Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/34

From Wikisource
Jump to: navigation, search
This page needs to be proofread.

nam, si luxerit, ad librariorum
curiam scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffciuim. omnia colligam venena,
ac te his suppliciis rcmuncrabor.20
vos hinc interea valete abitc
illuc, uncle malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.
XIV*
Siqui forte mearum incptiarum
lectores critis manusquc vestras
non horrebitis admovcrc nobis

  • * * *

XVI


  • * * *

c]ui me ex versiculis mcis putastis,

quod sunt molliculi, parum pudicum.

nam castum esse decet pium poctam

ipsum, versiculos nihil necessest.

XVII

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
ct salire paratum habes, sed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
ne supinus eat cavaque in paludc recumbat;
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,5
in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur:
munus hoc mini maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo volo ponte
ire praccipitem in lutum per caputque pedesque,
verum totius ut lacus putidacque paludis10
lividissima maximeque est profunda vorago.