Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/138

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

hie, velut in nigro iactatis turbine nautis
lenius aspirans aura secunda venit
65 iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,?-,
tale fuit nobis Allius auxilium.
is clausum lato patefecit limite campum,
isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.
70 quo mea se molli Candida diva pedc.^o
intulit et trito fulgentem in limine plantain
innixa arguta constituit solea;
coniugis ut quondam flagrans advenit amore
Protesilaeam Laudamia domum
75 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro35
hostia caelestis pacificasset eros.
nil mihi tarn valde placeat, Rhamnusia virgo,
quod temere invitis suscipiatur en's,
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
so doctast amisso Laudamia vircy40
coniugis ante coacta novi dimittere collum
quam veniens una atque altera rursus hiemps
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
posset ut abrupto vivere coniugio,
8g quod scibant Parcae non longo tempore abesse,45
si miles muros isset ad Iliacos:
nam turn Helenae raptu primores Argivorum
coeperat ad sese Troia cicre viros.
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiac Europacque,
90 Troia virum et virtutum omnium acerba cinis,50

  • quacne etiam* nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero frater adempte mihi,
[ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
tecum una totast nostra sepulta domus;
95 omnia tecum una pcrierunt gaudia nostra,55
quae tuns in vita dulcis alebat amor].