Page:Medical jurisprudence (IA medicaljurisprud03pari).pdf/313

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

eciam quod he Litere nostre Patentes seu aliquod in eisdem concess' aut content' non cedent in prejudicium Civitat' nostre London seu libertat' ejusdem neque ullo modo derogabunt libertat' Franches' Regimin' Jurisdiction' aut consuetud' ejusdem Civitatis.

Et denique volumus & intentionem nostram esse declaramus quod Chirurgi experti & approbati eorum artem facultatem exercere possint omnesque & singuli eorum practica sibi propria uti & frui valeant quantum ad compositionem & applicationem medicamentor' externor' solumodo pertinet & spectat. Ita tamen ut ea medicamenta minime vendant aut venditioni aliis exponant secundum morem vulgarem Pharmacopol' Civitat' nostre London Eo quod expressa mentio de vero valore annuo aut de certitudine premissor' sive eorum alicujus aut de aliis donis sive concessionibus per nos seu per aliquem Progenitor' vel Antecessor' nostror' prefat' Magistro Custod' & Societati myster' Pharmacopol' Civitat' London predict' ante hec tempore fact' in presentibus minime fact' exist' seu aliquo Statuto Actu Ordinatione Provisione Proclamatione sive Restrictione in contrarium inde antehac habit' fact' edit' ordinat' seu provis' aut aliqua alia re causa vel materia quacunque in aliquo non obstant'. In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri facimus Patentes. Teste meipso apud Westm' Tricessimo die Maii Anno Regni Nostri Anglie Franc' & Hibernie tertio decimo & Scocie quadragesimo octavo.

Per breve de privato sigillo.

CARTRIGHT.


Note. The e for æ in quæ &^c and the c for t in etiam &^c are so printed in our original.