Page:The Theatre of the Greeks, a Treatise on the History and Exhibition of the Greek Drama, with Various Supplements.djvu/380

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

354 VITRUVIUS ON THE STEUCTURE OF THE THEATRE. privatorum et menianoriim habent speciem, prospectusque fenestris dis- positos imitatione communium sedificiorum rationibus : satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus, reliquisque agrestibus rebus in T07r€t(o8T7 speciem deformatis. Be theatris Grcecorum. In Gr^ecorum theatris non omnia iisdem rationibus sunt facienda; quod primum in ima circinatione, ut in Latino trigonorum quatuor, in eo quadratorum trium anguli circinationis lineam tangunt: et cuius quadrati latus est proximum scense prseciditque curvaturam circinatio- nis, ea regione designatur finitio proscenii ; et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturse parallelos linea designatur, in qua constituitur frons scenae: per centrumque orchestrse proscenii e regione parallelos linea describitur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra in comibus hemicycli, centra designantur, et circino collocato in dextra, ab intervallo sinistro circumagatur circinatio ad proscenii dextram partem : item centro collocato in sinistro cornu, ab intervallo dextro circumaga- tur ad proscenii sinistram partem. 2. Ita a tribus centris hac descrip- tione ampliorem habent orchestram Grseci et scenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod Xoy^iov appellant, ideo quod apud COS tragici et comici actores in scena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram prsestant actiones. Itaque ex eo scenici et thyme- lici Grsece separatim nominantur. Eius logei altitudo non minus debet esse pedum decern, non plus duodecim. Gradationes scalarum inter cuneos et sedes contra quadratorum angulos dirigantur ad primam prse- cinctionem : ab ea prsecinctione inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quotiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur. De locis consonantihus ad theatra eligendis. Cum haec omnia summa cura solertiaque explicata sint, tunc etiam diligentius est animadvertendum, uti sit electus locus, in quo leniter applicet se vox, neque repulsa resiliens incertas auribus referat significa- tiones. Sunt enim nonnulli loci naturaliter impedientes vocis motus, uti dissonantes, qui Graece dicuntur KaTrjxovvT^s : circumsonantes, qui apud eos nominantur TrepLy]xovvTi<i : item resonantes, qui dicuntur avr-q- Xovvres : consonantesque, quos appellant crvv-qxovvra'i. Dissonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus, repulsaque resiliens in imum, opprimit insequentis vocis elationem. 2. Circumsonantes autem sunt, in quibus circumva- gando coacta vox se solvens in medio sine extremis casibus sonans, ibi