Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/116

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

lacva colum molli lana retinebat amictum,
dextera turn leviter deducens fila supinis
formabat digitis, turn prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
atque ita dccerpens aequabat semper opus dens,315
laneaquc aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in lcvi fuerant extantia filo:
ante pedes autem candcntis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
haec turn clarisona pellentes vellera voce320
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguct aetas.
O decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,325
veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur,
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
quae tibi fflexo animo mentis perfundet amoremf330
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
levia substernens robusto bracchia collo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nulla domus talcs umquam contexit amores,
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,335
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
qui persaepe vago victor certamine cursus340
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.