyssiponensis, numero circiter septuaginta, ad pedes Tuæ Sanctitatis provoluti, enixis precibus supplicant tam suo quam aliorum alumnorum nomine, qui vel præsenti tempore in supradicto Collegio degunt, vel futuris temporibus in eodem suorum studiorum curriculum sunt perfecturi, ut Beatitudo Tua onus ipsis impositum unam singulis mensibus missam pro fundatoribus offerendi relaxare dignetur.

Hæc obligatio sequenti modo ipsis fuit imposita: anno 1778 Summits Pontifex, piæ recordationis, Pius papa VI, reductionem inissarum Rectori supralaudati Collegii concedens, addidit; "ut autem aliqua in ejusinodi reductione compensatio fiat, Sanctitas Sua mandavit ut omnes alumni, qui in dicto Seminario tam inpræsens degunt, quam imposterum futuri sunt, postquam ex præfato Collegio discesserint, missæ Sacrificium semel singulis mensibus applicare teneantur pro animabus illorum, qui reducta onera missarum eidem Seminario reliquerint."

Quidain ex Ordinariis nostris, Reverendissimis Angliæ Episcopis, de existentia supradicti oneris certiores facti, declaravere se magnopere desiderare ut, quatenus justitia sinat, ac S. Sedi videatur, ab obligatione