Page:Juvenal and Persius by G. G. Ramsay.djvu/436

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

PERSI SATVRA III

PERSI SATVRA III oscitat hesternum dissutis undique malis ? est aliquid quo tendis, et in quod derigis 1 arcum ? 60 an passim sequeris corvos testaque lutoque, securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis ? Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, poscentis videas : venienti occurrite morbo, et quid opus Cratero magnos promittere montis ? 65 discite et, o miseri, causas cognoscite rerum : quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus liabet, patriae carisque propinquis 70 quantum elargiri deceat, quern te deus esse iussit et humana qua parte locatus es in re ; disce, nee invideas quod multa fidelia putet in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris, et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, 2 75 maenaque quod prima nondum defecerit orca. Hie aliquis de gente hircosa centurionum dicat : " quod sapio, satis est mihi. non ego euro esse quod Arcesilas aerumnosique Solones

derigis A 2 : dirigis P 2 : dirigas P. 
eluevtis P 1 : clientis P 2 L.
350