Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/126

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
non longe a caro corporc abesse volunt?
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
non sine taurino sanguine pollicita's,
si reditum tetulisset. is haud in tempore longo35
captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
pristina vota novo munere dissoluo.
invita, o regina, tuo de vertice cessi,
invita: adiuro teque tuumque caput,40
digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
sed qui se ferro postulet esse parem?
ille quoque eversus mons est, quern maximum in
-f*oris
progenies Thiae clara supervehitur,
cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus45
per medium classi barbara navit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere venas
institit ac ferri stringere duritiem!50
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
Jugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
obtulit Arsinoes Locridos ales equus,
isque per aetherias me tollens avolat umbras55
et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
Graia Canopeis incola litoribus.

  • inde Venus* vario ne solum in lumine caeli

ex Ariadneis aurea temporibus60
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
devotae flavi verticis exuviae,