Page:Q Horati Flacci Carminum librum quintum.djvu/5

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

PRAEFATIO

Q. HORATI FLACCI Carminum liber iam pridem in bibliothecis latitans (neque tamen a viris doctis ignoratus, quippe qui multas eius partes emendando tetigerint) nunc demum totus in lucem profertur.

Dubitari non potest quin hunc librum Flaccus noster iam perfecto atque expolito ad unguem artificio velut culmen ct fastigium operis sui esse voluerit. Separatum igitur et clausum habuisse, et profanum vulgus ab intimo Musarum sacello quantum potuit arcuisse videtur; quam separationem posteritas quoque ita servavit ut suis codicibus neque ullam aliam Carminum partem exhibentibus quintum hunc librum etiamnunc contineri videamus.

Iam vero codicum quibus textus innititur auctoritatem perlustremus. Horum ea ratio est habenda ut una familia multo graviorem auctoritatem quam ceteri obtineat; cuius princeps est codex ille quem P littera in apparatu critico notavi-

7