Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/152

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

LXXXVI

Quintia formosast multis; mihi Candida, longa,
rectast. haec ego sic singula confiteor,
to turn illud formosa nego: nam nulla venustas,
nulla in tarn magnost corpore mica salis.
Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast,
turn omnibus una omnis surripuit Veneres

LXXXVI

I
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
vere, quantum a me Lesbia amata mea's.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta meast

XCI

Xon ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod tc cognossem bene constantemve putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro,
sed ncque quod matrem nee germanam esse videbam5
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor,
et quamvis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
culpast, in quacumque est aliquid sceleris. io