Page:The Works of the Rev. Jonathan Swift, Volume 17.djvu/77

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
VIRGILIUS RESTAURATUS.
71

nata lectio, casus nostras. Ter audire gratum fuisse Didoni, patet ex libro quarto, ubi dicitur, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit: Ter enim pro sæpe usurpatur. Trojæ, superumque labores, recte, quia non tantum homines sed & Dii sese his laboribus immiscuerunt. Vide Æn. ii. ver. 610, etc.

Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam. ——
Quanquam animus meminisse horret, luctusque resurgit,

Resurgit multo proprius dolorem renascentem notat quam ut hactenus, refugit.


VII. Ver. 19.

Fracti bello, fatisque repulsi
Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis
Instar montis equum, divina Palladis arte
Ædificant —— etc.
Tracti bello, fatisque repulsi.

Tracti & repulsi, antithesis perpulchra! Fracti, frigidè et vulgaritèr.

Equum jam Trojanum (ut vulgus loquitur) adeamus; quem si equam Græcam vocabis, lector, minime pecces: solæ enim femellæ utero gestant. Uterumque armato milite complent — Uteroque recusso Insonuere cavæ — Atque utero sonitum quater arma dedere —— Inclusos utero Danaos, &c. Vox fœta non convenit maribus, — Scandit fatalis machina muros, Fœta armis —— Palladem virginem, equo mari fabricando invigilare decuisse, quis putat? et incredibile prorsus! Quamobrem existimo veram equæ lectionem passim restituendam, nisi ubi forte, metri caussa, equum potius quam equam, genus, pro sexu, dixit Maro. Vale! dum hæc paucula corriges, majus opus moveo.

F4
AN