Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/56

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

' moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.'20
sed nil proficimus, nihil movetur.
mutandast ratio modusque nobis,
siquid proficcre amplius potestis:
' pudica et proba, redde codicillos.

XLIII

Salve, nee minimo puella naso
nee bello pede nee nigris ocellis
nee longis digitis nee ore sicco
nee sane nimis elegante lingua,
decoctoris arnica Formiani.5
ten Provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum

XLIV

- O funde noster, seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordist,
quovis Sabinum pignore esse contendunt)
sed seu Sabine sive verius Tiburs,5
fui libenter in tua suburbana
villa, malamque pectore expuli tussim.
non imntercnti quain nimi metis venter,
dum^sumptuosas appeto, dc^ch't, cenas.
nam, Sestianus dum volo esse conviva/10
oratione^rn in Antium petitorem -
plenam veneni et pestilentiac legi.
hie me gravedo frigida et frequens tussis
quassavit usque dum in tuum sinum fugi
et me recuravi otioque et urtica.15