Page:Medical jurisprudence (IA medicaljurisprud03pari).pdf/295

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

disunitos & separatos in unum Corpus corporat' & Politicum erigere creare & constituere ad quos omni futuro tempore incommodorum istorum cura & correctio demandata & commissa foret. Ita tamen ut superior' ac general' regimen' Civitat' nostre London & Magistrat' ejusdem in modum aliarum Societat' subjiciantur. Sciatis igitur quod nos dilectorum & fidelium Medicor' nostror' Theodori de Mayerne & Henrici Atkins necnon Pharmacopœiorum predict' precibus inclinati potissimum verò ex Regali nostra cura & solicitudine Statum Reipublice promovendi ac bonum publicum procurandi ut Empiricorum & hominum ignor' & inexpert' predictor' inscitia temeritasque compiscatur unde plurima incommoda et pericula rudi & credule plebi assidue oriantur. Ac ut Pharmacopœi inferius nominati tam a predicto Corpore politico liberorum hominum myster' Grocer' Civitat' London quam a quibuscunque aliis corporibus Politicis Societat' sive Communitat' quarumcunque aliar' artium facultat' sive myster' in eadem Civitate nostra London disuniantur separentur & disjungantur ac in Corpus unum Politicum & Corporatum per seipsos per nos facti constituti & creari imposterum perpetuis futuris temporibus ad omnia proposita & intentiones sint et remaneant quam pro aliis causis urgentibus nos specialiter moventibus de gra' nostra speciali ac ex certa scientia & mero motu nostris volumus ac per presentes pro nobis heredibus & successor' nostris Willielmo Besse, Edmundo Philips (et 114 aliis nominatis) ac omnibus aliis personis quibuscunque subditis nostris naturalibus in arte facultate sive mysterio Pharmacopœior' educat' & perit' eandemque artem facultatem sive mysterium hoc tempore exercen' sive existen' liberis hominibus myster' Grocer' Civitat' London ac cum eisdem conjunctim & promiscue in unum Corpus corporatum & Communitat' antehac per nos seu per aliquem vel aliquos Progenitor' nostrorum fact' incorporat' sive constitut' Quod ipsi et eorum unusquisque una cum omnibus et singulis eorum Apprenticiis qui ante dat' Presencium coram Custod' myster' Grocer' predict' seu coram Custod' sive Magistris aliquar'