Page:Philological Museum v2.djvu/472

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
462
De Titulis Qidbusdam Suppositis .
462

et fuisse sub jussu regis Ogygis ; ab hoc fastigio vidisse se gyrum splendidissimarum inter deas caeli Pleiadum, domnum auream patris magni Neptuni et Ogygis honorati in vita sua, tres columnas Herculis, Eoam totam, quam late habitatur, et deas maris, Hispaniam totam, quae procedit in Jinibus maris mediterranei et externi, et terram regis septimi Mejarataraph, et hujusmodi alia.

Nec vero his contentus portentis fuit auctor: fallacia alia aliam trudit. Nam forte fortuna Grongnetus, quem solum diligunt diij a. mdcccxxi. Melitae amicitiam sibi conciliavit Domeni de Rienzi, Valliclusani (de Valle clausa sibi notissima scripsisse Fortiam dicimus in transcursu) : ille Rienzius cum Aristone Samio, noto ut fertur homine, per Graeciam et Africam iter fecerat ; his contigerat, ut quum aliis rebus antiquis magni pretii potirentur, tum eo ipso anno in Creta insula invenirent codicem papyraceum sane quam vetustum, quo continebatur opus inscriptum sic : "(Symbol missingGreek characters)[1]" Sextus liber ((Symbol missingsymbol characters)) de submersione Atlantidis agit : de ea tractaverat Fortia in uno ex decem voluminibusj quae de historia antiqua orbis terrarum conscripsit: quod opus quum Grongnetus Romae a Fortia acceptum Melitam secum attulisset, ut Fortiae com- menta perdisceret, pretium ei visum est Eumalea cognoscere. Igitur Pezzali Pargiotae, vetustae Graecitatis gnaro, qui tum Melitae degebat, mandavit, ut sextum Eumalei operis librum verteret in Italicum sermonem. Mox Aristo diem supremum obiit ; codicis heres Rienzius, quum Naupliam proficisceretur, spoliatur a praedonibus ; postea videtur ad Satrapam Aegypti* hinc ad Indos Orientales profectus esse : codex igitur perditus esse judicandus est. Nae isti bene fecerunt, et Aristo, quod ad inferos rediit, ut umbris accederet umbra, et Rienzius, quod ad Indos evasit, unde nemo eum ad testimonium dicendum evocabit. Nos gratulemur nobismet, quod certe sexti Eumalei libri Italica superest translatio, quam Fortia jam in Gallicum sermonem transtulit. Legimus hanc Gallicam interpretationem

  1. Bonus vir volebat : (Symbol missingGreek characters) etc. vel potius (Symbol missingGreek characters); in hac sola voce Dorismum adsciscit etiam Cyrenaicorum titulorum fabricator, excepta forma Dorica (Symbol missingGreek characters); nisi hoc voluit pro vitio haberi, quo minus titulus videretur suspectus. Eumeli nomen auctor Atlanticae fabulae studiosissimus ex hac ipsa arripuisse videtur; cf. Platonem Critia, p. 114. B.