Page:Medical jurisprudence (IA medicaljurisprud03pari).pdf/301

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

Magistrum myster' & societatis predict' pro tempore existen' unum esse volumus) necessor' requisit' & opportun' pro observatione earum legum ordinationum & constitutionum melius fore videbitur facere ordinare limitare & providere possint. Ac quod iidem Magister Custodes & societas myster' predict' & successores sui eadem fines et amerciamenta per ministros proprios eorundem Magistri Custod' & Societatis pro tempore existem' per discretionem vel aliter secundum leges & consuetudines regni nostri Anglie levare habere & capere possint & valeant ad usum Magistri Custodum & societat' predict' & successor' suorum absque impedimento nostri heredum & successor' nostrorum aut alicujus vel aliquorum Officiar' vel Ministror' nostror' heredum vel sucessor' nostrorum & absque aliquo computo nobis heredibus vel successor' nostris inde reddend' seu faciend'. Que omnia & singula Ordinationes Jura & Constitutiones sic (ut prefertur) fiend' observari volumus sub penis in iisdem continend'. Ita tamen quod leges constitutiones fines & americamenta hujusmodi sint rationabilia & non sint repugnan' nec contrarian' legibus Statut' consuetudinibus sive Juribus regni nostri Anglie. Et pro meliori executione voluntatis & concessionis nostri in hac parte assignavimus nominavimus creavimus & constituimus dilectos nobis predictum Edmund' Phillips fore & esse primum & modern' Magistrum artis sive myster' & societat' predict' ac etiam predict' Stephanum Higgins & Thomam Jones fore & esse primos & modernos Custodes mysterii & societatis predict' continuand' in eisdem officiis a dat' presentium usque ad vicessimum diem Augusti proxim' sequen' & deinde quousque tres alii ad officia illa Magistri & Custodum artis sive mysterii & societatis predict' debito modo electi & perfecti fuerint juxta ordinationes & provisiones in hiis presentibus express' & declarat' si iidem Edmundus Phillips, Stephanus Higgins & Thomas Jones tam diu vixerint (nisi interim pro mala gubernatione aut male se gerend' in ea parte aut pro aliqua alia causa rationabili ab officiis illis amoti erunt aut eorum aliquis amotus erit) Et assignavimus eciam ac nominavimus creavimus constituimus