Page:The Works of the Rev. Jonathan Swift, Volume 17.djvu/75

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
VIRGILIUS RESTAURATUS.
69


LIBER SECUNDUS. Ver. 1.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant,
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto.
Concubuere omnes, intentèque ora tenebant;
Inde toro satur Æneas sic orsus ab alto.

Concubuere, quia toro Æneam vidimus accumbentem: quin et altera ratio, scil. conticuere & ora tenebant, tautologice dictum. In manuscripto perquam rarissimo in patris museo, legitur, ore gemebant; sed magis ingeniose quam vere. Satur Æneas, quippe qui jamjam a prandio surrexit: pater nihil ad rem.


II. Ver. 3.

Infandum, regina, jubes renovare dolorem.
Infantum, regina, jubes renovare dolorem.

Sic haud dubito veterrimis codicibus scriptum fuisse: quod satis constat ex perantiqua illa Britannorum cantilena vocata Chevy Chace, cujus autor hunc locum sibi ascivit in hæc verba,

The child may rue that is unborn.


III. Ver. 4.

Trojanas ut opes, et lamentabile regnum
Eruerint Danaï.
Trojanas ut oves et lamentabile regnum
Diruerint.

Mallem oves potius quam opes, quoniam in antiquissimis illis temporibus oves et armenta divitiæ regum fuere. Vel fortasse oves Paridis innuit, quas super Idam nuperrime pascebat, et jam in vindictam pro Helenæ raptu, a Menelao, Ajace [vid. Hor. Sat. ii. 3.] aliisque ducibus, merito occisas.

F 3
IV. Ver.