(Greek characters) iroincrem de altera eaque minore carminis parte parum exacte dictas esse concedendum est. Sive enim Canonem Achilles ipse legit, sive ex priore aliquo auctore traxit ejus notitiam, certe verba (Greek characters) non debentur antiquiori, sed sunt Achilli propria, ideoque ita explicari debent, ut consentiant cum iis, quae dixerat paulo ante.
Canon igitur quum neque in fine Diosemiarum neque ante has positus fuerit, utique eximendus ex eo opere videtur, cujus partes supersunt; et peculiarem ilium librum fuisse, coUigas ex ipsa Achilli s dictione, (Greek characters)[1] , et multo maffis ex eiusdem verbis, (Greek characters), ubi illud (Greek characters) separatum significat opus. Neve ante Achillis Tatii aetatem exemptum e reliquo opere Canonem et seorsim a librariis scriptum traditumque esse putes, Aratus ipse v. 460 se de planetis in hoc opere non dicturum profitetur :
(Greek characters) (Greek characters) (Greek characters) est non jam non amplius, aut ad tempus praecedens relatum, aut ad rem aliquam^ cui alia opponatur res; hie autem ad rem relatum est : " Aliis argumentis exsequendis ut par sim, huic jam argumento non sum par"[2]. Itaque Aratus quum Phaenomena condebat, imparem sese Canonis argumento fassus est : neque is hoc potuit in eodem opere tractare, nisi obloqui sibi ipse volebat. Sed postea auctis viribus quidni aggressus rem fuerit, cui sese olim judicarat imparem ? Quae quum ita sint, si (Greek characters) quod probabile dixeris, Phaenomena et Diosemiae comprehensa fuerint, quae- ritur, quid de quinto illorum libro statuendum videatur, cujus meminit Tzetzes[3]: (Greek characters) quae verba Grauertus[4] rectissime in versum redegit. Qua de re etsi nihil potest certi proferri, tamen conjicias Tzetzen esse eorum