Page:Philological Museum v2.djvu/459

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
449
HEADERTEXT.
449

DE SACERDOTIIS GRAECORUM AUGUSTI BOECKHII PROLUSIO ACADEMICA, In religionibus veterum, imprimis Graecorum, perves- tigandis quum studia doctorum ferveant quum maxime, neque ea res iis solis, qui antiquis litteris operam dant, videatur gravis esse, sed quisquis varium et multiplicem generis hu- mani cultum, pietatis ac sapientiae incrementa et decrementa per aetatum vicissitudines saepe alternantia, cognoscere cupiat, philosophus, historicus, theologus, denique omnes, qui a li- berali eruditione non alieni sunt, his quaestionibus advertant animos; baud metuendum videtur umbraticae doctrinae op- probrium, si aliquid nobis de Graecis sacerdotibus dicendum sumpserimus. Insignem enim quendam et hucusque parum cognitum sacerdotum constituendorum modum attulit vetus- tum monumentum, decretum publicum continens : quod an- tequam apponamus, quomodo vulgo apud Graecos constituti sacerdotes sint, paucis liceat praefari. Igitur sacerdotia et sacra ministeria baud pauca, baud aliter ac regia dignitas, cui et ipsi sacerdotale sacrificiorum munus ex parte competebat, certis quibusdam gentibus ita fuerunt propria, ut non potuerit nisi ex ilia gente sacerdos vel minister constitui: hujusmodi sacerdos dicitur [epev^ Kara 761/OS', et lepooavvr) haec TraTpio^ et TrarpiKY} ^ In quo genere notissimi sunt Athenis Eumolpidae et Ceryces ac Ly- comidae^, ex quibus Eleusiniorum mysteriorum antistites et ministri, hierophantae, hieroceryces, daducbi lecti sunt, ut ex Phillidarum gente hierophantis creata est; Eteobutadae^ qui Minervae Poliadis sacerdotem feminam, Thaulonidae, qui Diipoliorum popam (jiovrvirov) praebebant ; aliae Athenis > Vide Plat. Legg. VI. p. 759. B. ubi cf. Ast. comment, ad Legg. VI, 7- p. 293. ^ Horum stemma vide apud Miiller. de Min. Poliad. p. 44 sqq. et in Corp. Inscr^ Or. T. I. p. 442. ^ Stemma Eteobutadarum proponit Miiller. 1. c. p. 43.