Page:Philological Museum v2.djvu/710

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
700
HEADERTEXT.
700

700 Miscellaneous Observations. satis diversae esse, mature quaesitum est, Platonici hujus operis finis utrum in justi natura exponenda an in reipublicae explica- tione constitutus sit : utriusque sententiae summas rationes bene persecutus est Proclus in iis, quae de Platonis Republica com- mentatus est^. Sed universi operis compositione examinata Morgensternius in elegante de Platonis Republica libro jus- titiae potissimum tractandae Platonem operam dare docet ; nee tamen videtur ea removisse, quae in contrariam partem a ve- teribus disputata sunt : immo Platonici in Republica et in Timaeo Socratis ipsius auctoritatem ita pro vitraque sententia pugnare intellexit Schleiermacherus noster^ sagacissimus Pla- tonis interpres, ut cogeretur bicipitem Janum hunc vocare Socratem, qui quidem in Republica justitiam sermonis finem statuens retro spectet, sed prorsum in Timaeo, de civitate actum perhibens. Nimirum Socratis et Platonis excusationi, quae nihilo secius necessaria est, una relinquitur via, quam, sicut veteres harum rerum prudentissimos judices etiam in aliis scriptoribus deprehendimus, unus ex illis pridem demon- stravit. Etenim Proclus, nisi magnopere fallimur, rectissime statuit, veram utramque rationem esse, non ita, ut quod Mor- gensternius statuit, plures operis fines sint : hoc enim fieri non posse, quia oratio, quae quidem bonae frugis sit, animali similis in partium omnium concentum perfectissimum formato, uno debeat fine contineri: sed ita, ut duplex ille finis sit unus idemque ; in quam sententiam etsi Proclus non male disputavit, nee nobis videtur reprehendendus fuisse, quasi parum recte et accurate disseruerit^, tamen nunc, quod paucis rem expedire constituimus, praestat ad Platonis ipsius judicium et doctrinam provocare, qui longe distans ab illis, qui a republica gerenda secernunt justitiam, in Charmide^ diserte definiat j9o/i#icen esse scientiam justi. Et tantum abest, ut Plato ab initio operis duas illas res disjunxerit, ut inde a secunda primi libri parte justi et reipublicae notiones consociarit : quippe ipsa, quae in primo libro potissimum refutatur, Thrasymachi Sophistae ratio 3 P. 349 sqq. in Plat. ed. Basil, pr. Haec Muretus in prooemio, quod Commentariis in Reip. i. ii. praemisit, Latine expressit, sed unde petita essent, non dixit. Omnino quae de Platone Mi^jretus scripsit, non respondent ejus famae, quam himium celebrant laudatores. ^ In Plat, translat. P. iii. T. i. p. 66. ^ Morgenst. p. 65. ^ P. 170. B,