Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/104

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

clarisonas imo fudisse e pectore voces,125
ac turn praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
turn tremuli sal is adversas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis,130
frigidulos udo singultus ore cientem.
' Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divum
immemor a, devota domum periuria portas?135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit dementia praesto,
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
voce mihi; non haec miseram sperare iubebas,140
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
iam iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles;
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,145
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata libidost,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe ego tc in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum amittere crevi,150
quam tibi fallaci supremo in tempore deessem;
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra,
quaenam te genuit sola sub rupc leaena?
quod mare conceptum spumantibus expuit undis,155